IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
An divina natura debeat dici nata de Virgine. Post praedicta inquiri debet, utrum de natura divina concedendum sit, quod de Virgine sit nata, sicut dicitur in Virgine incarnata. Et videtur utique non debere dici nata de Virgine, cum non sit nata de Patre. Quae enim res non est de Patre genita, non videtur de Matre nata ; ne res aliqua filiationis nomen habeat in humanitate, quae illud non teneat in divinitate. Videtur tamen posse probari, quod sit nata de Virgine, quia, si hoc est Deum nasci de Virgine, scilicet hominem assumere in utero Virginis, cum natura divina superius dicta sit hominem assumpsisse, videtur debere dici nata. De hoc Augustinus in libro de fide ad Petrum, sic ait: " Natura aeterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci ex natura humana, nisi secundum susceptionem veritatis humanae veram temporaliter conceptionem et nativitatem ineffabilis divinitas in se accepisset. Sic est Deus aeternus veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex Virgine. " Ista auctoritate videtur insinuari, quod natura divina sit nata et concepta de Virgine. Sed si diligenter notentur verba, potius de persona agi intelligitur, quae sine dubitatione et de Patre et de Matre nata esse dici debet.
De gemina nativitate Christi, qui bis natus est.
Quaeri etiam solet, utrum debeat dici Christus bis genitus, ut dicitur Dei et hominis Filius ? Ad quod dici potest, Christum bis natum esse duasque nativitates habuisse. Unde Augustinus in libro de fide ad Petrum: " Pater Deus de sua natura genuit Filium, Deum sibi coaequalem et coaeternum. Idem quoque unigenitus Deus secundo natus est, semel ex Patre, semel ex Matre. Natus est enim de Patre Dei Verbum, natus est de Matre Verbum caro factum. Unus igitur atque idem Dei Filius natus est ante saecula et natus in saeculo ; et utraque nativitas unius est Filii Dei, divina scilicet et humana. " De hoc etiam Joannes Damascenus ait: " Duas Christi nativitates veneramur: unam ex Patre ante saecula, quae est super causam et rationem et tempus et naturam et unam, quae in ultimis temporibus, propter nos et secundum nos et super nos ; propter nos, quia propter nostram salutem ; secundum nos, quianatus est homo ex muliere et tempore conceptionis, scilicet novem mensium ; super nos, quia non ex semine, sed ex Spiritu sancto et sancta Virgine supra legem conceptionis. " Ex his manifeste apparet, Christi duas esse nativitates, eumdemque bis natum fore.
(Finis textus Magistri.)