REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Probat Christum non fuisse hominem in triduo ex August. et Damasc. et multis rationi bus probat materiam esse de quidditate compositi.
Sed contra Hugonem et Magistrum arguitur primo per auctoritatem Augustini 13. de Civitate Dei, cap. 23. Homo non est corpus solum, nec anima sola, sed quid ex anima constat, et corpore ; et parum post: Cum est utrumque conjunctum habet hominis nomen.
Praeterea, Damascenus lib. 3. cap. 3. et 24. solvens objectionem haereticorum, quaerentium quomodo omnes homines sunt unius naturae, dicit quod hoc ideo, quia omnes habent animam et corpus, quae pertinent ad naturam humanam. Idem Damascenus, cap. 58. dicit quod Christus habuit verum corpus, et non phantasticum, quia aliter non esset ejusdem naturae nobiscum ; ergo secundum ipsum, corpus pertinet ad naturam humanam, et non tantum anima.
Praeterea, contra eos specialiter arguitur, qui dicunt quod materia non est pars quidditatis, sed quod forma sit tota quidditas ; arguitur sic primo contra : Quaecumque essentia est sufficiens ratio alicui essendi, circumscripte quocumque alio, sicut essentia albedinis est sufficiens ratio alicui essendi album, circumscripto quocumque alio ; si ergo forma ignis sit tota quidditas ignis, ergo forma ignis circumscripte quecumque alio,est sufficiens ratio essendi ignem ; ergo posset esse ignis manente sola forma ignis, et non materia, quod falsum est. Unde secundum istam viam, esset dicendum quod materia nihil est, sed quod sit eadem essentia cum forma.
Praeterea, cujus essentia est increata, non habet causam ; ergo cujus esse est incausatum a terminis intrinsecis, non habet causas extrinsecas ; sed illa essentia, quae non includit materiam ut partem sui, est incausata a materia intrinsece ; ergo illa essentia non habet causam naturalem ; ergo substantia materialis non habet materiam ut causam, quia est incausata a materia.
Praeterea, ens completum et perfectum in aliquo genere non unitur alicui nisi per accidens, quia non potest facere unum per se cum alio, nisi quod vel est potentia, vel actus. Sed si a quidditate rei excluditur materia, ita quod quidditas rei sit tantum forma, tunc cum forma sit ens completum in genere, ut tu dicis, sicut et quidditas rei, quae non est per se determinabilis, ergo forma nulli potest uniri, nisi ad constitueudum unum per accidens ; ergo hic ignis compositus ex materia, et forma non erit per se ens, quod falsum est.
Praeterea, illud quod non includit aliquam quidditatem alicujus generis, nec per se includitur in quidditate alicujus in genere, non est in genere per se, nec per reductionem, quia quod per se est in genere, includit quidditatem aliquam generis, et quod est in genere per reductionem, includitur in quidditate alicujus per se in genere. Sed materia secundum istam opinionem, neutro modo se habet ad quidditatem, quae solum est per se in genere, quia nec includit illam, nec per se includitur in illa secundum viam hanc ; ergo materia nec est in genere per se, nec per reductionem, et ita si sit aliquid, erit Deus.
Praeterea, rationi materiae non repugnat quod sit commune pluribus individuis, quare ab hac materia, et illa possit abstrahi ratio communis materiae, et similiter ab hac forma, et illa communis ratio formae ; sed materia ignis in communi et forma ignis in communi faciunt per se unum, ita quod ex materia et forma ignis secundum se consideratis fit per se unum ; sed omne unum per se habet quidditatem per se unam ; ergo compositum ex materia et forma ignis in communi habet per se quidditatem unam ; sed quod per se pertinet ad unitatem, pertinet per se ad ejus quidditatem ; ergo cum tam materia quam forma, ut ostensum est, pertineant ad unitatem compositi, sequitur quod pertineant ad ejus quidditatem.
Propositio prima illius rationis est manifesta, quia ratio materiae potest abstrahi ab hac materia et illa, quia ex secundo Physicorum, text. 38. et sexto Metaphysicae, text. 3. causa et effectus proportionantur, ita quod causarum singularium sunt effectus singulares, et causarum universalium effectus universales ; ergo causa, quae secundum suam universalitatem potest abstrahi, etiam in materia. Non ergo habet dicere quod dictum Philosophi est verum in causis et effectibus non materialibus, quia, ut patet 12. Metaph. cap. 2. materia in me et in te sunt numero diversa, sicut et movens, sed universali ratione sunt eadem. Similiter 1. Metaph. text. 39. scilicet de unitate definitionis, sicut simul totum est ex hac materia et forma hac ; animal vero, et homo ex materia et forma universali ; ergo rationi materiae non repugnat, quod abstrahatur.
Ulterius de 2. propositione, ex illis, scilicet materia et forma sic abstractis, et in communi consideratis, habent hoc per se, quod ex illis constituitur compositum in com muni, nec ex materia, nec ex forma ignis in communi constituitur, nisi ignis in communi, quia ratio, qua ex hac materia et forma hac fit unum, est, quia hoc est actus, et hoc potentia, et haec non habent nisi per rationem materiae et formae in communi ; ergo hoc inest illid per rationem communem eis ; ergo prima ratio constituendi unum, remanet in materia et forma per se consideratis. Et ulterius tunc arguitur : Omne per se unum habet quod quid unum ; hoc ergo compositum, quod est in genere in communi, de cujus ratione et unitate est materia et forma, habet quod quid ; ergo materia pertinet ad quidditatem, sic ista contra conclusionem.