Glossa. Confutaverat superius dominus Pharisaeos christi miracula calumniantes ex hoc quod sabbatum solvere videbatur: sed quia maiori nequitia ipsa christi miracula divina virtute facta pervertebant, attribuentes ea immundo spiritui, ideo evangelista praemittit miraculum ex quo blasphemandi occasionem sumpserunt, dicens tunc oblatus est ei Daemonium habens, caecus et mutus. Remigius. Quod autem dicit tunc, ad superiora refertur, quando sanato homine qui habebat manum aridam, exivit de synagoga. Sive quod dicit tunc, potest referri ad latius atque prolixius tempus; ut sit sensus: tunc quando haec vel illa dicebantur vel gerebantur. Chrysostomus in Matth.. Miranda est autem nequitia Daemonis. Utrumque ingressum oppilavit per quem ille erat crediturus, scilicet et auditum et visum.
Sed christus utrumque aperuit; unde sequitur et curavit eum ita ut loqueretur et videret. Hieronymus. Tria autem signa simul in uno homine perpetrata sunt: caecus videt, mutus loquitur, possessus a Daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est; sed quotidie completur in conversione credentium: ut expulso Daemone, primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes dei tacentia prius ora laxentur. Hilarius in Matth..
Non autem sine ratione cum turbas omnes curatas in communi dixisset, nunc seorsum Daemonium habens, caecus et mutus offertur.
Oportebat enim ut postquam manus aridae homo oblatus est, qui in synagoga curabatur, in unius huiusmodi hominis forma gentium salus fieret; ut qui erat habitatio Daemonii, et caecus et mutus, deo capax pararetur, et deum contineret in christo, et christi opera dei confessione laudaret. Augustinus de quaest. Evang..
Daemonium enim habens, caecus et mutus est qui non credit, et subditus est diabolo qui non intelligit et non confitetur ipsam fidem, vel non dat laudem deo. Augustinus de cons. Evang..
Hoc autem non isto ordine, sed post multa alia Lucas commemorat; et mutum dicit tantum et non caecum. Sed non ex eo quod aliquid tacet, de alio dicere putandus est: ea enim sequentia et ipse contexit quae matthaeus. Hilarius.
Stupuerunt facti istius omnes turbae; sed Pharisaeorum ingravescit invidia: unde sequitur et stupebant omnes turbae et dicebant: numquid iste est filius David? Glossa. Ob misericordiam et beneficia filium David praedicant. Rabanus.
Turbis autem quae minus eruditae videbantur, domini semper facta mirantibus, illi contra vel negare hoc, vel quae negare nequiverant sinistra interpretatione pervertere laborabant; quasi haec non divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent, idest beelzebub, qui deus erat Accaron: unde sequitur Pharisaei autem audientes dixerunt: hic non eicit Daemones nisi in beelzebub principe Daemoniorum.
Remigius. Beelzebub autem, ipse est beel et baal et beelphegor. Beel fuit pater Nini regis Assyriorum; baal dictus est, quia in excelso colebatur; beelphegor a loco, idest a monte phega; zebub servus fuit Abimelech filii Gedeonis, qui occisis septuaginta fratribus aedificavit templum baal, et constituit eum sacerdotem in ipso ad abigendas muscas quae ibi congregabantur propter nimium cruorem victimarum.
Zebub namque musca dicitur, beelzebub ergo vir muscarum interpretatur: unde propter spurcissimum ritum colendi, dicebant eum esse principem Daemoniorum.
Nihil ergo sordidius invenientes quod domino obicerent, dicebant eum in beelzebub eicere Daemonia. Et sciendum quod non est legendum per d vel t in fine, ut quaedam mendosa exemplaria habent, sed per b.