Sequitur, deus. Supra commemoravit in generali beneficia quae in futurum expectat a deo, quia, in te eripiar etc.: hic in speciali prosequitur ea. Et notandum, quod loquitur ad modum habentis adversitatem et adversarios de quibus sperat victoriam: in qua triplex est gradus. Primo, ut persequatur adversarios fugientes, et sicut captos destruat. Secundo ut in eis regnet, ibi, et praecinxisti me. Tertia, ut exaltetur, ibi, et eripies me. Circa primum tria facit. Primo commendat suum adjutorem, scilicet deum. Secundo, ostendit quomodo a deo jam data sunt ei quaedam, per quae idoneus est ad persequendum eos.
Tertio agit de persecutione. Secunda, ibi, deus qui praecinxisti. Tertia, ibi, persequar. Prima in duo.
Primo commendat deum. Secundo commendationem probat, ibi, quoniam quis etc.. Commendat ergo deum de tribus: quod sit justus in opere, verax in sermone, et quod sit misericors in subventione.
Quantum ad primum dicit, eripiar a tentatione, dum considero divinae justitiae puritatem, quia, deus meus impolluta via ejus. Iterum dum considero ejus dispositionem, quia nihil injustum est in eo: Ezech. 18: numquid via mea aequa non est, et non magis viae tuae pravae sunt? vel via dei per quam deus vadit ad animam est impolluta. Et est: haec charitas: 1 Cor. 12: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, idest ut securi eatis.
Haec est impolluta, quia charitas non agit perperam, idest perverse. Vel via dei est ipse christus, quia peccatum non fecit: isa. 35: via sancta vocabitur, et non transibit per eam pollutus: et erit via recta, ita ut stultus non erret per eam. Vel via christi est virgo beata: Psal. 76: in mari via tua haec est impolluta: can. 4: tota pulchra es, amica mea etc.. Is. 54: dilata locum tentorii tui. Quantum ad secundum dicit, eloquia domini. Et loquitur ad similitudinem auri et argenti, quod si sit purum, probatur per ignem. Unde sicut aurum per ignem purgatum nihil habet impuritatis, ita sunt purgata verba domini: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis quidquam contrarium atque perversum etc.. Igne examinata: Psal. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum etc.. Et dicuntur igne examinata, scilicet spiritus sancti: job 12: auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem. Nullus potest examinare verba nisi habeat ignem spiritus sancti: 1 Cor. 2: animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.
Verum, quia est verax, implebit quod promisit. Et propter hoc dicit, protector est omnium sperantium in se: Eccl. 2: quis speravit in domino, et confusus est? consequenter probat commendationem: quia hae sunt proprietates: quod sit justus, quod sit verax, et quod sit misericors. Si ergo ista bene conveniunt deo meo, non quaeras alium. Sed nullus alius deus est praeter ipsum. Et ideo dicit, quis deus praeter dominum? quasi dicat, nullus: isa. 42: ego sum dominus: hoc est nomen meum: Deut. 6: audi Israel, dominus deus tuus unus est. In hoc differebant Judaei ab aliis. Et quia alii colebant elementa mundi, vel homines vel Angelos, hi vero dicebantur factores eorum; sed Judaei colebant verum deum factorem eorum. Dicit ergo quod ipse est deus totius creaturae. Secundo, quod ipse colebatur specialiter a Judaeis. Dicit ergo quantum ad primum, quis deus praeter dominum, scilicet totius creaturae factorem? Judith 16: tibi serviat omnis creatura tua. Aut quis deus praeter deum nostrum, specialiter. 1 Reg. 2: non est sanctus ut dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut deus noster: Psal. 75: notus in Judaea deus etc.. Qui dicitur noster specialiter pietate, et cultura, et unione naturae, et carnis assumptione, et redemptione. In hoc confunduntur Manichaei: quia hic est deus et dominus visibilium, et quod deus veteris testamenti est verus deus, quia nullus deus praeter eum.