DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria tabernaculum.
Tabernaculum, de quo dicitur Christo a Psalmista, Psal. XIV, 1 : Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, id est, in beata Virgine? Quasi diceret: Nullus, nisi tu solus. Propter quod dicitur, Ezechiel. xliv, 3: Princeps ipse sedebit in ea. Princeps ipse quasi non alius,
Item, Tabernaculum corpus Christi. Sed quis ibi habitabit per dignam passionis imitationem ? Quasi diceret: Ranis aut nullus. Tamen ad hanc habitationem invitat ipse sponsam suam, id est, fidelem animam dicens: Veni, columba mea, in foraminibus petrae, incaverna maceriae . Item, Isa. II, 10 : Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. Habet Christus multiplex tabernaculum. Unde dicitur ei: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum , etc. Primum et dignius, corpus quod sumpsit de Virgine. Secundum, ipsum corpus Virginis. Tertium, Ecclesia militans. Quartum, Ecclesia triumphans. Quintum, corpus justi. Sextum, religio quaelibet ordinata. Et de singulis prosequemur.
De primo dicit, Psal. xviii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum, etc. Et hoc multipliciter exponitur, secundum quod multae sunt proprietates solis : sol enim tempora distinguit, figurat bonam operationem. Job, XXXI, 26. Si vidi solem cum fulgeret. Habet in se manifestationem : quia ipse oculus mundi. Habet etiam claritatem, habet mutabilitatem, quia oritur sol et occidit . Fervorem et exustionem. Unde, Per diem sol non uret te . Habet agilitatem, luciditatem, et incorruptibilitatem. Secundum omnes istos modos posuit Christus in sole tabernaculum suum, id est, in Virgine clara ut sol, quando de ea naturam assumpsit humanam, et virtutem verbi Dei susceptivam simul et generativam eidem indulsit, sicut dicit Damascenus. Id est, in manifestatione, quando habitu inventus est ut homo . Baruch.III, 38 : Posthaec in terris visus est, etc. Id est, in tempore, quando aeternus factus est temporalis , non relinquens quod erat, sed assumens quod prius non habebat, scilicet carnem. Id est, in mutabilitate: quia esuriit , fatigatus est , sitiit , dor-. inivit, etc. Id est, in exercitatione : quia exercitavit se multipliciter in bona operatione, praedicans et sanans infirmos de die, et orans de nocte. Id est, in agilitate,
quando super mare ambulavit. Id est, in luciditate, quando transfiguratus est et resplenduit facies ejus ut sol . Id est, in passionis exustione et fervore, quando sol in meridiano existens exurebat terram , id est, corpus proprium et ipsos Apostolos. (Quaere decimae praerogativae Mariae expositionem.) Id est, in. incorruptibilate, quando resurgens ex mortuis jam non moritur. Id est, in aeterna claritate, quando in ascensione elevatus est sol in caelum. Et nota, quod hic in tribus versiculis notantur multa circa Christum. Primum est incarnatio. Unde, In sole posuit tabernaculum suum. Secundum, nativitas ex utero. Unde, Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Tertium, humilitas passionis. Unde, Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Quartum, aeterna ejus genitura. Unde, A summo caelo egressio ejus. Quintum, ascensio. Unde, Et occursus ejus. Sextum, aequalitas Patris et Filii. Unde, Usque ad summum ejus. Septimum, missio Spiritus sancti. Unde, Nec est qui se abscondat a calore ejus .
Secundum tabernaculum uterus virginalis, qui propriissime tabernaculum dicitur sicut ipsamet dicit: Qui creavit me, requievit in tabernaculo muo . (Quaere expositionem paulo supra ubi ipsa dicitur requies,) Et de hoc tabernaculo dictum est, Isa. xxxiii, 20 : Hoc est tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, scilicet ad alios usus quam ipsius Filii Dei.
Et nota, quod tabernaculum proprie est militantium et peregrinantium : sicut enim miles pugnaturus armatur in tabernaculo, scilicet ut armatus exeat ad conflictum, sic Christus cum diabolo pugnaturus pro sponsa sua exhaereditata, scilicet Ecclesia, in utero beatae Virginis velut in tabernaculo armaturam humanae
carnis sibi adaptavit, sicut ipsum ex parte generis humani rogaverat Psalmista dicens, Psal. xxxiv, 2 : Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi, et armatus ingrediens cum diabolo in passione dimicavit, et percussit eum manu cruci affixa, quia ibi abscondita est fortitudo ejus . Unde, Job, XXVI, 12: Prudentia ejus percussit superbum, et excussit praedam quam diabolus devoraverat, sicut canitur in tempore paschali. Et hoc est quod dicit Job in persona Christi, Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
Item, Tabernacula peregrinantium sunt. Quando enim Filius Dei, qui dicit in Psalmo xxxviii, 13 : Advena ego sum et peregrinus sicut omnes patres mei, peregrinatus est de caelo in terram in incarnatione, ipsa eum suscepit in tabernaculo suo. Unde dicere potest cum Job, XXXI, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. De hoc tabernaculo dicitur, Isa. IV, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. Erit enim gloriosa Virgo servientibus et amatoribus suis in die judicii in umbraculum ab aestu, id est contra aestum illum de quo dicitur, II Petri, III, 10 : Elementa calore solventur. Et de quo, Sophon.I, 18 : In igne zeli ejus devorabitur omnis terra. Erit in securitatem a turbine, id est, contra illum turbinem., de quo, Jerem. xxx, 23 et 24: Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet. Non avertet iram, etc. Sicut enim turbo rapit pulverem et paleam resisterem impotentem, sic impius rapietur ad tormenta. Unde, Job, xxvii, 21: Tollet eum ventus urens, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Erit enim in absconsionem a pluvia, id est, contra pluviam illam, de qua, Job, xx, 23, dicit de Christo et de impio : Pluet super eum bellum suum.
Item, De hoc tabernaculo dicitur, Levit. XXVI, 11 : Ponam tabernaculum meum, id est, Mariam, in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea: quia per eam conservamur a peccato, propter quod solum Deus abjicit peccatores.
Item, Hoc est tabernaculum veri Moysi, quod ornabatur, construebatur, et tegebatur de pellibus rubricatis et hyacinthinis et sagis cilicinis, et cortinis pulchrificabatur textis opere pluniinario, id est, actuali: quia gloriosa Virgo fuit ornata et distincta omnimoda pulchritudine virtutum. Unde et dicitur circumamicta varietatibus .
Item, Hoc est tabernaculum foederis, de quo legitur, Numer, x, 11 et 12: Anno secundo , mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis : profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. Maria nubes, (quaere titulo suo), quae elevata est in assumptione de tabernaculo corporis, quod hic appellatur tabernaculum foederis: quia in eo dictatum est foedus inter Deum et hominem per matrimonium assumptae carnis vel humanae naturae : ibi enim in sua incarnatione faederavit Christus humanam naturam divinae. Faederavit etiam animam et corpus in sua praedicatione. Faederavit autem Judaeos et Gentiles in sua passione : factus enim lapis angularis faciens utraque unum. Ad hoc autem designandum fudit in cruce sanguinem et aquam de latere suo , ut faederaret Patri Judaeos et Gentiles. Antiquitus enim in reformatione mutuae pacis inter Gentiles fundebatur sanguis porcae, quasi hoc ipso diceretur: sic effundatur sanguis illius qui violaverit pacem istam. Ad idem: Judaei volentes cum Domino pacificari, calicem laticis effundebant in
terram.: et in hac effusione signabatur, quod sicut aqua effusa ad suum vas non poterat reverti,sic nec ipsi de caetero reverterentur ad peccatum suum. Et de ista aquae effusione legitur, I Regum, VII, 6 : Convenerunt filii Israel in Masphat, etc. Faederavit etiam naturam humanam divinae, cui propter peccatum Adae offensus erat Deus. Et nota, quod post discordias duarum partium, de consilio sapientium firmari solent foedera inter partes. Isti sapientes Pater et Filius et Spiritus sanctus. Sed hoc negotium injunctum est Filio qui est sapientia Patris. Amplexus et oscula foederis istius dedit mater filio quasi ex parte naturae humanae, et filius suscepit quasi ex parte divinae. Augustinus: " 0 felicia oscula labiis lactentis impressa, etc. " (Quaere titulo de dulcedine labiorum Mariae.) Ligavit etiam mater filio manus in cunabulis, ne posset extendere de caetero eas ad feriendum, nec manus habere nisi ad beneplacitum nutricis, sicut patet in pueris qui colligantur in cunabulis : et tanta potestas super Filium Dei et suum tunc data est tantae matri. (De isto foedere multa supra habuisti titulo de arca, ubi dicitur arca foederis.)
Item, De hoc tabernaculo dicitur in Psalmo xlv, 5 : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. (Quaere titulo de sanctificatione Mariae .)
Item, Istud tabernaculum scilicet corpus et animam matris suae posuit Christus, primo in sole, id est, in pulchritudine gratiae, secundo in assumptione posuit illud in sole, id est, ad dexteram suam, ut vere creditur, in aeterna claritate : sol enim pulcherrimus et clarissimus est.
Tertium tabernaculum, Ecclesia militans, quae multipliciter figuratur per illud tabernaculum et vasa illius, quod composuit Moyses in deserto.
Quartum, Ecclesia triumphans. Unde, Apocal.XXI, 3: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Quod potest intelligi evidens et manifestum divinitatis contubernium cum salvatis : quod erit, quando se nobis et nos sibi divinitas in caelesti patria sociabit, quae societas sive cohabitatio non erit transitoria, sed aeterna: unde ponitur verbum habitandi. Et hoc est tabernaculum quod nequaquam transferri poterit , quia in aeterna felicitate nulla umquam mutabilitas. Unde, Jacobi , I, 17 : Apud quem non est transmutatio, etc.
Quintum tabernaculum, corpus justi. Unde, II Petri, i, 13 et 14 : Justum arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, id est quamdiu vivo in corpore, suscitare vos in commonitione, certus quod velox est depositio tabernaculi mei. In hoc tabernaculo justis pugnandum est contra triplicem hostem.
Et nota, quod tabernaculum, scilicet pavillon Gallice, extensum refundatur: quia caro extensa per mortificationem et praesentiam, ad vitam aeternam praeparatur, Item, tabernaculum plicatum onus est, sed quando extenditur, tunc in eo manetur et quiescitur : sic et caro est extendenda ut spiritus pauset in ea. Quando autem deferendum est tabernaculum, tunc complicatur : quia si caro modo fuerit complicata cum vitiis et concupiscentiis, nec extensa spiritualibus exercitiis, diabolus summarius suus deferet eam in infernum.
Sextum tabernaculum, quaelibet ordinata religio. In tabernaculo Virginis habitavit Christus miles fortissimus, in claustris ut in tabernaculis habitant spirituales milites fortes et expediti, qui a diabolo fortius impugnantur. Numer. XXIV, 5 et 6, dicitur de religionibus : Quam pulchra sunt tabernacula tua, Jaco b ! et tentoria tua, Israel ! Ut valles nemo-rosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. Nota, quod primo in hac auctoritate ponitur Jacob, per quod. notantur incipientes quibus lucta opus est, et post ponitur Israel, quod nomen signat contemplationem. Assigna bene istud. Et comparat tales quatuor rebus, scilicet vallibus nemorosis primo, hortis irriguis secundo, tertio tabernaculis fixis a Domino, quarto cedris prope aquas. Et de duobus habitaculis hic tangitur. Primo, de tabernaculis in quibus pugnatur. Secundo, de tentoriis in quibus in pace quiescitur : quia non nisi per bellum venitur ad pacem. Et hoc est quod David bellicosus genuit Salomonem, qui interpretatur pacificus. Per palatium enim in thalamum intratur. Et haec duo in claustris sunt summe necessaria, scilicet pugna et requies. Sed quia ordinate pugnandum est, triplex est exercenda pugna. Prima pugna contra carnalem voluntatem. Haec fit per castitatem carnis et carnis macerationem. Secunda, contra proprium sensum, ne innitatur quis prudentiae suae . Tertia, contra propriam voluntatem per obedientiam. Jacob enim donec luctatus est, non habuit nomen Israel. De hujusmodi pugnis potest multipliciter assignari.
Dicitur ergo: Ut valles nemorosae. Vallis humilis est nemus altum. Hoc est depressio in humilitate et altitudo in conversatione. Item, nemus crescit sursum se et in directum. Sursum se, id est, super proprium sensum et propriam voluntatem eundo crescit justus, et caelo appropinquat: et hoc est incrementum
spirituale. Item, crescit nemus in directum sursum non se reciprocando, ante vel retro, a dextris vel a sinistris, sed sursum se. Unde, Thren.III, 28 : Levabit supra se. Item, Cantic. 1, 3 : Recti diligunt te. Adapta justo proprietates, scilicet quod nemus sterile hic in sua reputatione, viride, erectum, et hujusmodi.
Sequitur : Ut horti juxta fluvios irrigui. Justi comparantur hortis propter clausuram multiplicem, scilicet praesentiae spem, muros operationis bonae, lossata paupertatis et observantiae regularis, plantationem multimodae virtutis. (Quaere in horto concluso.) Sed dicuntur hi horti juxta fluvios irrigui : novellae enim plantulae saepissime necesse habent irrigari. Fluvii sunt lacrymae, sermones, devotiones, orationes, missarum celebrationes, et hujusmodi. Et duplex irriguum quod habuit Axa. (Quaere tractatu suo de horto, sig. 7, ubi hortus dicitur irriguus.
Sequitur: Ut tabernacula quae fixit Dominus, In fixione constantia animi et perseverantia in bono : et haec duo non habentur nisi a Deo : et ideo gratiae ejus attribuenda sunt: et hoc est quod dicitur: Quae fixit Dominus.
Sequitur : Quasi cedri prope aquas. In cedris quae sunt arbores procerae et odoriferae, celsitudo irreprehensibilis vitae, et odor opinionis bonae. Et talia tabernacula pulchra sunt ad intuendum et imitandum et inhabitandum : et diliguntur a Deo, Angelis, et hominibus. Unde : Quam dilecta tabernacula tua, Domine , etc.