PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur de officiis Marthae.
Dicit ergo :
" Martha autem satagebat circa frequens ministerium. "
Quinque autem dicit circa activae officium : convenientem enim primo ponit activae vitae nominationem : secundo, sufficientem suam dicit actionem : tertio, acluosam operationem suam dicit esse circa hominem exteriorem : quarto, diligentem dicit esse sui studii laborem : quinto, dicit hoc totum pertinere ad hujus vitae adminislrationem.
De primo dicit : " Martha autem. " Sicut supra diximus, Martha provocans vel irritam interpretatur. Et hoc congruum nomen est activae vitae, quae suis operibus multos provocat ad aemulationem meliorum. I ad Corinth. XIV, 12 : Vos, quoniam aemulatores estis spirituum, od edificationem Ecclesiae quaerite ut abundelis. Ad hoc enim omnis activus aemulatur, ut ad aedificationem Ecclesiae sua contendat aemulatio, et Ecclesia accipiat aedificationem. Sic enim Martha provocat ad bonum aemulandum per exemplum suum, et praeveniens per beneficium. Deuter. XXXII, 11 : Sicut aquila provocans ad volandwn pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis. Ecce Marthae nomen activae conveniens : quod illi prae omnibus convenit, quae plurimos in imitationem sui provocavit : sicut superius jam determinatum est. Haec est enim Maria, quae, Exod,.XV, 20, tympano assumpto mortificatione carnis, per votumcastitatispraecinuit : et infinitae mulieres in choris Deo psallentium egressae sunt post eam : quibus ipsa praecinuit ut cantent Deo, qui in eis gloriose honorificatus, equum effraenem impetum concupiscentiae, et ascensorem ejus sensum libidinis projecit in mare amarae paenitentiae et religionis. Hae sunt juvenculas tympanistriae : in quarum medio Benjamin filius dexterae Dei, adolescentulus adhuc in carnis integritate gaudet in mentis excessu, seipsum excedens ut interius appareat
Haec ergo Martha provocans, et virtutum domina,
" Satagebat, "
Hoc est, satis agebat in eum viriliter virtutum opere. Non enim satis agit qui secundum virtutem non agit, sed agens bonum et ad modum boni virtutis. II Petr. I, 10 : Fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Quod prae omnibus illa fecit, quae ad modum certae virlutis omnia sua perfecit opera. II Petr. iii, 14 : Satagite immaculati et inviolali Deo inveniri in pace. Ideo enim, quia omnia haec ad aedificationem Ecclesiae egit, nonnumquam invita otium delicatae contemplationis interrumpens, et choros civitatis caelestis egrediens, ut proximo proficiat, dolens dicit in Canticis, VII, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis : rura etiam rusticana percolere satagentes. Michaeae, IV, 10 : Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babytonem. Ecce quod satagens actio sua de civitate superna egressa, usque ad Babylonem confusionis peccatorum pertingit, ut ibi liberetur, arbitrans liberari in proximi liberatione.
Sic ergo satagebat nostra mater et Martha.
Satagebat autem
" Circa. "
Quia omnis operatio deserviens proximorum saluti circa est, et non intus, nisi per intentionem. Illum enim pascit, hunc vestit, docet illum, et corrigit alterum. Et sic circumit, et circumfertur circa omnes proximorum necessitates. Psal. xliv, 10 : Circumdata varietate. Tob. I, 15 : Pergebat ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. Iste autem circuitus sic perficitur : quia amor proximorum impellit eam ad proximorum procurandam salutem : et diligentia virtutis et misericordiae facit eam moveri in circuitu ad omnes omnium miserias sublevandas. Et sic a summo caelo est egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus . Sic enim proprie ancilla dicitur, quae componitur ab AdminBookmark Graeco, quod est circum, et AdminBookmark quod est moveor, ris.''
I Regum xxv, 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
" Frequens. "
Ecce obsequii diligentia et frequentia. Non enim est una necessitas proximi, nec semel tantum incidit proximus in necessitatem : et ideo oportet diligenter et frequenter obsequi. Unde, ad Roman. XII, 13, dicitur : Necessitatibus Sanctorum communicantes. Oportet enim instanter operari circa proximum. Eccle. IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Unde etiam Apostolus, II ad Timoth. I, 16, dicit : Det miscricordiam Dominus Onesiphori domui : quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit. Ideo,Marc, XIV, 7, dicit Dominus : Pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illi benefacere. Deuter.XV, 11 : Non deerunt pauperes in lerra habitationis tuae. Et cum multi defecerint corpore, et plures mente, oportet hanc Martham valde esse frequentem.Quam frequens autem illa est beata Virgo, quae semper affuit, et numquam alicui defuitinnecessitate.Proverb. XXXI, 20 : Manum suam operuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Hoc autem totum est
" Ministerium, "
Ad utilitatem fidelium perfectum. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Chrisli, et dispensatores mysteriorum Dei. Non enim dominam se exhibet receptrix Filii Dei, sed ministrati cem et famulam in omni devotione ministrantem. Haec enim est princeps et domina earum mulierum, de quibus dicitur, Luc. VIII, 2 et 3, quod secutae sunt eum a Galilaea, et ministrabant ei de facultatibus suis.
Unde hic in Glossa enumerantur officia activae vitae principalia, quae prae omnibus impleta sunt a beata Yirgine. Dixit enim Glossa sic : " Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinae ignoranti tribuit : errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quae singulis expediant dispensat. "
Haec enim beata Virgo perfecit: panem tribuit, et caeteras necessitates corporales supplevit: quando aurum sibi a tribus regibus, qui parum non obtulissent, sic in usus pauperum distribuit, ut nihil vel parum sibi retinuisse putetur,Psal.CXI,9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Doctrinam ignoranti largita est,quando sicut dicitur Luc. II, 19 : Maria conservabat omnia verba haec,conferens in corde suo.Quae postea Apostolos et discipulos ad praedicandum, et Evangelistas ad scribendum edocuit.
Errantem correxit saepius : sicut Theophilum,et aliosquos ad veritatem reduxit.
Superbum ad humilitatem reduxit : quando suae humilitatis ostendit superbis exemplum,dicens : Respexit humilitatem ancillae suae.
Haec, quae singulis ad vitam bonam expediant dispensat, quia sicut jam ante diximus, omnium in se transformavit vitam et statum.
Et ideo, Eccli.XXIV,26, ad omnes concionans clamat, dicens : Transite ad me, omnes qui concupiscilis me, et a generationibus meis implemini Quaecumque enim desiderantur, in ipsa inveniuntur. Et ideo dicit, ibidem, v. 24 : Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnilionis, et sanclae spei. Pulchrae quidem dilectionis Dei et proximi, ordinantis ad faciendum omne bonum virtutis. Timoris autem ordinantis ad fugiendum omne malum malitiae et vitii et iniquitatis. Agnitionis autem ad cognitionem omnis divinae veritatis. Sanclae autem sive firmae spei ad exspectationem aeternae beatitudinis.
Sic ergo stat in perfectione devotae aclionis, et altissimae contemplationis.
" Quae stetit, et ait : Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adjuvet. "
Hic incipit agere de conparatione actionis et contemplationis.
Et dividitur in duas partes : in quaestionem querulosam, et diffinitionem dominicam.
Prima harum habet tria : quorum primum, ex lassitudine stans et subtracta actio : secundum autem, querulosa de sorore ad Dominum interpellatio : tertium, adjutorii sororis petitio.
Primum notatur in hoc quod dicit : " Quae stetit, et ait. "
Et duo dicit : lassitudinem stantis, et locutionem impatientis.
Primum tangit quando dicit : " Quae sletit. " Lassa enim subsistit, eo quod in tot ministeriis peragendis sola non suffecit, quamvis pro viribus sategerit. Dominus enim cum magna ivit turba discipulorum : et multae ad procurandum eum exigebantur sumptuum praeparationes. Et ideo Martha lassata " stetil. " Hoc significalum est, I Reg. xxx, 9, ubi dicitur, quod inter viros David lassi quidam substiterunt ad torrentem Besor. Besor enim tribulatio vel angustia interpretatur : quia ubi torrens angustiae vires supergreditur, ibi necesse est quod Martha lassata subsistat.
Sed valde commendabile est quod non sedit, sed stetit, iterum parata ad laborem resumpto spiritu virtutis : quia stans, ad laborandum est parata.
Stat autem praecincta ad ministrandum prae omnibus Domina virtutum, quae, sicut dicitur, Proverb. XXXI, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Et sicut ipsa dicit, Luc. I, 51 : Fecit potentiam in brachio suo : et mira peregit in obsequiis Domini Salvaloris. Rulh, II, 7 : De mane usque nunc stat in agro : et ne ad momentum quidem domum reversa est. Haec enim in agro actionis ferens pondus diei et aestus persistit : nec ad momentum quidem laborem intermittens, ad rei familiaris curam reversa est, ut collcctioncm spicarum intermitteret. Spicae enim remanentes significant animas ad manus messorum Apostolorum non venientes, quae fallente Diabolo manibus messorum Apostolorum sunt subductae. Et has Regina misericordiae stans in agro actionis et miserationis colligit : et in horreum Domini, hoc est, Ecclesiam,humeris sui adjutorii reportans reducit.
Sic ergo " stetit. "
" Et ait, " aliquantulum vicla lassitudinis impatientia. Turbata enim est, et est locuta per locutionem, dicens illud Job, XXXII, 20 : Loquar, et respirabo paululum. Locutio enim prodens dolorem solet refrigerium quoddam praestare laborantibus.
"Domine, non est tibi curae, etc .
Ecce Domini adversus sororem quiescentem interpellatio.
Et tria dicit : Majestatis in Domino actionis et contemplationis professionem, miserabilem de Domino quod non curet innuit conquestionem, et de quiescente sorore interpellationem.
De primo dicit : " Domine. " Quasi dicat : Domine, et meae et sororis meae actionis et contemplationis dispensator. Esther, XIII, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita : et non est qui possit luae resistere voluntati. Proverb. XVI, 2 : Omnes viae hominis patent oculis ejus : spiriluum ponderator est Dominus.
" Domine " ergo, in cujus ditione sunt omnia,et qui vides vias hominum,et ponderator es spirituum, " non est tibi curae. " Cum tamen, Sapient. VI, 8 : aequaliler cura est illi de omnibus. I Petr, v, 7 : Ipsi cura est de vobis. Tu es qui dixisti, Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Sic ergo dixit: " Non, " hoc est, nonne " est tibi curae, " quia tu solus laborem et dolorem consideras. Hoc labore circa ministerium proximi, quamvis non usque ad murmurationem, tamen usque ad lassitudinem ancilla humilis Domini saepe laboravit. Unde etiam in Psalmo cxxii, 2 : Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Propter hunc laborem actuosis compatiens Dominus, jussit interponi laboribus diem sabbati, et alios festos dies, Exod. VIII, 10, ut requiescat (inquit) servus et ancilla tua. Et praecipue illa, quae ipsi Deo ancillata est.
" Quod soror mea, " quae ex naturali mihi obligatur pietate. Frater enim qui adjuvatur a fratre, est quasi civitas firma .
" Reliquit, " sedens in otio quietis, " me solam. " Cum dicat Salomon, Eccle. IV, 10 : Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Et, ibidem, v. 9 : Melius est duos esse simul quam unum : habent enim emolumentum societatis suae. Et infra, v. 11 : Si dormierint duo, fovebuntur mutuo.
" Ministrare : " quod tam utile est, ut tibi et tuis inde provideatur. II ad Corinth. IX, 12 : Ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt Sanclis, sed eliam abundat per multas gratiarum actiones in Domino.
" Dic ergo illi, ut me adjuvet. "
Putabat Martha ex utilitate ministerii persuasum esse Domino, quod sororem revocaret a contemplatione, et mitteret eam in ministerium : et ideo ante responsionem Domini infert : " Dic ergo illi, ut me adjuvet. " Consuetum enim est, ut quilibet opus, quo occupatur et cui deditus est, melius reputet. Ad Galat. V 2 : Alter ulterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
"Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima.
Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. "
Hic ponitur hujus quaestionis diffinitio per Dominum.
Ad objecta enim sororis penitus conticuit Maria: ne dum respondendo cum sorore allercaretur, et a contemplationis intensione remitteretur, sicut dicit Ambrosius. Cantic. II, 16 : Dilectus meus mihi, et ego illi, hoc est, dilectus intendit mihi, et ego illi: et ideo non adverto quid dicat vel faciat mihi homo. Felix tamen, ut dicit beatus Bernardus , domus, et beata semper congregatio est, ubi de Maria Martha conqueritur. Quia frequenter ubi propter taedium contemplationis jam Maria de Martha conquerebatur : potius eligentes esse in hujus mundi laboribus, quam sedere ad pedes Domini in otio contemplationis, et audire verbum illius. Qui significantur, Numer. XI, 4, et seq., per eos, qui manna fastidientes flagrabant desiderio aegyptiacarum carnium, et desiderabant pepones, et cepas, et allia lacrymosis oculis manducare : quam cibum Angelorum, in se habentem (sicut dicitur,Sapient. XVI, 20) omnis saporis suavitatem. Carnes enim aegyptiacae carnalem significant voluptatem : pepones facientes, vanita tum factas deductiones : cepae, negotiorum lacrymosas angustias : allia acuta et foetentia, libidinum impedimenta, in quibus quaerunt occupari.
Felix etiam Maria est, quae tacet ad querelas sororis. Signum est inferioris abstractionis, quod etiam ea quae prae oculis et auribus habet, non percepit. Obdormivit cum Joanne in pectore Domini : et ideo non percipit ea, quae exterius eam perturbare nituntur.
Dominus ergo se medium objiciens, querelas determinat, tria faciendo : lau dat enim Marthae ministeria, ostendit quid necessarium ad vitam, determinat quid optimum quod post hanc vitam non est auferendum. Dicit ergo:
" Et respondens "
Ad querelas Marthae, " dixit illi, " ad commendationem ejus, " Dominus. " Multum enim valet ad compescendum murmur laborantis, quando commendatur opus laboris, et acceptum esse comprobatur. Jerem XXXIi, 16: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo, ait Dominus.
" Martha, etc. "
Tria dicit: ingeminat nomen insignum acceptationis, commendat sollicitudinem, compassionem exhibet ad turbationeni.
De primo dicit " Martha, Martha, " in signum firmae recordationis nominis ejus et notitiae, quae est per dilectionem et approbationem. Apocal. iii, 5: Non delebo nomen ejus de libro vitae, hoc est, de corde et mente mea. Psal. CXXXVIII, 16: Imperfectum meum viderunt oculi tui: quod scilicet facio quod possum : vcmmtamen in libro tuo omnes scribentur, qui faciunt hoc quod possunt. Et ideo Martha ibi nominatur in gratia virtutis, et nominatur in gratia operis. II ad Corinth. VIII, 3 : Secundum virtutem teslimonium illis reddo, et supra virtulem volunlarii fuerunt. Ibidem, infra, v. 12: Si noluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet." Sollicita es "
Ad ministrandum ea, de quibus sollicita fuisti ad acquirendum. Ad Hebr.VI, 10: Non injustus Deus ut obliviscatur operis veslri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastisSanctis, et ministratis. Mich. VI, 8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te : Utique facere judicium, et diligere misericordiam, ei sollicitum ambulare cum Deo tuo. Igitur hac solliciludine ministrandi sollicita es.
" Et turbaris."
Quia in plurimis necessariis et necessitatibus sunt tua ministeria, multa capientia impedimenta, necesse est ut turberis " erga plurima. " Psal. cv, 32 et 33: Vexatus est Moyses propter eos : quia exacerbaverunt spiritum ejus. Numer. XI, 10 et 11 : Sed et Moysi intpleranda res visa est: et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum luum ? Quare noninvenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ? Dum ergo omnium pondus Marthae imponitur, necesse est ut erga plurima turbetur. Et si non lurbatur omnibus ministrans, hoc donum Dei est speciale : sicut in beata Virgine, quae sine murmuris turbatione omnibus ministravit. Sicut dicitur, ad Roman. XII, 11 : Solliciludine non pigri. Spirilu ferventes : Domino servientes. Et, Infra, v.13: Necessitatibus Sanclorum communicantes : hospitalitatem \sectantes.
" Porro unum est necessarium. "
Haec littera diversimode exponitur. Secundum meam opinionem ad commendationem partis activae sive Marthae sic exponenda est: Tu quidem, Martha, turbaris erga plurima: sed unum est, quod hoc quod agis est necessarium, et a vitae hujus necessitate exactum, et ideo mihi et Sanctis acceptum : quia sine hoc Maria nec contemplari poterit. Augustinus lamen videtur exponere pro parte Mariae. Dicit enim quod unum est necessarium, quasi formaliter accipiendo unum, hoc est, unicum : quia multa ab uno, non unum a multis : sed multa sunt necessaria ut perveniatur ad unum. Hoc autem unum a quo multa sunt, et non ipsum a multis, Deus est, quem quaerit diligendo et contemplando Maria: et ad quem per multa, circa quae turbatur, vult venire Martha. Et hoc est illud de quo dicit Psalmus XXVI, 4 : Unam petii a Domino, etc. Tob. x, 5 : Omnia simul in te uno habenies,te non debuimus dimittere a nobis. Deuter.VI, 4: Dominus Deus noster, Dominus unus est. I ad Corinth. VIII, 6 : Nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos in illum. Hoc ego solum unum est necessarium : quia sine omnibus aliis vivitur propter illud. Act. XVII, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Psal. lxxii, 28: Mihi autem adhaere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.
Sic et Maria Virgo, in qua omnia haec perficiuntur, unum quaerebat a quo sunt
omnia, et in ipso spem totam posuit.
Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixitanima mea: propterea exspectabo eum.
" Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. "
Postquam partem laudavit Marthae ab ulililale: quia necessitati praesenti utiliter deservit, et in hoc etiam parti Mariae praefertur : laudat partem Mariae in hoc, quod non auferetur.
Si enim consideretur ex parte intellectus in visione, auferetur quidem modus cognitionis, sed remanet genus visionis, quod est videre Deum. I ad Corinth. XIII, 8 et seq.: Scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Si autem consideratur ex parte affectus in amore Dei, fortior erit amor in futuro quam nunc est. Isa.XXXI, 9: Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus in Jerusalem. Quia, sicut dicit Glossa: " Ignis charitatis qui nunc calescit, in futuro (quando per speciem Deus videbitur) amplius exardescet. "
I ad Corinth. XIII, 13 : Nunc autem manent fides, spes et charilas, tria haec: major autem horum est charilas. Ibidem, v. 8: Charilas numquam excidit. I n hoc ergo major est, quia permanentior est, quia manet in aeternum.
Tamen a multis quaeritur de conparatione activae et contemplativae: et ideo notandum, quod contemplativa praefertur activae unitate, puritate, aelernitate, firmitate, delectatione. Unitate quidem, quia est circa unum : puritate, quia non sordidatur pulvere venialium : aelernitate, quia hic et in patria permanet in aeternum : firmitate, quia est in luce quae non fallitur fallacia errorum : delectatione, quia consolatione spiritus jugiter oblectat animum. In horum oppositis postponitur sibi activa. Haec enim est circa plurima, quibus indiget proximus. Et haec sunt frequenter non pura a venialibus, propter eos inter quos conversamur. Isa. VI, 5 : Vir pollutus labiis ego sum: et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Haec est etiam circa transitoria: quia in futuro nec panem porriget, cum non sit egenus: nec docebit, cum non sit ignorans: nec corriget, cum non sit errans: nec visitabit, cum non sit aliquis in carcere neque infirmus. Est etiam circa probabilia, quae per nos fieri possunt, quae non habent firmam probationem: et turbatur potius quam delectetur. Est autem contemplativa circa omnia intelligibilia, et meditabilia, et considerabilia ad finem veritatis : et circa affectiva ad finem dulcenis et bonitatis. Activa autem circa effectibilia et effecta ad proximi utilitatem et necessitatem. Si ergo consideretur activa in pluralitatis utilitate, in merendi virtute, in operandi fortitudine et vigore, in necessitatis hujus subventione, in ea quae per multos, quibus subvenitur, fit gratiarum actione: in. quinque his praeponitur activa contemplativae. Et ideo dicunt quidam quod habent se sicut excedentia et excessa. Quia tamen totum quod activae est non habet rationem boni, nisi in quantum utile est bonum : et totum quod est contemplativae, habet rationem boni, in quantum honestum est bonum et delectabile : bonum autem utile est bonum per hoc, quod est ad finem boni: honestum autem et delectabile bonum est, quia ipsum est finis simpliciter loquendo : tunc contemplativa est optima, et propter se volita : et ideo libera. Activa autem non est optima, sed ad aliud bona, et propter aliud volita: et ideo ancilla.
Hoc autem ultimum verbum : " Maria optimam partem elegit, " ita convenit beatae Virgini, quod nulli alii. In bono enim corporis, et in bono animae, et in bono meriti, et in bono gloriae semper elegit partem optimam.
In bono enim corporis virginitatis elegit pudorem, et habet florem honestatis, et cum hoc elegit matris utilitatem : et ideo habet gaudium matris: et ideo nec primam similem visa est, nec habere sequentem: significata, Exod. III, 2, per rubum ardentem incombustum, qui praetendit ignem divini fructus: et viror carnis remanet incombustus.
In bono autem animae etiam habet splendorem divinae lucis in intellectu : et non deest sibi fructus virtutis in opere : significata, Isa. XI, 1, per virgam rectitudinis virtutis, quae ascendit de radice Jesse, hoc est, incendio charitatis, super quam stat Hos divinae lucis, qui candor est lucis aeternae, et speculum sine macula . Et super hunc florem superveniens in eam requiescit Spiritus sanctus. Anima ergo ejus ullra perfecta est in omni bono, candens flore lucis, ardens incendio charitatis, in altum consurgens omni rectitudine virtutis.
In opere autem sive in bono meriti habet omnem activae proprietatem bonam et omnem contemplativae puritatem : et nihil habet de defectu utriusque. Utilis enim multis, et circa multa merendi virtutem tantam habuit, quod pri-
vilegia singularia promeruit. Tam fortis in operando, quod invincibilem omnibus superavit. Multis, et omnibus ipsam quaerentibus in necessitatis subvenit articulo : et ideo per multos, quibus subvenit, abundat gratiarum actio Deo. Habet cum contemplativa unuui, quod omni intentione quaesivit et invenit. Habet puritatem, quam numquam etiam in minimo (sicut tofa pulchra ) sordidavit. Habet aeternitatem, quam constantia proposili, et vultus constantia, et immutabilitate praetendit. I Reg. I, 18 : Vultus illius non sunt amplius in diversa mutati. Habet veritatis firmitatem, quia ad nugas et fallacias se numquam miscuit. Tob. iii, 17 : Numquam cum his qui in levitate ambulant,participem mel praebui. Habet cordis delectationem jucundissimam, quia delectabatur in Domino, et dedit ei petitionem cordis sui. Agens ergo est circa plura non turbata, circa maculata venialibus non sordidata, circa transitoria non immutata, circa infirma fortissima, circa tristia jucundissima: significata, Numer. XVII, 8, per virgam Aaron, quae in rebellione filiorum Israelviruit, fronduit, floruit, et amygdalinum fructum produxit. Viruit virtute, fronduit benedictione, floruit gravidatione cordis, quo nos concepit, et corporis, quo Filium Verbum incarnatum suscepit. Fructificavit in partu salutis cibuni et refectionem salutarem.
In bono autem gloriae optimam partem elegit. Pars enim bona, stola corporis : pars melior, stola animae : pars optima, consortium imperii et Regis nostri in imperatoria majestate : dicente Scriptura, III Reg. II, 19 et 20, quod positus est thronus matri regis juxta thronum regis, rege dicente: Pete, mater mea, neque enim fas est ut averlam faciem tuam. Non enim (salva pace Hieronym) ratio esset, quare esset ibi corpus Christi, et non essat ibi id unde sumptum est cor- pus Christi: dicente Apostolo, ad Roman. XI, 16 : Quod si delibatio sancla est, et massa : et si radix sancta, et rami.
Hoc significalum est, I Reg. VI, 14, ubi arca ascendens de terra Philistiim, stetit in agro Josue Bethsamitis. Arca enim Virgo mater Dei est : terra Philistiim, mundus hic est in quo arca Dei capta et peregrinata fuit. Solutis uutem mortis nexibus, quibus deprimi non potuit, libera de hoc mundo rediens, in agro, hoc est, in beatitudinis mansione : Josue, hoc est, Salvatoris : stetit in Bethsames quae interpretatur domus solis, vel domus illuminationis: quia exaltata super omnes choros Angelorum ad caelestia regna, ad thronum, et illuminationem Flii sui proxima ascendit. Et ideo, Cantic. VI, 9, dicitur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut caslrorum acies ordinata. Ut aurora enim lucem gratiae soli miscuit: quando gratiam in gloriam commulavit, quae est lux plena. Pulchra ut luna fuit : quando aeterni solis Filii sui lux se in corpore ejus collegit. Eccli. L, 6 : Quasi luna plena in diebus suis lucet. Electa autem fuit ut sol: quando in anima immaculata imago lucis aeternae apparuit. Apocal. XII , 1 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Terribilis autem fuit ut castrorum cceleslium acies : quando omnium ccelestium agminum splendores expressit. Apocal. XII, 1: In capile ejus corona duodecim stellarum, hoc est, novem ordinum Angelorum, et trium statuum Sanctorum: conjugum, virginum, et viduarum : vel trium aureolas portantium : Doctorum, quae Apostolos docuit : Virginum, quae flos virginum fuit: Martyrum, cujus ani- mam gladius doloris Filii sui pelransivit. Ipsa enim custodiam exhibuit Angelorum, secreta consilia Archangelorum, justa decreta Principatuum, severitales contra malitiam exhibuit Potestatum, conterendo caput daemonis, interminabilem virtutem in miraculis ostendit Virtutum, altitudinem non inclinabilem ostendit Dominationum, quietem in receptione sessionis divinae praebuit Thronorum : altitudinem scientiae et contemplationis Cherubim transcendit, et effectione charitatis incendium Seraphim superavit. Doctrix autem, Virgo, et Martyr fuit. Et ideo omni luce ccelesti (quae in duodecim stellis figuratur) coronata decoratur.
Hoc etiam significatur, III Reg. XVIII, 44, ubi dicitur, quod nubes parvula quasi vcstigium hominis elevata est de mari, Elia statim clamante et dicente, quia sonus multae pluviae est. Nubes enim solis calore attracta, terrena est inhabitatio corporalis beatae Virginis, quae attracta sursum calore dilectionis solis veri, Filii sui : elevata autem per assumptionem in coelum de mari amariludinis et inquietudinis hujus mundi ad thronum summae dignitatis et regiae majestatis. Statim autem claniat sermo propheticus, et omnis bonorum ccelus, quod sonus inundantis est multae pluviae : qua terrestres compluit in gratia et venia,coelesles in illuminationum gloria, et infernales in indulgentia : ut sibi pro honore Filii sui curvetur omne genu coeleslium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitealur quia ipsa est ut domina majestatis in gloria Jesu Christi Filii ejus , cui cum Patre et Spiritu sancto est honor et gloria pro honore tantae reginae in saecula saeculorum. Amen.