LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De exclusione erroris Abubacher.
Abubacher autem non minus invenitur errasse, quamvis visus sit errorem Alexandri corrigere : hic enim dixit verum quidem esse quod omnis substantia corruptibilis est, quae vel composita est ex contrariis, vel delata super id quod compositum est, sicut endelechia corporis. Dixit etiam verum esse, quod intellectualis natura in homine non est endelechia corporis : sed non esse naturam intelle- ctualem in homine per substantiam, sed per esse quoddam : sicut natura lucis et substantia non est in terso et polito et pervio nisi per esse quoddam, et non per substantiam : et ideo sicut de splendore omnium tersorum et politorum, si destruantur tersa et polita, unum remanet quod est natura lucis et substantia communis, omnia tersa et polita irradians : ita etiam ex omnibus hominibus destructis remanere dixit unum quod est natura radiantis intelligentiae super animas. Secundum hoc autem homo non est homo per aliquam substantiam quae in ipso sit, sed per esse quoddam intelligentiae quod accidit homini.
Quod quam absurdum sit, etiam idiotis patet. Sic enim per aliud ab ipso separatum homo in esse hominis constituitur, quod nulli rei convenit, nec in caelo, nec in terra.
Adhuc secundum hoc per esse accidentale fit substantia et species, quod est absurdissimum secundum philosophiam.
Adhuc ei quod accidentale est et non secundum substantiam sed secundum esse quoddam convenit homini, non constituitur organum in corpore : scimus autem, quoniam manus est organum intellectus : manus enim nulli uni operationi obligata est, sed ad omnem se habet ope. rationem : propter quod est organum organorum.
Adhuc si secundum tale esse intelligentiae esset intellectus in homine, quandoque esset, et quandoque non esset homo : ergo aliquando esset homo, et aliquando non homo., et iterum tertio efficeretur homo, quod nimis est absurdum. Intelligentia enim aliquando resplendet super animam, aliquando non.
Patet ergo, quod etiam secundum esse anima intellectualis super compositum ex contrariis non est delata : sed, sicut diximus, secundum substantiam et esse et operationem separata. A qua tamen, quia anima est vitam et motum ministrans corpori, quaedam, ut dicit Avicenna, po-
tentiae fluunt, quae secundum esse et operationem et non secundum substantiam et radicem delatae sunt super id quod ex contraris est compositum Omnis enim diversitas quae est in corpore, est propter diversitatem potentiarum quae sunt in anima, ut Averroes dicit super secundum de Anima, et expansio in potentias causa est distensionis corporis in. dimensiones corporis et figuras : diversitas autem substantiae secundum genus et speciem, differentiam causat in his quae animata sunt secundum genus et speciem. Et propter hoc non contingit animas transcorporari, ut dixit Pythagoras : et anima hominis in corpore leonis, nihil faceret : quia expansio animae hominis in potentias hominis, non est proportionata corpori leonis in dimensionibus et figura totius et membrorum : sicut ars tectonica in potentias suas expansa, non proportionatur dimensioni tibiarum et fistularum et figuris earumdem. Propter quod dicit Aristoteles quod sicut non contingit tectonicam tibicines indui, ita non contingit animas de corpore in corpus transcorporari. Artis enim tectonicae potentiae sunt secativa, et dolativa, et columnarum erectiva, et contiguativa, et hujusmodi, quae in fistulis et tibiis nullam possent habere operationem. Relinquitur ergo, quod anima potentialis et intellectualis super id quod est compositum ex contrariis, non sunt delatae.