IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De secundo potest dici, etc. Declarat quomodo possit provenire inaequalitas gratiae ex applicatione diversa causae meritoriae, quae diversitas potest esse, vel ex parte offerentis, vel ex parte rei oblatae. Ex parte offerentis, nempe voluntatis Christi, quae aliter pro reprobis, aliter pro praedestinatis obtulit suam passionem, quia pro illis quantum ad sufficientiam, pro his etiam quantum ad efficaciam obtulit, quia propter electos principaliter venit, et ad complendum effectum divinae praedestinationis, ut dicit Doctor ; sic etiam potuit obtulisse passionem suam efficacius pro aliquo, qui majorem ad gloriam, est praedestinatus, verbi gratia, pro matre sua. Et haec est quarta hujus quaestionis conclusio.
Diversitas autem ex parte rei oblatae contingit secundum diversum statum ejus, et acceptationem diversam, aliter enim fuit passio, ut praevisa tantum acceptata, aliter ut exhibita, quia obsequium praestitum magis acceptatur quam praevisum. Primo fuit applicata Patribus per remedia legis naturae et scriptae ; et sic attenditur inaequalitas gratiae inter Circumcisionem et Baptismum propter inaequalem applicationem ex parte rei oblatae. Et haec est quinta conclusio hujus quaestionis. Ex cujus fundamento deducit aliam probabilem, licet incertam, nempe ex eadem ratione Baptismum ante passionem non habuisse eumdum effectum gratiae, quem habuit post Baptismum, de qua supra dixi in commento quaestionis I. dist. 2. tandem concludit quantum ad factum. Si autem primo modo, scilicet propter specialem oblationem in voluntate Christi, sit aliqua inaequalitas in aliquibus nunc baptizatis, dubium est de facto, sed possibilitas est ostensa, etc. Ex quibus constat Doctorem nihil definire quantum ad factum, sed solum quantum ad possibilitatem quoad inaequalitatem gratiae ex parte causae principalis et meritoriae.
Immerito itaque Solus in 4. dist. 6. quaest. 1. art. 6. assertorem hujus sententiae Doctorem facit, sicut et Vasquez disp. 135. cap. 4. et quidam alii, quia nihil asserit Doctor quoad factum, solum extendens potentiam, ut bene advertit etiam Scholiastes venerandus meus Magister et Pater. Conclusionem ipsam asserunt alii ab eo citati, et prae caeteris Paludanus quaest. 1. art. 9. ex alio fundamento id asserit in parvulis, qui ante usum rationis moriuntur, quia putat omnes tam Angelos quam homines electos esse ad inaequalem gloriam, et consequenter gratiam. Quidquid sit de hac sententia, et ejus fundamento, nescio qua ratione alii existiment eam esse omnino liberam, aut sine fundamento assertam, quia id perinde etiam diceretur de opinione communi, praeter hoc solum, quod lege communi congruum sit definire effectum Sacramenti, ut dicit Doctor.
Sed responderi potest id certo etiam non constare, quin aliquid contingat mediante Sacramento ultra illam mensuram ex dispositione adulti, ut infra dicemus, quod etiam ex opere operato causat Sacramentum; et ultra hoc etiam aliud causari, ex speciali dispositione Dei videtur insinuare Tridentinum, sess. 6. cap. 7. Justitiam in nobis recipientes i (loquitur de gratia sanctificante) unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem, etc.
Duas ergo causas assignat Concilium, unde potest crescere gratia secundum mensuram diversam in singulis, alteram ex voluntate Spiritus, qui partitur singulis mensuram prout vult ; et quamvis loquatur Concilium de gratia justificante, alludit tamen ad verba Pauli 1. ad Corinth. 11. ubi agit de distributione donorum per eumdem Spiritum, eorumque diversitate secundum voluntatem Spiritus sancti donantis singulis prout vult, et non ex merito cujusquam, aut dispositione: ergo supponit Concilium dari inaequalitatem gratiae baptismalis, de qua agit, non solum in adulto ex inaequalitate dispositionis, quae est altera causa jam assignata, sed etiam ex inaequalitate, quae provenit ex voluntate Spiritus. Sed non est major ratio, cur id fiat in adultis, quam in parvulis, quia adulti praeter dispositionem et usum, quem habent liberi arbitrii, sunt pares parvulis ; ergo si possunt esse inaequales adulti in gratia hac, non solum ratione dispositionis, sed etiam ex speciali voluntate Dei, nihil obstat quin id in parvulis contingat.
Et confirmatur, quia licet gratia sacramentalis sit de communi lege determinata, id ita intelligendum est, quantum ad gradum infra quem non datur alia minor virtute Sacramenti, non tamen quantum ad excessum; ita etiam posset dici saltem in adulto, in quo est aliqua dispositio, quam non habet parvulus, et recipit virtute Sacramenti gratiam majorem, quae etiam major et major est secundum excessum dispositionis ; ergo, si ex lege non determinatur gratia sacramentalis in adulto, quantum ad excessum, ita etiam posset dici, saltem in aliquibus parvulis, etiam non servari mensuram determinatam. Patet consequentia, quia licet in parvulo electo ad majorem gloriam, non sit propria dispositio a qua excusatur ob inhabilitatem, tamen est major acceptatio, qua ordinatur ad perfectiorem gradum gratiae et gloriae.
Quod vero illa gratia conferatur per hoc vel aliud medium divinae providentiae, perinde est, maxime, cum Sacramentum, posita inaequalitate ex parte subjecti, non limitatur ad gradum aequalem effectus ; imo magis videtur praeter divinam providentiam ordinariam, ut Deus, suspendendo concursum causarum naturalium, perducat infantem ad eum statum, quo possit attingere gradum gratiae destinatum, sive per frequentationem Sacramentorum, sive per actus proprios, quam ut per ipsa Sacramenta recepta uberiorem gratiam conferat, quia sic operatur per media ordinaria, quae ex se alioquin ex inaequali dispositione subjecti habent efficaciam majorem, vel minorem ; et casus ponatur n infante valetudinario.
Confirmatur secundo, quia quantum ad alios effectus concomitantes, ut extinctionem aut diminutionem fomitis, auxilia gratiae, et gratias gratis datas, inaequalis est effectus Sacramenti etiam in infantibus ; ergo etiam perinde dici potest de gratia gratum faciente saltem in aliquibus, in quibus visa est illa inaequalitas effectus concomitantis, ut in sancto Nicolao. Patet consequentia, quia dare hos effectus mediante Sacramento, qui regulariter per ipsum non conferuntur, videtur magis extraordinarium, quam quod effectus ordinarius ejus detur intensior aut perfectior.
Nec video, quid urgeat contra hanc sententiam ex Conciliis, aut Patribus, nam Ioca Cypriani, quae adducit Suarez, ad aliud intentum spectant, ut bene adnotavit Vasquez. Rationes etiam, quas adducit ipse Vasquez, non convincunt. Quod primo dicit non deesse Deo alia media, quibus infantem perduceret, aut certe adultum, ad gradum destinatum gratiae, id verum est, sed inter media divinae providentiae subjecta, est etiam Sacramentum ; id certum est ex bonitate divina et misericordia quaecumque sint media applicari et donari absque proprio merito, nam sive per opera ejus perducatur, ipsa opera donantur, sive per Sacramenta, eodem modo disponitur ad Sacramenta.
Quod secundo asserit, illam electionem ex praevisione sub conditione modi et medii, quo illum perducere posset, dato etiam hoc quod non admittitur communiter. Respondetur inter alia media, et modum hunc, quem jam diximus, posse Comprehendi. Aliud, quod adjicit ex . singulari opinione redundat, quae rejicitur. Quod objicit etiam Suarez non convincit, nam Tridentinum sess. 7. can. 7. nihil ad praesens institutum facit, cum docet Sacramentum effectum suum dare semper quantum est ex parte Sacramenti et Dei, nisi ponatur obex, id verum est: sed an quibusdam conferat uberiorem effectum, nihil asserit, aut negat Concilium, quod solum determinat de efficacia Sacramentorum.
Deinde significatio, inquit, Sacramentorum est determinata: ergo et effectus. Responderi potest esse determinatam quantum ad gradum, infra quem non dat alium, non tamen ita determinata, quin crescere possit secundum mensuram effectus prout Spiritus sanctus partitur dona prout vult; neque hoc efficaciae aut certitudini Sacramentorum derogat, sed eam ampliat.
Tertio adjicit eodem modo dici posse nullum Sacramentum comparatum ad aliud in specie habere determinatum effectum, sed nunc hunc, nunc illum pro Dei arbitrio. Respondetur negando sequelam, quia determinationem effectus Sacramenti in specie habemus ex Scriptura, Conciliis et Patribus, verbi gratia, quod Baptismus regenerat, Eucharistia nutrit, Poenitentia absolvit, etc. De hac alia determinatione non ita nobis constat.
Quarto, inquit, ubi est aequalitas ex parte passi, et aequalitas ex parte causae et Sacramenti. Respondetur, caeteris paribus, id concedi posse, sed non est aequalitas ex parte passi, ut consideratur in ordine electionis, neque Sacramentum solum operatur ex virtute limitata ad hunc vel illum gradum, sed prout movetur, vel applicatur a causa principali, nunc aequaliter, nunc perfectius, prout vult, et cujus virtus non est aligata Sacramento, nisi ut ad gradum inferiorem effectu ordinario refertur: ad perfectiorem autem, ex benevolentia particulari extendi potest. Objicit plura Solus, sed procedunt ex non concesso, quia supponit illum gradum excedentem non dari hic et nunc virtute Sacramenti. Hoc non supponit Doctor, quamvis enim dicat, quod ille ulterior gradus non detur virtute Sacramenti, sed ex speciali benevolentia divina, id intelligendum est juxta antecedentia, ubi dicit ex voluntate universali Deum disposuisse dare gratiam regulariter, mediante hoc signo certo in determinato gradu, ita ut nulli minorem : Et illa, . inquit, potest dici conferri virtute Sacramenti ; et hoc modo esse aequalem virtutem Sacramenti in omnibus ; et in hoc sensu dicit illum gradum excedentem non conferri virtute Sacramenti, sed ex benevolentia particulari, quia nempe Sacramentum ut habet efficaciam et assistentiam Dei, ut signum certum ex voluntate universali tantum, non extenditur ejus virtus, aut significatio ultra illum gradum, ut subest tamen voluntati speciali Dei, causat illum gradum excedentem, etiam ex opere operato ; nam et hoc titulus ipse quaestionis supponit, et impugnatio hujus sententiae, nam alioquin ille gradus, si a solo Deo produceretur, non mediante Sacramento, concomilanler se haberet ad effectum Sacramenti, nec sic esset locus quaestioni : An, scilicet, omnes baptizati aequaliter recipiant effectum Baptismi ? neque etiam impugnationi, ut dixi, quae procedit ex determinata significatione, et significato Sacramenti, cui non corresponderet gradus excedens a solo Deo causatus, magis, quam si causaretur per meritum, vel alio modo ; ideoque Doctor hunc sensum supponens dicit : Quantum ad Deum determinantem se cooperari isti signo per effectum significatum, etc. aliquo modo potest esse differentia, aliquo modo non, etc. quando effectus est aequalis, quando inaequalis fit a Deo, cooperante Sacramento.
Ex his corruit secunda ratio Soli, quae est contra suppositionem quaestionis, ita enim procedit, ac si ille excessus non causaretur per Sacramentum. Tertia ratio procedit in sensu contrario, admittendo suppositionem, quasi liberum sit sententiam studio impugnationis ad extrema trahere et propellere ad contradicentiam, quo facilius explodatur. Summa rationis est: quod perinde etiam dici possit Deum per meritum aequale conferre inaequalem gratiam. Respondetur negando sequelam, quia inter meritum et gratiam et gloriam datur proportio secundum medium justitiae, non ita in Sacramento, quod operatur ex mera liberalitate instituentis, et independenter a merito, et dispositione infantis ; in adulto vero ex proportione dispositionis servatur medium justitiae de congruo, quando est in peccato personali.
Minus urget altera consequentia, nempe extra Sacramentum et meritum, Deum posse causare illam gratiam ex motivo praedestinationis, et sic tota meritorum ratio proscriberetur. Respondetur absolute potuisse Deum sic facere, non tamen regulariter, perducere praedestinationem ad effectum, nisi per media ordinaria et statuta, nempe Sacramenta et opera, quamvis aliquos praeter legem justificaveril in utero, ut sortirentur effectum praedestinationis, qualis erat illa gratia ; nihil in hoc praescriptum aut proscriptum est contra legem ordinariam, sed supra illum actum est, quod per media ejus haberi potest in diverso statu infantis.
Oporteret etiam probare de lege ordinaria , ita arctasse Deum efficaciam Sacramenti, ut ultra gradum determinatum, ex speciali voluntate ad ulteriorem gradum quandoque non extendantur. Et quamvis de lege ordinaria media salutis comprehendantur sub Sacramentis et operibus, non eodem modo omnes electi vocantur, moventur, et pertingunt finem, nam quidam per opera, quidam per Sacramenta ; aliis alia sunt opera, prout donantur, neque singulis omnia, ut per se notum est, neque si per poenitentiam finalem et fidem salvatus est latro in Cruce, proscribitur meritum justitiae, aut fortitudinis, aut aliarum virtutum, neque si infantes mediante Sacramento salvantur, despicit ideo Deus opera piorum, et, ut supra dictum est, in commento praecedentis quaestionis, si gratia uberior mediante Sacramento daretur alicui, non ideo excluditur a justitia operum, quibus meretur gloriam, quando ad eum statum pertingit, ut patet in Beato Joanne Baptista, et Jeremia ; non licet ergo inferre ex gratia collata a Deo mediante Sacramento dispensationem operis; nam ex sententia D. Thomae (ut ibi visum est) opera subsequentia comparari possunt ad gratiam antecedentem etiam liberaliter datam, ut meritoria ejus.
Ex quo patet ad quartum, quo urget ex hac sententia sequi, quod qui praedestinatus est ad majorem gloriam habeat ampliora merita, quia nempe ex illa benevolentia recipit majorem gratiam et gloriam proportionatam. Respondet Paludanus, admittendo consequentiam, verbi gratia, in infante si sic decederet; sed quantum ad praesentem quaestionem, et in casu argumenti, quo talis perveniat ad aetatem capacem meriti, facilis est responsio ex dictis; imo argumentum seipsum destruit, quia uberior gratia actualis et habitualis in adulto ordinatur ad perfectionem operis proxime, sicut perfectiora media ad perfectiorem finem. Extra controversiam est adultis, qui salvantur per opera, ex Dei dono, per uberiorem gratiam, dari etiam perfectiora merita: illa gratia abundantior datur a Deo, ut principium excedens, et sicut adjutoria perfectiora gratiae actualis correspondentia ad finem perfectioris operis; sicut ergo praedestinatus adultus ad gloriam majorem, requirit etiam perfectiora opera, sic uberior gratia, quam reciperet mediante Sacramento, cui etiam corresponderent adjutoria proportionata gratiae actualis non esset otiosa, sed abundantius reduceretur ad actum meriti. Et sicut gloria in adulto justificato non est ex sola gratia, sed etiam ex operibus per gratiam factis, quo abundantius ei providetur de gratia, ita abundantius providetur de operibus proportionatis. Alia inconvenientia quae adducit praefatus auctor, explicando hanc sententiam modo dicto, et juxta principia Doctoris nostri, vel non sequuntur, vel non concludunt.
Haec disserendi causa dixerim, quia ex instituto commenti non faciunt, cum Doctor non asserat de facto contingere inaequalem effectum hoc modo, sed ut ostenderetur possibilitas hujusmodi non derogare, aut meritis, aut Sacramento, aut Dei providentiae. Quod namque opponitur de merito, ejusque necessitate, solum habet locum in adultis, non in parvulis, in quibus non habet locum, nisi cum pervenerint ad aetatem adultam: tunc autem sicut et in adultis, salvatur meritum perfectius ratione gratiae perfectioris, quae ad opera perfectiora inclinat. De parvulis autem decedentibus ante usum rationis, haberent gloriam perfectiorem ratione gratiae perfectioris, juxta tenentes ecs fuisse electos ad majorem gloriam: sed id non spectat ad hanc quaestionem, quia incertum est, an sint ita electi aliqui ipsorum prae aliis, soli Deo reservatum est.
(d) De tertio dico, etc. Declarat quomodo possit esse inaequalitas effectus sacramentalis ex parte recipientis, inter parvulum et parvulum nulla est inaequalitas ab intrinseco: ab extrinseco potest esse ex impetratione parentum, aut ministri, aut offerentium. Haec est quinta conclusio in ordine. Prima patet, quia nullum habent actum proprium, aut dispositionem. Secunda patet, quia fides et merita ipsa possunt majorem gratiam impetrare parvula. Circa hanc bene advertit Scholiastes, intelligendum esse non de sanctificante, sed de aliquo dono gratuito, quod gratia actualis, aut gratis data dicitur, quia supra quaest. 2. hujus resp. ad 2. negat dari aliquam causam meritoriam primae gratiae, sive sit fides parentum, sive Ecclesiae, praeter solum Christum. Haec dona autem annexa effectui Sacramenti possunt impetrari a ministro, vel aliis, ut asserit S. Thomas 3. p. q. 64. art 1 . ad 2. imo idipsum docet Cajetanus de gratia sanctificante, posse eam majorem impetrari per ministrum, ita praefato loco intelligens S. Thomam, et alii auctores, quos citat Scholiastes.
Citatur etiam noster Doctor hic pro hac opinione communiter, sed immerito ex dictis. Quod si quis eam defendere voluerit tanquam ejus, videat quae dicant Patres de virtute fidei ad impetrationem de jejunio matris Samsonis quantum valuit filio; item Matthaei 9. Videns Jesus fidem illorum, (nempe supponentium paralyticum ex tecto) dixit, confide fili, remittuntur tibi peccata tua; ubi glossa : Quantum valeat apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem ? Item, quantum valuit oratio Stephani pro Paulo, et innumera hujusmodi? Hoc tamen erit meritum de congruo tantum, ex cujus motivo Deus in Sacramento dat uberiorem gratiam, quam alias regulariter non confert. Quod autem contra hoc afferri posset ex illa quaestione, qua dicitur Sacramentum non dependere a malitia aut bonitate ministri, intelligitur quantum ad substanliam Sacramenti, effectum et fructum, ejus ex lege, et ordinarium. Quibus non obstantibus, Deus adjicere potest ex liberalitate aliquid ob impetrationem aliorum. Contraria opinio magis placet, ut quae communis est, et magis consentanea principiis Doctoris.
Subjicit in adultis inveniri inaequalitatem effectus ex inaequali dispositione: est Tridentini c. 7. jam citato, et communis Theologorum; ex quo sequitur tertium, quod adjicit, inaequalem esse effectum Sacramenti in parvulo et adulto, quia in hoc major est ratione consensus, et fidei, et actus boni disponentis. Loquitur de adulto absolute, sicut alias supra explicuimus, nempe ut habet originale tantum, et non mortale actuale, licet habere possit veniale ; reliqua patent.