In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum in Christo sint duae filiationes ?
Alens. 3.p. q. 10. m. 3. D. Thom. 3. p. q. 35. art. 5. et hic q. 1. art. 4. D. Bonav. art. 2. q. 2. Richard. art. 2. quaest. 2. Durand. q. 3. Gabr. q. 1. Henr. Quodlib. 4. q. 3. Suar. 3. p. tom. 1. disp. 12. per totum.
Circa istam distinctionem octavam, in qua Magister agit de Incarnatione, quantum ad idiomatum communicationem, quaeritur utrum in Christo sint duae filiationes? Quod non. Filiatio constituit filium ; ergo duae filiationes duos filios ; sed Christus non est duo filii ; ergo nec in eo sunt duae filiationes reales.
Praeterea, secundum Anselmum, Filius est incarnatus, non alia persona, ne fieret confusio in proprietatibus ; ergo modo non est illa confusio, quae esset si Pater esset incarnatus ; ergo et modo Filius non est Filius aliqua alia filiatione quam aeterna, alioquin modo non minus esset confusio proprietatum propter Incarnationem Filii, quam propter Incarnationem Patris, quia non magis unica filiatio.
Praeterea, non est filiatio realis ad matrem nisi propter relationem realem quam habuit ad matrem ; istam relationem non habuit in morte, quia soluta fuit tunc illa unio, scilicet animae ad corpus, ex quibus unitis est natura ; ergo tunc non habuit illam filiationem ; aut ergo in resurrectione illam habuit, et hoc videtur inconveniens, quia resurrectio fuit alia acceptio illius esse quam generatio, et ita aliud esse acceptum ; aut non habuit eam in resurrectione, et tunc non esset modo Filius Mariae, sicut ante mortem.
Praeterea, non oportet ponere in Christo aliquam relationem realem ad matrem nisi salvando ipsum esse verum Filium ejus; sed hoc salvatur non ponendo in eo aliquam relationem realem ad eam, sicut Deus est Dominus realiter creaturae, et tamen relatio dominii non est in eo relatio realis.
Praeterea, Deus produxit creaturas inquantum artifex; hoc tamen solum est inquantum habet relationem rationis, quia scientia sua est ars, inquantum causat in se ideas per actum rationis ; ergo ipsum esse artificem et potentem creare dicit in eo tantum relationem rationis ; ergo multo magis Christum esse Filium Mariae, dicit in eo tantum relationem rationis, quia videtur magis necessarium quod illa habitudo, quae praesupponitur alicui rei, sit realis quam ista quae consequitur rem.
Praeterea, si ejus ad matrem esset relatio realis, tunc esset realiter aequalis matri secundum naturam humanam ; consequens est falsum, quia aequalitas fundatur super unitatem unionis ; non est autem ibi realis unitas unionis ad matrem, sicut patet discurrendo per omnes uniones reales ; igitur, etc.
Contra, si Pater fuisset incarnatus, fuisset filius, non filiatione aeterna, ergo temporali ; sed proprietas aeterna Filii ita abstrahit ab omni creatura, ut termino, sicut proprietas Patris ; ergo Filius Mariae filiatione aeterna non habet respectum ad matrem, ut propterea dicatur ejus filius ; ergo secundum aliam.
Praeterea, Philosophus 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, infert pro inconvenienti, quod idem bis dicatur ; sed si est inconveniens, hoc maxime erit de eodem fundamento et supposito, et relatione eadem ; ergo Christus eadem relatione non potest dici relative ad Matrem et Patrem.