REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ducit ad oppositum rationes, quibus altera pars suadebat materiam non esse de rei quidditate, explicando varia loca difficilia Philosophi, et resolvendo in substantiis compositis materiam esse de quidditate. Optime exponit quomodo ex aequivocatione nominis (materia ) et nominis (species) adducitur Philosoph. pro illa falsa sententia: fuse satis aperit circa hoc mentem Philosophi. Vide eum in textu ipsius 7. Met. c. de definitione.
Praeterea, rationes factae pro illa opinione concludunt oppositum, quod ostenditur primo de ratione prima. Nam ex hoc quod materia est, qua res potest esse et non esse, sequitur quod pertineat ad quidditatem rei, quia passio communis ostenditur de subjecto communi per medium consequentiae. Illud autem medium, quodcumque sit, resolubile est in illud quo aliquid dicitur posse esse et non esse, et hoc est materia secundum Philosophum ; ergo ex hoc quod materia est, qua res potest esse et non esse, sequitur quod est principium radicale, quo passio ostenditur de tali subjecto, et per consequens pertinet ad quidditatem subjecti.
Praeterea secunda ratio non concludit, falsum est quod accipitur, quod materia non est principium cognoscendi rem. Dicit enim Philosophus, secundo Metaph. text. 11. quod si species causarum essent infinitae, quod nihil esset scibile, nec aliquid posset sciri ; sed non arguit hoc de speciebus infinitis, praeter quatuor causas, quia hoc etiam probatur prius, scilicet quod in nulla specie causarum sunt causae infinitae. Sed si materia non pertineret ad scire rei, non teneret consequentia, quia res nihilominus scitur, licet non cognoscatur id quod pertinet ad quidditatem ejus, et ita licet materiae essent infinitae, et non cognoscantur, nihilominus res cognosci potest.
Praeterea tertia ratio non concludit, falsum enim est quando dicitur quod materia impedit ne quod quid est sit idem cum eo cujus est, scilicet cum habente materiam, sicut quod quid rei immaterialis idem est cum re immateriali, ita quod quid rei materialis est idem cum re materiali habente primo, quod quid est. Quod probatur per Philosophum septimo Metaphysic. text. 33. ubi comparat partes definitionis ad partes rei secundum proportionem, quia sicut tota definitio exprimit totam quidditatem, ita partes definitionis partes quidditatis, dicente ipso, quoniam definitio ratio est, et omnis ratio paries habet, oportet quod sicut ratio et definitio ad rem, ita partes rationis ad partes rei. Sed si in composito esset materia, et non esset de essentia compositi. nec quod quid esset idem cum eo, cujus esset in materialibus, tunc in definitione exprimente quidditatem, esset aliquid quod non respondet parti definienti, et non teneret illa propositio.
Praeterea, auctoritates pro opposito sunt magis manifestae. Dicit enim Philosophus, octavo Metaphysic. cap. 3. text. 9. quod quid est definiunt per materiam, et hi imperfecte, quia tantum definiunt ens in potentia ; alii autem definiunt per actum, sed tertii definiunt per utrumque; et hanc definitionem approbat, sicut Archytas approbavit. Item, cap. 3. ibidem dicit Philosophus contra Platonem, quod dubitatio, qua Antisthenici dixerunt, habet ipse contra Platonem, quod ideae non possunt definiri, nec aliqua substantia, et hac definitione, quae competit substantiae materiali, quia secundum Philosophum, definitionem oportet esset orationem longam, et ideo substantia quae definitur, oportet esse compositorum,
quia ratio est definitio ejus, quod habet quid et quale, hoc ut materiam, illud vero ut formam. Item, in eodem dicit quod substantia composita habet perfectissimam rationem substantiae ; sed hoc non esset verum secundum hanc viam, quia haberet aliquid quod non pertinet ad suam quidditatem et substantialitatem.
Ad illum ergo articulum dico breviter, quod sicut causata se habent ad causas suas extrinsecas diversimode, ita causata diversimode se habent ad causas intrinsecas. Quaedam enim sunt causata, quae habent plures extrinsecas, ut quae non sunt immediate a Deo, sed mediantibus causis secundis mediis ; et illa quae immediate producuntur a Deo, tantum habent unam causam efficientem et finem; ita etiam sunt quaedam entia causata a causis intrinsecis pluribus, ut composita, et quaedam non, ut entia simplicia, quae tamen habent causam formalem, non materialem ; et sicut illa, quae habent quidditatem simplicem, habent causam intrinsecam formalem, quae pertinet ad quidditatem eorum, ita quae sunt causata a causis extrinsecis, essentialiter dependent ab eis, ut causis essentialibus ad essentiam, et tunc si causa materialis intrinseca sit materia prima, sive corpus organicum, pertinebit ad quidditatem rei materialis.
Ad intentionem autem Philosophi, 7. Metaph. in cap. de unitate definitionis, est sciendum quod Philosophus aequivoce in illo cap. accipit ista tria, speciem, materiam, et subjectum, cujus aequivocationis ignorantia facit ut illud capitulum a multis male exponatur. Quandoque enim Philosophus capit speciem pro forma, quae est altera pars compositi, et quandoque pro universali abstracto ab individuis, cujus est quod quid est, primo simpliciter ; quandoque accipitur pro composito ex ultima materia, et forma ultima, quod est videlicet per se in genere Substantiae compositum ; quandoque autem capit ibi pro composito universalia, secundum quod distinguuntur contra speciem primo modo dictam, et non secundo modo. Unde quando vocat hominem in universali subjectum, et individuum in genere Substantiae existens, hoc non arguit ex se existentiam, nam quidquid est illius coordinationis, est in genere, antequam comparetur ad existentiam. Unde hic homo abstrahit ab existentia sicut homo, hic tamen homo existens non est ens per accidens tanquam aliquid compositum ex rebus diversorum generum ; sed existentia formaliter est extra rationem essentialem illius hominis, et totius illius coordinationis in genere Substantiae, et pro tanto dicitur existentia sibi esse accidens. Unde existentia est conditio necessaria isti homini, ut terminet generationem, nam hic homo non generatur per se et primo, sed hic homo existens, et eo modo existentia sequitur ipsum, ut comparatur ad generationem producentem ipsum in esse ; unde sic hoc subjectum generatur, et non subjectum, ut praecise dicit individuum in genere Substantiae, secundum ordinationem illius generis.
Item, accipit materiam quandoque ut non contracta est, sed universaliter pro principio potentiali, non concernendo hanc vel illam materiam, et sic capit materiam, cum dicit quod auferre materiam a rebus, superfluum est. Et ideo parabola de animali, quam consueveat Socrates minor dicere, non bene se habet, facit enim suspicari quasi contingens sit hominem esse sine partibus, sicut sine aere circulum, et sic materia pertinet ad quidditatem illius quod definitur. Aliter enim substantia composita secundum suam essentiam, ut ignis et aqua, esset simpliciter sicut Angelus, et homo simpliciter sicut Angelus secundum suam essentiam. Secundo modo accipitur materia, ut contrahitur proprietate individuali, ut cum dicitur, haec materia est pars compositi. Tertio modo accipitur materia, ut contrahitur accidentaliter, vel sicut pars integralis dicitur hujus pars materialis, et semicirculus pars circuli. Alio modo magis accidentaliter dicitur aliquid esse materia alterius, in quo est, licet accidit sibi esse in illo, et non determinat sibi illud, secundum quod ibi litterae aereae vel cereae sunt materia syllabae, et partes circuli ligneae vel aereae. Propter hoc ergo quod diversimode comparat materiam ad subjectum, et ad speciem, et quandoque uno modo, et quandoque alio, quandoque dicitur quod materia pertinet ad quidditatem, et quandoque non, sicut patet diligenter intuenti illud capitulum secundum modo dicta.