Deus. Hic ostendit quomodo habet a deo idoneitatem ad vincendum, deus enim aliquando dat virtutem alicui ad bene operandum; nec tamen sufficit nisi deus protegat eum exterius. Primo ergo ostendit quomodo deus dedit virtutem interius.
Secundo, quomodo juvat exterius, ibi, dedisti mihi protectionem. Tria sunt necessaria alicui ad vincendum: scilicet quod sit fortis: Prov. Ult.: fortitudo et decor indumentum ejus: Luc. 11: fortis armatus custodit atrium suum: quod sit agilis, et quod sit doctus in bello; et haec tria dicit se habere. Secundo, ibi, qui perficit pedes meos. Tertio, ibi, qui docet manus. Circa primum duo facit.
Primo confitetur sibi datam fortitudinem a deo.
Secundo debitum fortitudinis usum. Dicit ergo, deus qui praecinxit me virtute ad bellum etc.. Milites praedicti praecinguntur armis et gladio ut sint expediti et parati ad pugnam: 1 Mach. 3: Judas Machabaeus induit se lorica sicut gigas: et succinxit se arma bellica in praeliis. Haec est fortitudo, scilicet virtus quae data est mihi a deo, non solum in corporalibus bellis, sed et in spiritualibus, quae non vincerem sine virtute dei. Et ideo dicit, praecinxit me virtute: Eph. 6: confortamini in domino et in potentia virtutis dei: isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Vel praecinxit ad modum currentis ne impediatur ex defluxu vestium. Ita virtus dei retinet affectum ne defluat ad terrena. Et ideo sequitur, et posuit immaculatam viam meam: 1 Reg. 25: benedictus deus, qui custodivit servum suum a malo: Ps. 118: beati immaculati in via. Vel via ista est via charitatis, quae non agit perperam, ut supra dictum est.