TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.
Sonus autem et color et odor non aiunt cum sint intentiones sine materia : et ideo talia neque sensum per substantiam alunt, neque ex eis augmentum est vel decrementum. Cum autem gustus sit alimenti sensus, necesse est gustabile non per speciem saporis esse alimentum, sed oportet gustum esse quemdam tactum, ita quod alimentum per substantiam accipiat : et ideo oportet quod gustus sit sensus ejus quod et possibile est tangi propter qualitates tactus quas habet : et sic vegetativus per nutrimentum quod ex sua substantia praestat. Omne enim quod nutritur, ex eisdem nutritur ex quibus generatur. Cum igitur generationem habeat ex tangibilibus, oportet quod eisdem nutriatur : gustus autem sensus est gustus : ergo erit sensus tangibilium : et sic gustus est aliquis factus. Hi igitur duo sensus necessarii sunt animali : et ideo manifestum est quod animal impossibile est esse sine tactu. Alii autem sensus sunt propter bonum et utile quorumdam animalium : eo quod non nisi cuidam conveniunt generi, et non omnibus animalibus: conveniunt enim habenti motum processivum, qui est unus quo movetur ad nutrimentum. Idem enim oportet habere sensus conveniens et
quoddam nocivum apprehendentes : et generaliter quidem verum est, quod si ullum debeat salvari, oportet salvari per tactum. Sed quaedam sunt quae etiam indigent procul apprehendere conveniens et nocivum : et hoc fit quando per medium extrinsecum advenit, et fit eis sensibile quod apprehendunt.
Hoc autem in tali modo fit, quod medium accipit formam sensibilem in eo quod a sensibili patitur vel movetur: sensus autem accipit in eo quod movet secundum locum violento motu, sicut diximus ante finem octavi Physicorum. Illud enim usque ad terminum ad quem facit et movet mutare aliquid pellit : et sic depellens facit alterum tale quale ipsum est : et sic continue movens unum movet alterum : et ideo omne depellere est motus etiam qui est per medium, sicut et sensus, in quo quidem primum depellit et non depellitur, sicut chorda vel manus : ultimum autem sicut lapis vel sagitta depellitur solum et non depellit. Medium autem istorum habet utrumque istorum : quia sicut aer vel aqua hic est et depellitur a primo, et depellit ultimum, et sunt media sic depellenda et depulsa quodammodo multa, sicut et in alteratione qua sensus a sensibili alteratur, excepto hoc solo quod alteratio sensuum fit in primo sensibili manente in eodem loco, quod non fit in his quae feruntur in quibus illud quod depellitur, mutat locum : et haec alteratio est similis motui figurae sigilli et cerae, sicut diximus superius. Motus enim figurae tantum ingreditur in ceram, quantum imprimens tangit ceram, et non amplius: et ita medium tangitur specie rei sensibilis ad tantum ad quantum durat motus rei sensibilis : et ideo in lapide sic nihil fit de motu tali, eo quod non est medium conveniens. Sed aqua propter humidum et perspicuum tangitur usquequo hoc est
procul: aer autem adime amplius, quia ille de facili impulsu movetur et de facili recipit species sensibilium, et de facili agit in sensum, et patitur a sensibili si maneat, et unus continuus maneat vel sit non interceptus a spisso terminato : quod facit cum non est continuum inter sensibile primum et organum sensus. Et quia si fit sensus visus et alii per exteriora membra apprehendentes, sensus melius est quam id quod dicitur de repercussione radiorum visus a sensibili ad videntem : sicut dicunt hi qui dicunt visum per emissionem radiorum, melius est multo quod dicatur aerem pati a visibili, quam quod visus extra mittat radios, et illi repercutiantur ad videntem. Patitur enim aer a figura et colore quamdiu est unus et continuus nisi interceptus aliquo corpore terminato. In levi autem humido est unus et continuus: quia quaelibet ejus pars propter humidum fluit in aliam et continuatur ei: et ideo tale medium sic motum a visibili terminato motu movebat visum : sicut etiam in cera motus est figura sigilli usque ad finem ad quem ingreditur. Supra autem diximus quod impressioni sigilli similis est omnis acceptio sensibilium, et maximo visibilium, eo quod illa prae omnibus sunt spiritualia, et esse intentionum potius quam rerum habentia.