DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria t hal amus.
Thalamus, de quo in Psalmo xviii, 6: Ipse, id est, Christus, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, scilicet utero virginali, quod fuit in nativitate: non enim, sicut testatur beatus Cyrillus Alexandriae urbis Episcopus, caro Christi vel corpus thalamus debet intelligi, sed uterus Virginis : quia non sic creatura in societatem sui creatoris assumpta est, ut ille habitatoris, et illa habitaculi teneat locum, sed ut ita naturae duae alteri altera unirentur, et in tantam conveniant unitatem, ut utriusque diversitas unus idemque sit filius. Et huic sententiae plene consonat Gregorius.
Nota, quod thalamus dictus est ex eo quod cum Romani Sabinas rapuissent, una illarum admirabilis pulchritudine, jubente oraculo, data est Tlialamoni duci: et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, ideo institutum est ut loca nuptantium thalami dicerentur. Thalamos etiam nominant aegyptii, ubi collocantur cubilia nuptantium. Bene ergo Maria dicitur thalamus: quia in utero ejus Dei Filius humanae naturae tamquam sponsus sponsae absque foeditate et immunditia copulatus est. Joan. m, 29, dicit Joannes Baptista : Qui habet sponsam, sponsus est. Et dicitur Christus a spondendo: quia saepissime promissus fuit in lege et prophetis. Et est haec magna et conveniens similitudo sacramenti, id est, signi et signati: quia ad hoc de Virgine natus, ut significaret quod Ecclesiam virginem sibi copularet. Unde Apostolus, II ad. Corinth. XI, 2:
Despondi enim vos uni viro virginem casiam exhibere Christo, etc.
Item, De Christo et de utero virginali dicitur, Deuter.XXXIII, 12: Benjamin amantissimus Domini, quasi in thalamo tota die morabitur. Benjamin interpretatur filius dierum , vel filius virtutis, seu filius amaritudinis. Quia Christus filius est Dei Patris in die aeternitatis. Item, filius virtutis : quia est virtus Dei et sapientia. Et in die temporis filius est amaritudinis, id est, Mariae, quae interpretatur mare amarum. Tota die, id est, toto tempore debito ad pariendum. Luc. II, 6, dicitur de Maria: Impleti sunt dies ut pareret. Morabitur: Christus enim libenter in sacrario hujus thalami hospitabatur : quia ibi in pace factus est locus ejus. Ad quod designandum in persona ejus dicit auctor libri Sapientiae, vii, 1 et 2 : In venire matris... decem mensium tempore coagulatus sum, computato martio cum decembri, ut pars in toto vel totum intelligatur in parte. Dicitur ergo Maria thalamus.
Ideo notandum, quod quando reges et magnates aedificant sibi domos et mansiones, majori studio et cultiori schemate aedificant proprios thalamos, et ex parte melioris et purioris aeris, et a parte viridariorum ubi concinunt aves, spirant aromata, fragrant suaviter flores, virent herbae, fructificant arbores, perflat auster, apparet prius sol quam caeteras per partes domus. Sic et Christus fecit. Unde et de throno, qui idem est quod ille thalamus, dicitur, III Regum, x, 20: Non estfactum tale opus in universis regnis. Nec alium adhibuit architectum sicut caeteri magnates quam seipsum. Unde, Proverb.IX, 1 : Sapientia aedificavit sibi domum, in qua constructus est hic thalamus, opere Spiritus sancti, qui est omnium artifex . Nec sunt diversi artifices Christus et Spiritus sanctus : quia opera Trinitatis inseparabilia sunt. Et in hoc thalamo dispositus fuit lectulus floridus , in quo Christus caput divinitatis, de quo dicit sponsa, Cantic. v, 11 : Caput dilecti mei aurum optimum, reclinavit quando exinanivit se, formam servi accipiens , quia ibi factus est in pace locus ejus . Item, Notandum quod triplex est thalamus, interior, exterior, superior. Thalamus interior mens Virginis, quam tota Trinitas inhabitavit : quia ibi lectulus floridus, ut dictum est. Unde quaedam Glossa dicit super Psalmum istum : " Caeli supra se habent illum quem humiles in pectore secum habent. " Thalamus exterior, de quo exitur in domum, uterus virginalis, per quem venit Deus in mundum. Thalamus superior, vita beata, in qua Maria jam amplexata a sponso dicit illud Canticorum, II, 6: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et ita in assumptione ascendit thalamus in thalamum, scilicet interior et exterior in superiorem : nam assumptam simul cum corpore credunt eam universi, licet hoc non asseratur.
Maria thalamus dicitur pulchre dispositus : quia habuit quasi duos parietes se e regione respicientes, scilicet virginitatem et maternitatem, de quibus dicitur, Eccli.XIV, 25, de servo Marias: In parietibus illius figens palum, hoc est, affectum. Habuit profundum humilitatis, longum fidei, altum spei, et latum chari-
talis. Habuit ostium ab oriente, per quod ingressus est verus Oriens, qui nos visitavit ex alto : de quo ostio dicit, Cantic. V, 6 : Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. (Quaere expositionem quinta particula horti conclusi, 14, ubi Christus dicitur ros.) Item, de hoc ostio dicitur, Genes. VI, 16: Ostium arcae pones ex latere deorsum. Per hoc ostium intravit Filius Dei veniens visitare nos. Et signat virginitatem ejus tam mentis quam carnis, quare dicitur fuisse in latere deorsum. Item, habuit fenestram crystallinam quam Noe fecit in arca secundum quod tradunt Hebraei. Et similiter signat ejus virginitatem, quae excludebat aquam carnalium voluptatum in quantum fenestra, et suscipiebat lucem veram in quantum crystallina. Hanc autem fenestram habuit quasi ab austro, qui signat charitatem, quoniam mera charitas ipsum fecit assumere carnem nostram, Habacuc, III, 3: Deus ab austro veniet, etc. (Quaere titulo de aedificiis, quod Maria fenestra). Fuit etiam clausus ab occidente : quia numquam per peccatum occidit ei Sol justitiae. Clausus etiam ab Aquilone a quo panditur omne malum , quia nihil coinquinatum aut nocivum in ipsum potuit subintrare.
Subtiliter excogitatus : quia a Spiritu sancto qui describitur subtilis, et capiens omnes spiritus intelligibiles .
Fabre compositus, id est, artificiose : quia ejus artifex et conditor Deus . Ipsum etiam operata est sapientia, Dei, quae est omnium artifex .
Venerabiliter cameratus, Gallice,cham-berillie. Sunt enim camerae secundum Isidorum volumina introrsum respicientia, appellata a curvo, AdminBookmark enim Graece, curvum Latine. Talis autem camera testudo dicitur propter obliquitatem : sicut enim veteres templorum tecta facie- bant, ut imaginem caeli redderent, quod constat esset convexum. Et secundum hunc modum fieri solent ciboria Ecclesiarum. Solet autem talis testudo habere quosdam arcus ligneos, tenues, graeiles, longos, et depictos, et arcta conclusione curvatos.
Pulchre depictus. Picturae enim hujus thalami figuratae fuerunt, III Regum, VI, 29, ubi legitur, quod rex Salomon omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis eae laturis et torno : et fecit in eis Cherubim, et palmas, ei picturas varias, quasi prominentes de pariete et egredientes. Pictor autem hujus thalami Spiritus sanctus, de quo dicitur, Eccli. xxxviii, 28, quod assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus.
Variisque coloribus apte distinctus, videlicet candidum virginitatis, viridi perpetuae sanctitatis, auro pretiosissimae charitatis, lazurino voluntariae paupertatis, sapphirino caelestis conversationis, hyacinthino contemplationis, liliaceo innocentissimae puritatis, roseo verecundiae virginalis, livido compassionis, minio martyrii spiritalis, sinopide patientiae singularis, croceo angelicae assimilationis, nigredulo humilitatis, pallidulo mortificationis, birillo sapientiae caelestis, purpureo regiae dignitatis, marmoreo varietatis omnium virtutum, gratiarum et donorum.
Formis et imaginibus decoratus. Habuit enim quasi imagines Angelorum per concordiam, omnimodam puritatem Patriarcharum per fidem et spem, Prophetarum per scientiam de futuris, Apostolorum per zelum, Martyrum per patientiam,. Confessorum per temperantiam, Virginum per humilitatem et innocentiam, omnium sanctorum per justitiam et virtutem omnimodam.
Grandis, ad suspiciendum illum qu replet caelum et terram , et qui est rex magnus super omnem terram , Ideo signatos est per thronum grandem, quem sibi fecit rex Salomon ex ebore et auro. (Quaere titulo de throno.)
Et excelsus. Quia ab omni terrenitate remotissimus, et caelo propinquissimus. (Quaere sig. 5 horti conclusi ubi dicitur alius.) Propter hoc figurata fuit Maria per illam reginam quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis .
Multoque decore venustus. Non est enim factum tale opus in universis regnis , scilicet caelestium, terrestrium, et infernorum.
Clausus. Conclusit enim Dominus hunc thalamum tam diligenter, ut draconem pervigilem omnino lateret, et leonem rugientem longe a se excluderet : et nec una quidem pateret rimula qua posset introspicere subtilis astutia inimici. Fuit etiam conclusus humano intellectui I quia sicut dicitur, Eccli.XXIV, 38 : Infirmior illo rege, scilicet nato de David, non investigabit eam. (Quaere sig. primo horti conclusi) Hunc enim thalamum clausit ille qui habet clavem David, qui... claudit et nemo aperit .
Signatus sigillo vel signaculo virginitatis : quia ipse erat secretum Domini, de quo ipse praedixerat, Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, etc. Bis autem dicit : Secretum meum mihi : quia a cogitationibus et operibus Virginis, et inferna pulchritudine virtutum suarum gratiarum et donorum, mediante sigillo virginitatis exclusus est omnino diabolus, sicut per sigillum a secretis excluduntur qui non sunt amici. (Quaere sig. secundo horti conclusi,)
Firmatus fortiter clave, clavo, et pessulo. (De clave et clavo quaere sig. primo horti conclusi) (De pessulo quaere quinta particula horti conclusi, ubi agitur de rore.) Firmavit enim thalamum tota beata Trinitas : quia Patris potentia minuit eum contra diaboli violentiam, sapientia Filii contra diaboli fraudulentiam, bonitas Spiritus sancti contra ejusdem diaboli nequitiam, (Quare titulo de conclusionibus horti.)
Armis septus et armatus, In eo siquidem continebatur lectulus floridus veri Salomonis, de quo legitur, Cantic. iii, 7. (Quaere titulo de lectulo. Ibidem etiam invenies de armaturis Angelorum, infra titulo de domo saltus Libani, cujus pars superior dicebatur armaria, de eodem reperies.)
Clarissimus. Non enim poterat non esse clarissimus, cum totum fontem luminis, totum solem justitiae intra se contineret. Josue, x, 13 : Stetit sol, id est, Christus, in medio caeli, id est, virginalis uteri : Deus enim qui ipsum seipso usquequaque repleverat, lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae ,
Immaculatus. Unde dicitur Mariae, Cantic. IV, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Sapient. vii, 25 : Nihil inquinatum in eam incurrit. Apocal.XXI, 27 : Non intrabit in eam aliquod coinquinatum in cogitatione, aut abominationem faciens in operatione, ei mendacium in locutione.
Pacificus : quia in suo ingressu dixerat Dominus : Pax huic domui . Et, Aggaei, ii, 10 : In loco isto dabo pacem. Et ideo ibi factus est in pace locus ejus , scilicet Christi : nihil enim ibi fuit contradictionis, aut rebellionis in carnem et spiritum, rationem et scnsualitem : quod praesignatum fuerat in arca Noe, ubi omnia animalia pacifica. Et huic thalamo videtur praedixisse Psalmista de Christo : Qui posuit fines tuos pacem , etc. Propter hoc dictum est, Deuter. xxxiii, 12, de Benjamin in. figura Christi: Benjamin amantissimus Domini..., quasi in tha-lamo tota die morabitur, ut supra. Redolens. Quia continebat omnes aromaticas species, et universa prima unguenta, et universum pulverem pigmentarii, veluti Spiritus sancti specialissima apotheca. Aliter : Redolentia hujus thalami virginalis humilitas quoad mentem, humillima virginitas quoad carnem, et per ista duo ad se attraxit Unigenitum Dei, qui et in utero ejus odorem virginitatis, et in mente ejus odorem humilitatis reperiens : et his odoribus odorem suae divinitatis admiscens, hunc thalamum ineffabiliter pigmentavit.
Fragrans. Singulae enim virtutes singulas reddebant fragrantias. Propter hoc de ipsa quaerunt Angeli,. Cantic.III, 6 : Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ? (Quaere particula tertia horti conclusi primo capitulo, et bene expositum invenies). Item, ratione tantae fragrantiae comparat ipsa se aromaticis arboribus, cedro, cypresso, cinnamomo, balsamo, myrrhae electae, storaci, galbano, et hujusmodi . Item, hac eadem ratione comparatur domui saltus Libani, cujus pars inferior dicebatur pigmentaria : quia pigmenta regia continebat.
Et deliciosus. Unde dicitur et deliciis affluens . (Quaere hanc proprietatem sig. 11 horti conclusi). Propter hoc etiam decantat Ecclesia beatae Mariae : " Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis, etc. "
Nobilis : ex eo enim summe nobilitatus est hic thalamus, quod ad hoc praparatus est, ut filius summi regis requiesceret ibi, qui dicit de eo : Haec requies mea , etc.
Et dives : quia in eo fuerunt omnes thesauri sapientiae et scientiae abscon- diti . (Quaere titulo de divitiis Mariae.) Propter hoc venter ejus appellatur sacculus pecuniae '': quem videlicet sacculum Dominus secum tulit in caelum in assumptione matris suae.
Mirabilis, ratione eorum quae facta sunt in eo. Ibi enim in beatissima illa copula divinae naturae et humanae factus est leo agnus, Deus homo, aeternus temporalis, antiquus dierum puer, Verbum infans, immortalis mortalis, immensus parvulus, creator creatura, qui fecit hoc quod factum est. Joan. 1, 14 : Verbum caro factum est. Vel ex eo dici potest summe mirabilis : quia qui prius fecerat hunc thalamum, postea factus est in eodem thalamo. Unde, Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus . Ideo exclamat, Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? (Quaere expositionem titulo de civitate circa principium secundi folii.)
Appropriatus sponso caelesti. Unde Psalmista de Christo nascente : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo , id est, sibi proprio quia nullus alius eum Inhabitavit.
Cunctisque bonis cumulatus. In thalamo enim solent custodienda reponi. Quidquid enim supra dictum est de arca testamenti, et his quae in ea reposita fuerunt, potest huic thalamo convenienter attribui.
A quo fundatus, ab eodem sanctificatus. De primo : Ipse fundavit eam Altissimus . De secundo : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus .
Item, Vesti arium hujus thalami, Gallice, la garderobe, uterus proprie virginalis, in quo summus pontifex induit vestes mundissimae carnis, Ideo Maria figurata fuit per Rebeccam , quae vestes Esau valde bonas apud se notabiliter dicitur habuisse, quibus induit Jacob, id est, Christum luctatorem nostrum. (Hoc habuisti supra expositum de arca post medium capituli, ubi dicitur, quod In arca vestimenta complicantur.)
Benedictus sit a tota Trinitate, qui. subtilia aliqua adhuc superaddit de hujus thalami dignitate.