LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De hyreos, et hyssopo humida et sicca.
Hyreos est herba quae vocatur Ulium caeleste apud Latinos, et habet folia parva, et stipitem mediocrem, et florem in ipso qui compositus est ex albo et citrino et caelesti et purpureo : et propter hanc varietatem vocatur hyeros. Et est radix ejus nodosa sicut radix gladioli : et quando antiquatur, perforatur a vermibus : et haec radix a medicis hyreos consuevit appellari : et quod melius reputatur in operatione, est durum spissum et solidum breve declinans aliquantulum, boni odoris, et non flagrat ex eo odor limi, et est mordicativum linguae, et movet sternutationem cum fortitudine.
Est autem secundum naturam comparatione corporis hominis calida et sicca, digestiva, et aperitiva, abstersiva, mundilieativa : et succus ejus resolvit cum aqua mellis, et educit phlegma grossum : et purgat leiitigines, et praecipue cum elleboro aequalis sibi quantitatis adjuncto, et elixata lenit apostemata et scrophuias : confert vulneribus sordidis., et facit carnem nasci in fissuris vulnerum si pulverizetur, et induit ea carne bibita cum vino, confert spasmo et contritioni lacertorum, facit dormire, et sedat antiquum dolorem capitis : et ablutio oris ex decoctione ipsius sedat dolorem dentium : et oleum ejus cum aceto sedat sonitum auris, et prohibet reumatismos antiquos : et oleum ejus solum prohibet faetorem narium : attrahit tamen lacrymas ad oculos. Sedat autem dolorem lateris et pleuresis, et confert tussi causatae ab humiditate grossa, et poripleumoniae et anhelitus difficultati et squinantiae, et expellit superfluitates in corpore retentas, quarum expulsio est difficilis. Haec autem facit maxima sua subtilitate et apertione. Collutio tamen oris ex ea facta nocet vulae, sedat dolorem hepatis et splenis bibita cum aceto, et confert hydropisi Aperit orificia venarum quae haemorrhoidae dicuntur, et affert plurimam pollutionem, et provocat menstrua : et cum supponitur cum melle, facit abortire : et ejus oleum juvativuni est matricis : et solvendo educit aquam citrinam, et choleram, et phlegma : et in febribus ejus oleum removet frigus et tremorem : et quando bibitur cum aceto, confert omnibus venenis.
Hyssopus humida non est herba, sed sordities congregata super lanam iliorum ovium apud Armenos, et aliquando sternitur super herbas titimallorum ejusdem regionis, et accipit virtutem, et lac eorum, et aliquando est fluens : et cum coquitur, siccatur et defertur. Est autem calida, et humida, et resolutiva, et resolvit apotesmata et durities diversas, et confert frigiditati hepatis et leuita et bidita.
Hyssopus autem sicca est herba duorum modorum, hortulana videlicet, et montana, et profert multos stipites ex una radice, et illi sunt duri, et folia sunt parvula, non tamen multum brevia, et flos ejus azureus est. Est autem calidus et siccus et subtilis substantiae sicut eriganum : et ejus potus colorem efficit bonum et ejus gumma abstergit vestigia in facie, resolvit apostemata dura cum vino bibita : et ejus decoctio cum aceto et oximelle sedat dolorem dentis: et vapor decoctionis ejus cum ficubus confert sonitui in aure, et confert pectori et pulmoni decoctus cum ficubus et melle. Infusio autem ipsius bibita confert hydropisi Solvendo autem educit phlegma et ascarides et vermes : et quando miscetur cum hyreos, confortatur solutio ejus.