CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Circa quae sicut circa materiam sit fortitudo ?
Tractantes autem de fortitudine, primum inquiri oportet circa quae sit fortitudo sicut circa primum objectum et materiam. Dicamus igitur, quomodo jam prius dictum est in secundo hujus scientiae volumine, quod fortitudo medietas est circa timores et audacias ab exterioribus terribilibus illatas in animam. Quaerere igitur oportet quae sunt illa terribilia quae tales timores et audacias inf erunt. Haec autem sunt, secun- dum quod simpliciter et universaliter dici potest, mala : et patet ex diffinitione timoris. Timorem autem omnem Antiqui diffiniendo determinant dicentes, quod timor sit mali exspectatio, et ex futuro melius exspectatio motus cordis secundum fugam et systolem.
Malum autem dividitur in malum culpae sive vitii, et in malum paenae. Malum autem culpae fortis non exspectat. Fortis enim de malo culpae nihil cogitat, et nihil exspectat, eo quod ab appetitu ejus longe sit relegatum : et ideo fortis secundum timorem maii culpae non est. Malum autem paenae dupliciter consideratur, sciliter in se, et prout adimit bonum honestum. In se consideratum non est malum nisi in quantum contrariatur naturae boni, et adimit illam : et quia fortis tota intentio est circa bonum honestum, non timet mala secundum quod sunt contraria naturae simpliciter, sed timet ea secundum quod sunt ademptio et labefactuo boni honesti. Omnis igitur mali paenae quod adimit bonum honestum, exspectatio, causa timoris est in viro studioso. Omnes enim hoc modo timemus mala, puta malam opinionem, Inopiam, aegritudinem, et inimicitiam, et mortem. Inimicitiam autem id quod secundum effectum agit inimicus contra nos, et non affectum quo nos odit. Per omnia enim haec labefactari contingit bonum honestum, quod maxime timet fortis.
Sed tamen neque circa omnia haec videtur fortis esse, si fortitudo per ssentialia sibi determinetur. Quaedam enim horum etiam bonum et fortem timere oportet : et si aliquis hoc non timet, malum est, et ipse malus, puta malam opinionem. Qui enim malam opinionem cavet et timet, non proprie fortis, sed decens et verecundus reputatur et vocatur. Verecundia enim, ut dicit Damascenus,fuga est in turpi perpetrato. Verecundia autem talis est sicut virtus. Timens autem turpe ut fugiens malam famam timet : quia nihil nisi turpe, cau-
sa est infamiae : et quanto plus timet talia, tanto melior et decentior est. Timor autem circa quem est fortitudo, in abundantia non est. Fortitudo igitur circa tales exspectationes mali et timores non est. Qui enim talia non timet, quantumcumque potest, inverecundus et indecens est. Talis tamen circa talia intimidus, a quibusdam vocatur fortis secundum metaphoram : eo quod vere forti habet aliquid simile, in hoc scilicet quod vere fortis, impavidus quidem est, et iste impavidus est : quamvis non circa idem impavidi sint : propter quod etiam exspectatio talis mali non vere timor est,sed potius crudelitas in seipsum : propter quod dicit Augustinus, quod crudelis est qui famam negligit.
Inopiam autem sive paupertatem sive penuriam, neque aegritudinem forsitan non oportet timere, neque universaliter loquendo timere oportet pcenas, quaecumque non a malitia, neque propter seipsas timentur. Diximus enim quo modo fortis non timet paenam in quantum contraria est naturae tantum, sed in quantum est ademptio boni honesti. Inopia autem et hujusmodi quae dicta sunt, secundum suum nomen non contrariantur nisi bonae naturae. Et ideo hoc modo non timentur. Prout autem inopia dicit privationem bonorum instrumentaliter deservientium ad felicitatem, et tudo destitutionem dicit membrorum et virium membrorum subjective deservientium ad opera felicitatis, et penuria derivatur a Graeco AdminBookmark quod est labor, et Latino verbo quod dicitur urgeo, ges. Propter quod penuria urgens labor, secundum quod laxat naturam, uno modo considerari potest. Alio modo secundum quod laxatis viribus privatur operatio felicitatis. Et sic haec secundum quod contrariantur naturae simpliciter, non sunt circa timores fortitudinis. Secundum autem quod adimunt bonum honestum, circa communes timores fortitudinis esse possunt, sed non circa proprios. Nullum enim illorum secundum seipsum
timetur a forti, sed in quantum est ademptio boni politici. Sed neque fortis est necessario qui circa talia pavidus est. Multi etiam impavidi circa talia in periculo belli retrocedunt. Fortis autem nullatenus retrocedit : cum tamen impavidus secundum similitudinem metaphoricam aliquando fortis dicitur. Quidam enim in bellicis periculis timidi existentes et retrocedentes, liberales sunt ad pecuniarum emissionem bene audenter se habentes, et multa expendentes ex quibus et inopes et penuriosi efficiuntur, in bellicis periculis retrocedunt, in quibus nunquam retrocedit fortis. Neque enim utique fortis est, nec circa timores fortitudinis est, qui exspectat injuriam circa pueros vel uxores et timet : licet boni viri proprium sit injurias aeque velle sustinere circa pueros et uxores sicut circa seipsum. Similiter autem et qui timet invidiam vel aliquid talium, non proprie timidus vocatur, timore scilicet circa quem est fortitudo. Tiniens enim invidiam et timens deturpationem uxoris et puerorum, ex verecundia timet et non ex turpi terribili contrapugnante. Et ideo frequenter retrocedit in periculis bellicis, in quibus, ut dictum est, fortis non retrocedit : et si in talibus audet flagellandus, ita quod propter flagella non desistat quin contrapugnet, et ideo dicitur fortis, non facit gratia boni, sed propter verecundiam quam in se et suis sustinere non potest. Et licet ejusdem moris sit velle bonum honestum et nolle turpe, non tamen immittit se periculis, fortis propter hoc quod non vult esse turpis, sed immittit se gratia boni quod propulsat quantum potest ne bonum labefactetur.
Quaeramus igitur circa qualia mala quae sunt de numero terribilium, sit fortis proprie, et quaeramus an sit circa maxima terribilia ? Si enim fortis ad sustinenda terribilia gratia boni determinatur, oportet quod fortis maxime sit circa maxima terribilia bonum maxime adimentia. Nullus enim magis majora sustinet pericula bonum adimentia, quam vere fortis inter omnes qui per metaphoram quamdam fortes dicuntur. Tale autem terribilissimum est mors duabus rationibus. Una quidem, quia mors est terminus vitae : et post mortem nihil participamus eorum quae terribilia sunt in vita. Secunda autem, quia mortuis nihil ad haec post mortem esse videtur, neque bonum, neque malum : eo quod, sicut diximus in libro primo, fortunia et infortunia vivorum mortuos non transmutant. Mors igitur omnis boni quod ad vitam pertinet, est privatio : et ideo terribilissima. Circa mortem igitur quae terribilissima est secundum quod est boni honesti ademptio, fortis est.