In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Aperto septimo sigillo, septem Angeli cum tubis ostenduntur : effusoque in terram igne altaris ab alio Angelo, fiunt variae tempestates : similiter quatuor Angelis tuba canentibus, producuntur variae plagae adversus homines.
I. Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora.
2. Et vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae.
3. Et alius Angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum Dei.
4. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo.
5. Et accepit Angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus.
6. Et septem Angeli qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent.
7 . Et primus Angelus tuba cecinit: et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne faenum viride combustum est.
8. Et secundus Angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis.
9. Et mortua est tertia pars creaturae eorum quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
I0. Et tertius Angelus tuba cecinit: et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum.
II. Et nomen stellae dicitur Absinthium : et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.
I2. Et quartus Angelus tuba cecinit:
et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. 13. Et vidi, et audivi vocem unius
aquilae volantis per medium caeli, dicentis voce magna : Vae, vae, vae habitantibus in terra de caeteris vocibus trium Angelorum, qui erant tuba canituri.