CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Pro explicatione notat quadrupliciter finem apprehendi posse. Primo, obscure et in communi. Secundo, obscure et in particulari. Tertio, clare et cum habitu supernaturali in voluntate. Quarto, clare et sine tali habitu. Ponit opinionem Henrici et D. Thomae asserentium voluntatem necessario frui fine primo modo apprehenso, id est, in communi obscure, et probatur triplici ratione et auctoritate Augustini, sed fatetur haec opinio non necessilari voluntatem ad finem secundo modo apprehensum.
Ista quaestio potest intelligi vel de fine obscure apprehenso in universali, sicut concipimus beatitudinem in communi; vel de fine obscure apprehenso in particulari, sicut concipimus beatitudinem in Deo trino: vel de fine clare viso ut in habente voluntatem supernaturaliter elevatam, sicut in habente voluntatem perfectam per habitum supernaturalem in voluntate ; vel quarto de fine clare viso in non habente habitum supernaturalem in voluntate ; et hoc posito quod Deus de potentia absoluta ostenderet se intellectui, non dando habitum aliquem supernaturalem voluntati.
Quantum ad istos quatuor articulos dicitur primo quantum ad primum, quia voluntas de necessitate fruitur ultimo fine sic apprehenso obscure in universali, quod tripliciter probatur. Primo per illud secundi Physic. Sicut se habet principium in speculabilibus, sic finis in opera bilibus ; sed intellectus de necessitate assentit principiis primis speculabilibus, ergo voluntas de necessitate assentit ultimo fini in operabilibus.
Secundo, hoc idem probatur, quia voluntas necessario vult illud, cujus participatione vult quidquid vult ; sed participatione ultimi finis vult quidquid vult, ergo, etc. Probatio minoris, quia nihil aliud vult nisi inquantum est quoddam bonum ; omne autem aliud bonum videtur esse quaedam participatio ultimi finis, quod est summum bonum, ut videtur probari per Augustinum 8. de Trinit. cap. 4. Tolle bonum hoc et illud, etc. et vide ipsum bonum si potes, itaque Deum videbis non alio bono bonum, sed bonum omnis boni.
Tertio probatur idem sic: Voluntas non potest non velle aliquid nisi in quo est aliquis defectus boni, vel aliqua ratio mali ; in ultimo fine in universali apprehenso non est aliquis defectus boni, nec aliqua ratio mali apprehenditur, igitur, etc.
Item Augustinus 13. de Trin. cap. 3. dicit quod quidam Mimus dixit se scire de multis existentibus in Theatro quodam, qui domnes vellent, (hoc volens intelligere de beatitudine,) sed non omnes illi vellent beatitudinem si contingenter eam vellent: ergo necessario eam voluerunt.
Quantum ad secundum articulum dicitur, quod fine sic obscure apprehenso in particulari potest voluntas non frui. Hoc potest probari, quia potest frui aliquo quod est incompossibile tali fini, sicut patet de peccante mortaliter.