REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Solvit argumenta posita num. 2. 3. et 4. probantia materiam non esse de quidditate, exponendo mira subtilitate varia loca Philosophi.
Ad primum ergo argumentum pro alia opinione, quando dicitur quod materia est, qua res potest esse et non esse, ostensum est quod ratio concludit oppositum. Propter tamen intentionem Philosophi respondeo, quod corruptibile potest dicere potentiam remotam ad corruptionem, vel potentiam propinquam ; si potentiam remotam, sic ignis est in potentia ad corruptionem, et sic hoc est per se. Secundo modo ignis est corruptibilis ; sic dicit potentiam propinquam, si corruptibile non inest alicui, nisi sit substantia composita existens. Nam existentia est conditio necessaria ad hoc quod aliquid sit terminus a quo corruptionis, sicut terminus adquem generationis ; sic materia est, qua res potest esse et non esse, ut est in tali subjecto sic accepto secundum conditionem existentiae, et sic quod quid est nec est generabile, nec corruptibile. Unde de materia isto modo dicta loquitur Philosophus in 1. Metaph. quando dicit quod est, qua res potest esse et non esse, quia sic ad intentionem pertinet ibidem loqui de materia, quia abeuntibus sensibilibus a sensibus, non est certum nobis an fuit, vel non, quia habent materiam, qua possunt esse et non esse.
Ad secundum, quando arguitur quod materia non potest esse principium cognoscendi, quia secundum se est ignota; dicendum quod materia, ut est in potentia propinqua, qua aliquid dicitur esse et non esse potentialiter, non est principium cognoscendi, quia sic est principium contingentiae et indeterminationis, et sic Philosophus loquitur ibi de materia, quia sic pertinet ad propositum suum, quia dicit quod singularia non discernuntur, quia cognoscuntur a sensu vel imaginatione, et sic ipsis abeuntibus a sensibus non cognoscuntur, si sunt et non sunt, et assignat rationem, quia materia secundum se est ignota. Loquitur ergo de materia individuali, ut est in potentia propinqua ad illam indeterminationem, sed tamen materia in universali considerata pertinet ad quidditatem rei, et est principium cognoscendi rem.
Ad tertium, quando arguitur quod in conceptis cum materia est idem quod quid est, cum eo cujus est, dicendum quod aliquid dicitur habere quod quid primo et per se, et aliquid per se, sed non primo, et aliquid per accidens tantum, et non per se, nec primo. Et sicut aliquid habet quod quid, sic habet illud idem sibi, si per se et primo, habet illud idem sibi, per se, et primo ; et si per se, et non primo, habet quod quid per se, sed non primo ; et si non per se nec primo ; sed per accidens, eodem modo habet illud idem sibi. Exemplum primi : Homo dicitur habere quod quid per se et primo, sicut homo est homo primo, et sua quidditas est sibi primo eadem, et homo est quod primo habet signum suae quidditatis, quod scilicet est definitio sua; et eodem modo, quod per se, et non primo habet quidditatem, habet eam eamdem sibi per se, sed non primo, et sic de eo quod per accidens habet quidditatem, et sic varie loquitur comparando quidditatem ad id cujus est, quod primo habet quidditatem sicut in principio, cum dicit quod singulum non videtur aliud a suimet substantia, quod quid dicitur esse singuli substantia. Nec quid dissimile est de libro Elenchorum, sicut aliqui dicunt quod non est aliud hoc dicere, quam dicere quod singulum est rationi ipsum est, quoniam comparat quod quid ad illud quod per accidens habet quod quid, ut homo albus ; et ibi sicut habet quod quid per accidens, et non primo, nec per se sic ostendit quod non est per se et primo idem cum eo. Postea autem in fine capituli de unitate definitionis, comparat quod quid, ad concepta cum materia, quae habent quod quid per se, licet non primo. Nam concepta cum materia sunt individua, quae addunt indivisionem supra illam realitatem, qua contrahitur natura speciei, et illam realitatem addit individuum supra naturam, ut dictum est. Illud autem individuum cum quidditate naturae in conceptis cum materia, hoc est in illis, quae habent conditionem materialem supra naturam speciei, quae habet quod quid naturae per se, licet non primo non est idem quod quid primo, et per se cum eo cujus est, sed per se, licet non primo.
Ad auctoritatem primam, quando dicitur quod anima est quod quid erat esse animal, dicendum quod illud est glossandum per hoc quod sequitur post, si vero non anima, animal hoc quid dicendum, hoc autem non dicendum, sicut dictioni quasi diceret, quod dictum est prius, quod non est animal tantum anima, licet sit forma, et principalior pars ejus. Sic ergo falsum dicunt isti, qui dicunt quod forma est tota quidditas rei, et in hoc non verum dicit Hugo, quod homo est anima, et falsum etiam dicit hic Magister, quod Christus dicebatur homo propter unionem corporis et animae ad Verbum, nam in triduo non fuit homo, licet anima et corpus unita fuerint Verbo ; humanitas enim nec est anima, nec corpus, nec ista conjunctim, sicut dictum est distinctione secunda hujus tertii , sed humanitas est alia entitas ab anima et corpore conjunctim et divisim, sicut supra est ostensum per rationes, nec hic oportet eas replicare.
Unde humanitas est vera entitas absoluta, et non anima et corpus, ut unita sunt, ita quod non addat super animam et corpus solam relationem quamdam unionis animae cum corpore, tunc enim non diceretur mortuus Christus, nisi propter unam relationem corruptam, et propter corruptionem unius relationis ; sed est vera entitas absoluta, nec est hoc, nec illud, nec ista simul ; sicut numerus non est haec unitas, nec ista, sed cumulus, et acervus lapidum, qui non habet unam entitatem, est ipsi lapides ; sed non sic humanitas est anima et corpus divisim aut conjunctim. Unde falsum dicit Averroes super primum Physicorum, quod totum non est nisi partes conjunctim, quia nec totum est pars, nec partes unitae, si sit per se unum ; et ita humanitas nec est anima et corpus divisim, nec ut conjuncta sint, ita ut formaliter ista conjunctio sit ista, licet humanitas non sit sine illa unione, sed tertia entitas ab istis, non tertia, quae cum istis constituat totum, quia tunc humanitas esset pars, sed est aliqua entitas formaliter, quae nec est ista conjunctim, nec divisim, includit tamen istas entitates. Quia ergo haec entitas non fuit actu in triduo, quia non habuit actualem entitatem, ita ergo dicendum est, quod Christus non fuit homo in triduo, prout Theologi tractant de eo.