TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
Quia autem supra diximus reprehendendos esse eos qui de anima dicunt et de corpore nihil determinant, ideo quaedam universaliter dicemus de corporibus animatis : subtiliter enim haec in libris de Plantis et Animalibus determinabimus.
Dicemus igitur quod manifestum erit ex
Iris quae diximus,quod impossibile est quod aliquod simplicium corporum sit corpus animalis sensibilis, sicut quod corpus animalis alicujus sit igneum, aut aereum, vel ex aliquo uno alio elemento. Nullius enim animati potest esse tale corpus, eo quod anima multa essentialiter operatur, in quo eliam differret a natura : et ideo est endelechia corporis organici : organicum autem est, quod est ex multis compositum : simplicium autem nullum compositum est ex multis, neque potest esse organicum. Et tamen hoc specialiter verum in corporibus animalium : quia,sicut jam saepe dictum est, nullum animal est quod non habeat tactum : omne enim animatum sensibile est corpus possibile taugere ettactivisq ualitaiibus ad sensum, immutari : quia aliter non salvaretur in esse animalis. Alia autem sensibilia per altera et extrinseca media faciunt sensum omne per alterum non conjunctum faciens sensum, facit sensus per medium quod intercidit, et distantiam facit sensibilis a sentiente : tactus autem est sentiens in tangendo sensibilia sine medio distantia faciente, ex hocque sortitus est nomen quod iactus vocatur : tamen etiam alii sensus tangunt tangibilia vel sensibilia non simpliciter, sed quodammodo, sed tactus ille est per alterum quod est medium faciens distantiam non speciei sensibihilis, sed rei sensatae secundum esse quod habet in materia. Sentiunt autem et alii sensus et aliter tactus : eo quod tactus est fundamentum omnium sensuum : et ideo quando stupescit frigido nervus visivus, qui opticus fuit vocatus a Graecis, tunc oculus nihil videt: et quando resolvitur per calidum complexionis, redditur visus. Cujus signum est, quod frigiditas in somno ligat sensus, cum tamen frigiditas non immutet nervos sensibiles, nisi in quantum tactus est in eis. Oportet ergo quolibet sensu prius disponi organum tactus, quasi possit agere comparationem sensus alterius : et sic sensus alii agunt tactu, eo quod fundati sunt omnes in tactus icut in primo fundamento. Licet autem sic omnes tactu sentiant, tamen non perficitur sensus in eis secundum actum, nisi per altera membra non conjuncta per essentiam sentientibus, sed solus tactus et sentit per seipsum, et non indiget alio sensu ad sentiendum, et sentit per medium essentialiter conjunctum sentienti: et medium ejus conjunctum necesse est esse, sicut demonstratum est superius, nam impossibile est aliquid simplicium elementorum esse corpus animatum anima sensibili : et ideo fatuum est quod quidam dicunt corpus animalium esse terrenum : licet enim diximus in libro Peri geneseos terram dominari in animatis, hoc tamen intelligitur secundnm medietatem quae vocatur arithmetica : quia videlicet plus quantitatis terrae et aquae dominantur in corporibus animatorum quam aliorum elementorum. Secundum autem medietatem quae vocatur geometrica, nullum dominatur plus altero in animalium corporibus. Omnium enim eorum quae tanguntur, haec est differentia. Tangibilium tactus est sensus susceptivus sicut medietas commixta geometrice, sic ut jam alibi diximus : non est igitur medietas tantum qualitatum terrae quibus ipsa differret ab aliis elementis, sed calidi et frigidi et humidi et sicci: et dicitur etiam mollis et multorum aliorum generum superius enumeratorum tangi possibilium. Hujus autem signum est, quia in aliquo membro excellenter dominatur terra, sicut ea quae coagulata sunt calido et sicco, sicut sunt pili, et ungues, et illo membro non sentimus, eo quod terrea sunt : et ideo operationes vitae sensibilis non perficiuntur in eis,sed vegetabilis tantum : et haec est causa quare planta non habet sensum : quoniam in veritate terreae sunt, et vires habent a terra et nutrimentum : et ideo operationes vitae sensibilis in eis nullo modo perfici possunt. Quia autem, ut dictum est, in tactu fundatur omnis sensus, ideo impossibile est aliquem aliorum sensuum esse sine tactu : sed actus potest esse sine aliis. Tactus
enim neque terrae simplicis est, neque alterius corporis de numero corporum simplicium.
Manifestum est igitur quod solo sensu tactu privato, cum sit fundamentum aliorum sensuum, animalia mori et corrumpi necesse est : et hujus causa est, quia impossibile est quod aliquod habeat sensum, quod non est animal: et cum aliquid sit animal, non est necesse habere alium sensum quam istum : ei ideo posito hoc solo sensu ponitur animal, et destructo solo eo destruitur : et per hoc excellentiae aliorum sensibilium non corrumpunt animal : sensum autem forte unum corrumpunt ut color et sonus et odores nisi per accidens, sicut sonus corrumpere dicitur animal, quando cum sono est depulsio aeris et ictus : et tunc percutiens tactum corrumpit. Similiter autem odores inficientes aerem et convertentes ad venenum naturam corrumpunt, non in eo quod odores, sed in eo quod venenum vel aer venenosus ad interiora tangendo ingreditur per poros occultos et manifestos. Sed excellentia eorum quae sentiri possunt tactu calidorum et frigidorum et durorum et aliorum sensibilium his secundum seipsam et essentialiter remanet et corrumpit animal.
Sicut enim saepe dictum est, omnis superflua excellentia sensibilis corrumpit sensum: ergo et superflua excellentia tangibilium corrumpit tactum : animal autem determinatur et diffinitur tactu. Demonstratum est enim quod animal non est sine tactu, et quod solus tactus sufficit ad animalis constitutionem. Ex quo igitur solus tactus positus ponitur animal, et peremptus solus perimitur animal, tactus erit non. tam sensus quam forma constituens essentialiter animal: et ideo tangibilum excellentiae corrumpentes tactum, per consequens totum animal corrumpunt et non solum sensum, salvo in esse animali. Hujus autem causa jam dicta est, quia neque animal ad. hoc quod sit animal necesse est habere solum hunc sensum tactum, alios autem sensus, sicut saepe dictum est, habet animal perfectum, non propter esse, sed propter bene esse, ut visum habet humiditas in aere et aqua, quatenus lucentia per se quae non indigent medio nisi diaphano solo: aliter quando iterum habet visum humiditas in aere et aqua, ut in lucido secundum actum illuminato videat colores : et per hoc eminus apprehendat conveniens vel nocens. Gustum quoque habet secundum quod medium saporum est, et distinguitur a tactu ut discernat dulce vel amarum : et per hoc conveniens cognoscat alimentum, et desiderio moveatur vel removeatur ad ipsum vel ab ipso. Olfactum autem habet ut remotius cognoscat alimentum conveniens sibi: quia odor est sequela saporis linguae prout est non ad esse, sed ad bene esse, ut per ipsam aliquid alteri significet: sed hoc modo multas habet virtutes et operationes ad bene esse determinatas.