LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De ziduario, zizania, zinzibere, zirumbere, zodoara.
ZIDUARIUM est herba proveniens in omni climate, sed. orientale quod nascitur in terra minoris latitudinis quam sit quartum elima, est melius et efficacius. Est autem herba lata folia habens longa et multa, et emittit stipitem altum concavum, in cujus supremo est flos cotonalis, et semen suum coronaliter disponit : sed germen suum magis habet in radice quam in semine, et radix ejus optima.est citrina fuscae citrinitatis et amara : et est calidum et siccum incisivum et consumptivum ventositatum, et confert iliacae passioni. Si autem sint puncturae in praecordiis, consumit eas. Sed si alibi sunt in membris, cavendum est ab eo ne faciat eas ad cor transire.
Zizania est herba quae crescit in frumento, et alio nomine vocatur lolium, et est frumento similis : sed comesta oppilat, et inebriat, et convertit in amentiam, et est adustiva tritici : quia trahit nutrimentum ejus, sicut et papaver est zizania avcnae, et caulis vitis zizania, quia adurit eam.
Zinziber caninum est herba similis herbae quae vocatur piper aquae : et ejus folia sunt sicut folia salicis, nisi quod sunt citrina aliquantulum : et ejus virgulta sive stipites sunt rubea habentia saporem zinziberis, et ipsum interficit canes. Calidum autem est et siccum et recens contritum cum semine suo abstergit vestigia quae sunt in facie et pannum et lentigines , et resolvit etiam sic cum semine contritum apostemata dura, cum fit ex eo emplastrum.
ZIRUMBER est herba similis cyparo, sed est major et minus odorifera, et est calida et sicca, resolutiva ventositatem. Est autem impinguativa, et abscindit odorem viiii et alliorum et ceparum et retinet vomitum : stringit etiam ventrem, et confert ventositatibus matricum : confert etiam morsui venenosorum vermium valde.
Zodoara est herba habens frusta radicis, quae sunt similia aristologiae, et crescit aliquando cum napello, et tunc melior est, et ejus vicinitas debilitat plantam napelli. Haec autem planta resistit napello : et ideo est fortis, et est tyriaca venenorum omnium viperae et napelli etaliorum omnium.