CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Circa qualem, mortem sit fortis ?
Videbitur utique fortitudo non circa omnem mortem esse, quae est in periculo quocumque. Non enim est circa periculum in mari, vel in aegritudinibus. In his enim non est contrapugnare ex magnitudine animi et fidentia fortis : et ideo circa talia vere fortis non est. Fortis enim in nullis timoribus est, nisi cum contrapugnatione. Quaeramus igitur in quibus periculis mortis est fortis, et an sit in periculis optimae mortis, quae sunt in bello contrapugnando eis
qui quaerunt labefactare bonum honestum ? Fortis enim cum sit bonus et optimus, non potest esse nisi in maximo et optimo periculo. Honestissimum autem periculum est subire periculum mortis ad propulsandum eum qui quaerit subvertere bonum honestum. Hoc autem probatur, quia huic concordant honores talibus bellatoribus attributi in civitatibus, et apud monarchas sive reges vel praetores. Fortibus enim in belle pro republica fortiter facientibus, attribuuntur munera et honores et statuae et fornices et tituli laudum, tam in civitatibus quam apud monarchas : quorum nihil attribuitur eis qui committunt se periculo mortis nec praescitae nec electae propter hoc, sicut est mors in submersione maris vel aegritudine.
Fortis enim secundum quod vere fortis est, circa bonam mortem impavidus est, et impavidus est circa omnia pericula quae talem inferunt, etiamsi repentina et improvisa existant. Habitus enim virtutis moralis in modum naturae movet et non in modum artis : et ideo tali habitu armatus etiam improvisus incidens in pe-. ricula, imperterritus et instupefactibilis est, quamvis jacula praevisa minus feriant. Fortis enim semper praemunitus est: et ideo nihil repentinum fit circa ipsum, quod eum non conlidere faciat. Pericula autem talia bonae mortis maxime sunt ea quae sunt secundum bellum : haec enim et scita sunt et electa propter bonum, et in illis firma et immobilis voluntas fit, ex quibus causatur totum bene virtutum : sed tamen etiam in illis adhuc quae non praevisa sunt, sicut periculis in mari et in aegritudinibus vere fortis impavidus est: non tamen sic est impavidus in illis, sicut marinarii in periculis maris impavidi sunt. Quia fortes in mari in periculo vident desperatam esse salutem, et mortem talem, quae non nisi vitam tollit et bonum virtutis non adimit: sed timere non aspernantur, eo quod ni- hil in cogitatione eorum est nisi bonum honestum, nec aliquod periculum aspernantur per indignationem contrapugnantes, nisi periculum honestatis et bonum virtutis. Marinarii autem ideo impavidi sunt, quia bene sperantes sunt per artis suae experientiam, per quam multos modos sciunt evasuros. Propter quodinEi-demia Ethica dicit Aristoteles, quod si marinarius a spe experientiae artis suae destituatur, statim in periculis maris destituitur,plus quam vir fortis. Simul autem advertendum est, quod vere fortes viriliter agunt vel sustinendo vel contrapugnando in periculis, in quibus est vere fortitudo, et in quibus bonum est et honestum mori : in talibus enim corruptionibus quae dictae sunt, scilicet in marinis submersionibus vel aegritudinibus neutrum horum existit: quia nec contrapugnare potest, nec etiam aliquod bonum quod per se bonum est, stat, vel defenditur per mortem talem.