IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Hic dicitur, quod non sunt in Christo duae filiationes reales, etc. Doctor in ista quaestione duo principaliter facit. Primo recitat aliquas opiniones, quas improbat. Secundo respondet ad quaesitum. Circa primum prima est opinio D. Bonaventurae in 3. dist. 8. art. 2. quaest. 2. et Henrici Quodlib. 4. quaest. 3. qui dicunt quod in Christo non sunt duae filiationes reales, et probant ista ratione, quia filiatio est per se suppositi, non naturae ; hic autem non est nisi unum suppositum ; ergo nec nisi una filiatio.
(b) Contra istam positionem. Hic Doctor improbat has opiniones, et primo rationem factam ab eis, Prima ratio stat in hoc : si filiatio tantum est suppositi, sic quod non possit plurificari, licet fundamentum plurificetur, aut ergo convenit relationi filiationi, unde relatio absolute, aut relationi filiationi, unde talis relatio originis. Cum dicit, unde relatio, accipit ibi relationem absolute, ut est communis omni relationi, et sic quando aliquid repugnat relationi, ut relatio, simpliciter repugnat omni relationi contentae sub ea, sicut etiam dicimus, si aliquid repugnat homini unde animal, repugnat cuilibet animali, quia tunc animal ponitur ratio repugnantiae. Et cum dicit, aut repugnat filiationi, unde relatio originis, id est, quod plures filiationes repugnant in eodem supposito, quia sunt relationes originis, quia relationi originis repugnat multiplicari in eodem supposito, tunc sic, si filiationi repugnat multiplicari in eodem supposito, unde relatio, supple quia hoc repugnat absolute relationi, sive repugnat simpliciter relationi absolute ; tunc sequitur inconveniens, quia tunc si Christus fuisset albus, non fuisset realiter similis alii albo, nec fuisset realiter aequalis alii habenti tantam quantitatem, quantam ipse habuit: tunc etiam in suppositis creatis relationes non possent plurificari,
plurificalis fundamentis, quod est falsum, quia si in eodem supposito ponatur albedo ut quatuor, certum est quod erit simile reali similitudine alii albo ut quatuor ; et similiter si ponatur ibi quantitas bicubitalis, erit realiter aequale alii bicubitali, et si multiplicatio relationis, unde relatio, repugnaret in eodem supposito, sequeretur quod in eodem supposito non possent esse aequalitas et similitudo, ut relationes reales. Non repugnat ergo filiationi, unde relatio, posse multiplicari in eodem supposito ; nec etiam repugnat filiationi multiplicari in eodem supposito, unde relatio originis ; patet, quia non magis repugnat relationem originis plurificari in supposito quam ipsam originationem, quae praecedit istam relationem originis ; sed origines plurificantur in eodem supposito, secundum Damascenum lib. 3. cap. 7. Duas generationes Christi veneramur.
Adverte, quod relationes originis dicuntur illae, quae ad originem pertinent ; et ut brevius dicam, omnes relationes quae sunt causantis ad causatum, et e contra ; producentis ad productum, et e contra generantis ad genitum, et e contra, dicuntur relationes originis ; et breviter omnis relatio, quae fundatur in aliqua re, ut producente, vel ut producta, dicitur relatio originis. Secundo adverte, quod respectu filiationis assignatur duplex fundamentum, videlicet proximum et remotum ; remotum est ipsa natura genita ; proximum est ipsa generatio passiva. Et non debes intelligere quando Doctor dicit, originatio passiva sive generatio passiva praecedit filiationem, ut proxima ratio fundandi eam, quod ipsa filiatio immediate fundetur in ea, nec ut ratione formali fundandi, nec quovis modo subjective. Non primo, patet, quia tunc, desinente tali originatione passiva statim desineret ipsa filiatio, quod est falsum. Illa enim generatio passiva tantum durat per instans, quo Filius accipit esse, quia genitum praecise dependet a generante pro illo instanti quo accipit esse, et in toto tempore sequente dependet ab ipso Deo in esse et conservari, ut dicit Doctor in 2. dist. 2. quaest. 4. Nec etiam absolute fundatur in generatione passiva tanquam in fundamento immediato, quia tunc corrupto tali fundamento, corrumperetur filiatio. Aliter oporteret dicere, vel quod filiatio transiret de fundamento in fundamentum, vel quod haberet esse sine aliquo fundamento, debet ergo intelligi sic, quod filiatio praesupponit generationem passivam, non quod sit ratio fundandi eam. (nec immediate fundet illam, sed quia non posset inesse naturae, nisi prius genitae, ut etiam infra patebit.
(c) Praeterea, Pater aeternus. Haec est secunda ratio Doctoris, et stat in hoc: si de quo minus videtur inesse et inest, ergo et de quo magis, sed minus videtur quod idem suppositum habens idem fundamentum simpliciter possit fundare duas relationes originis, quam idem suppositum habens duo fundamenta absoluta, quibus, secundum te, natae sunt in esse alia et alia relatio. Sed Pater in divinis ratione ejusdem fundamenti fundat generationem activam et spirationem activam ; ergo multo fortius Christus ratione divinae naturae et humanae poterit fundare duas relationes originis, puta duas filiationes.
(d) Item, quod competit Christo praeme, etc. Vult dicere Doctor supponendo unum, ut ab omnibus concessum, scilicet quod Christus inquantum Deus, vel inquantum persona divina est Filius Dei, et inquantum homo est Filius hominis ; sed certum est quod filiatio divina praecise competit Christo secundum rationem personalitatis aeternae ; ergo si Christus inquantum homo est filius filiatione aeterna, aut est filius filiatione temporali realiter alia ab aeterna. Si secundo, habetur propositum, quod in Christo sunt duae filiationes reales. Si primo, tunc sequeretur quod filiatio divina inesset Christo secundum rationem humanitatis, quod est falsum.
(e) Alia ratio. Hic Doctor adducit secundam rationem pro opinione recitatam, quae ratio ponitur a D. Thoma tertia parte summae, quaest. 25. artic. 5. quia duae dispositiones ejusdem speciei non possunt poni in eodem, ergo nec duae filiationes. Antecedens probat ; tum, quia potentia est per se ad formam, non autem per se ad hanc formam, quia forma est haec per hoc quod recipitur in isto ; ergo si posset esse in actu secundum unam formam, et in potentia secundum aliam, idem secundum idem, puta secundum formam, cui ut sic, accidit esse hanc vel illam, esset primo in potentia et in actu, quia dum est actu sub una forma singulari, est in potentia ad aliam. Tum, quia omnis distinctio, aut est per naturam divisionis, aut per naturam oppositionis ; per natuturam oppositionis non potest esse distinctio in eadem specie, nec per naturam divisionis, ubi est idem subjectum, quia accidentia non habent distinctionem numeralem, nisi a subjectis, sicut et entitatem.
(f) Contra istam rationem secundam, major videtur falsa, et minor. Hic improbat rationem sancti Thomae. Et primo ostendit illam majorem esse falsam, scilicet quod duae dispositiones, sive duo accidentia ejusdem speciei, non possunt esse in eodem subjecto. Probat ergo primo quod duo accidentia absoluta ejusdem speciei possunt simul esse in eodem subjecto. Et secundo probat a fortiori quod duae relationes ejusdem speciei simul possunt esse in eodem subjecto. Et licet haec materia sit diffuse pertractata a Doctore in 5. Metaph. suae, ubi eam prolixe exposui, tamen pro nunc adducit aliquas rationes de accidentibus absolutis. Et arguit primo sic a simili, quia si cum priori essentialiter potest stare pluralitas posterioris essentialiter, quamvis illa pluralitas posterioris non per se inhaereat priori, sed per se existat, patet, quia cum unitate causae, stat pluralitas effectus; ita cum aliquo subjecto potest stare pluralitas accidentium ejusdem speciei, et hoc per inhaerentiam, si tamen non inhaereant per se et adaequate ; et dicit per se, quia plura ejusdem speciei non possunt per se inhaerere alicui subjecto, quia tunc necessario inessent, non enim homini insunt plures risibilitates, nec possent inesse per se, nisi per realem identitatem ; modo duo accidentia ejusdem rationis non videntur posse realiter identificari alicui subjecto, et posito quod possint inesse per se, tamen adaequate non possunt inesse, ita quod singulum adaequate insit, quia si unum inest adaequate, alterum non potest inesse. Dicit ergo Doctor quod si ab eadem causa possunt esse plures effectus solo numero distincti, licet non inhaereant illi causae, si tamen unus illorum non sit adaequatus illi causae, ita quando plura accidentia ejusdem speciei comparantur ad aliquod subjectum, et nullum illorum inest adaequate, sequitur quod sicut unum potest inesse, quod etiam aliud ejusdem speciei possit actu inesse. Sed nulla accidentia ejusdem speciei, nec per se nec adaequate inhaerent subjecto, ut patet ; si enim unum actu inest, puta una visio albedinis insit eidem potentiae sensitivae, et non adaequate nec per se, oportet assignare causam quare alia visio ejusdem speciei non possit inesse simul cum illa potentia, cum inter illas non sit repugnantia, nisi forte dicatur quod una visio est causa intrinseca alterius, ita quod ad unitatem ejus sequatur unitas alterius. Sed hoc est manifeste falsum ; tum, quia visio est forma simplex, et nullo modo composita, ergo una non potest intrinsece componi per aliam ; tum, quia duo solo numero distincta, nec concurrunt ad compositionem alicujus tertii, nec unum est causa intrinseca alterius ; patet ergo ratio Doctoris quomodo non apparet aliqua repugnantia, quod duae dispositiones, sive duo accidentia ejusdem rationis simul possint inesse eidem subjecto.
(g) Illud etiam probatur de facto, quia plures species phantasticae sunt in eodem organo phantasiae ; patet, quia duae species sensibiles solo numero differentes respectu alterius et alterius albedinis sunt simul in eodem organo phantasiae, aliter deleta specie unius imaginabilis, non posset aliquis perfecte imaginari aliquod imaginabile. Si enim virtus phantastica perfecte imaginatur aliquod album, puta A, cognoscit illud ut distinctum a B, et ponit differentiam inter illa duo alba, et nisi haberet species illorum subjective in organo phantasiae, virtus phantastica non posset actu imaginari illa alba: et quod tales species sint ejusdem speciei, patet, quia causantur ab objectis ejusdem speciei, et sunt in eadem parte organi, quia organum non posset in tot partes minimas dividi, quae possunt per se informari tot speciebus imaginabilibus separatim existentibus, quod possunt simul esse in toto organo ; ergo oportet quod eis non correspondeant distinctae partes organi, ut etiam exposui in secundo, dist. 11.
(h) Et si objiciatur. Hic Doctor arguit quod duo accidentia ejusdem rationis non possent simul esse in eodem subjecto, quia tunc videretur sequi quod eadem quantitas per operationem naturae posset alterari simul ad duas albedines, vel tres vel quatuor, et sic eadem quantitas numero posset simul habere plures albedines.
Respondet quod nulla apparet repugnantia, sed naturaliter hoc fieri non potest, scilicet duo accidentia absoluta solo numero differentia educta de potentia materiae, et per motum, ut duae caliditates sive duae albedines, quia natura intendit perficere accidens per motum productum. Ita quod quando producit qualitatem, puta caliditatem in aliquo quanto, intendit per motum illam perficere. Ita quod si intendit aliam partem caliditatis, non intendit illam producere in eodem quanto, ut distinctam a priori caliditate, sed per illam intendit perficere priorem caliditatem intensive, et ideo natura non producit duas calidilates in eodem subjecto, quae tantum natae sunt induci per motum. Sed loquendo de aliis accidentibus, quae non producuntur per motum, ut duae species sensibiles ejusdem speciei in eadem parte medii, sive in eadem parte organi, possunt simul esse in eodem subjecto.
(i) Haec ratio dicta procedit, etc. Hic Doctor intendit secundo probare, quomodo plures relationes ejusdem speciei simul possint inesse eidem subjecto, et specialiter hic probat de duabus filiationibus vel paternitatibus. Et prima ratio est ibi : Quia sicut paternitas fundatur super genuisse, et ratio stat in hoc, supponendo videlicet, quod ipsa paternitas sequitur necessario ad genuisse, non quod immediate fundetur in illo, quia genuisse, sive generatio activa praeterita non est, quando paternitas est. Arguit ergo sic, quot sunt genuisse, sive generationes activae praeteritae, tot sunt paternitates ; et similiter filiatio fundatur super genitum esse, sive super generationem passivam, et sic quot sunt genita esse, sive generationes passivae, tot sunt filiationes.
Si dicatur hic, quod sicut idem suppositum non potest simul generare duos filios, ita simul non potest habere simul duas paternitates.
Dico quod hoc posito, licet forte non sit verum, nihil concludit contra rationem, quia ponimus paternitatem actu manere in patre, quamdiu manent termini ejus: cum ergo ad aliud et ad aliud genuisse sequatur necessario alia et alia paternitas, quae tamdiu manent, quamdiu termini illarum manent. Hoc idem dico de pluribus filiationibus.
(k) Praeterea, quando aliquid est in aliquo ultimale, id est, quod si aliquid ultimatc denominatur album ab albedine, ipsa albedo non potest manere in ipso, nisi ab illa denominetur album, quia ubi est causa formalis, ibi de necessitate est effectus formalis ; sed relatio est, qua habens est ultimate ad aliud, id est, quod habens relationem, per illam refertur ad aliud ; ergo non potest manere eadem in eo, nisi illud in quo manet, sit illa ad aliud, supple, paternitas enim non potest manere in re, quae est pater, nisi mediante illa subjectum illius sit ad aliud, sicut non potest albedo perfecte manere in aliquo subjecto, quin illa denominetur album ; ergo non manet eadem paternitas destructo illo termino, ad quem habens dicitur formaliter tale relatione illa. Vult dicere Doctor, ponendo casum quod quis habeat duos filios, certum est quod pater paternitate refertur ad illos, ita quod est impossibile paternitatem ibi esse, et ipsum non referri ad filium ; sed destructo uno filio, destruitur hoc, quod est esse ad filium, et per consequens non manet eadem paternitas, quia per istam denominatur tale.
(1) Praeterea, pater aliquo modo aliter respicit hunc filium et illum, si alia relatione, habetur propositum, scilicet quod in patre erunt duae paternitates, si non alia relatione, sed alio respectu ejusdem relationis, iterum habetur propositum, quia illi duo respectus erunt duae relationes ejusdem rationis. Quia forte Thomas diceret quod in patre habente plures filios est tantum una paternitas realis, et illa potest habere alium et alium respectum rationis ad alium et alium filium. Contra hoc arguit Doctor dupliciter: Primo, quia ex hoc haberetur intentum contra Thomam, videlicet, quod duo respectus ejusdem rationis possunt esse in eodem subjecto, sive in eodem fundamento. Isti autem respectus essent ejusdem rationis, quia ejusdem fundamenti et terminati ad terminos ejusdem rationis, scilicet ad alium et alium filium. Secundo, probat esse falsum, quod hujusmodi respectus fundentur in eadem paternitate, quia fundantur ut aliud ab ea, aut ut idem. Primo modo videtur superfluum ponere tales respectus, quia per illos pater non refertur realiter ad filium. Si secundo habetur intentum, quia idem esset dicere respectum plurificari, et relationem plurificari, et sic haberetur propositum.
(m) Praeterea, distinctio prioris essentialiter concludit distinctionem posterioris, non enim potest stare unitas posterioris cum pluralitate prioris, maxime loquendo de posteriori, quod alteri inhaeret, sed non tantum suppositum relatum praecedit relationem, sed etiam fundamentum ; ergo multiplicato fundamento multiplicatur relatio, et ita in proposito cum sint duo fundamenta, scilicet natura divina, et natura humana in eodem supposito, sequitur quod ibi erunt duae filiationes.
(n) Praeterea, minor illius rationis est falsa. Minor rationis Thomae assumpta sub illa majori improbata, est ista: sed filiatio aeterna, et filiatio temporalis sunt ejusdem speciei; haec autem est manifeste falsa, et praecipue apud eos, quia ipsi negant aliquid ejusdem rationis posse dici de aeterno et temporali.