REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Logice loquendo, haec est falsa : Christus in triduo fuit homo, quia quando subjectum includit duo, ut Christus, oportet ut ejus ratio sit in se vera, quia de ratione in se falsa, nihil vere dicitur, ex I. d. 2. q. 2. alioquin haec esset vera, majus Deo est, si sufficeret esse inesse alteri parti. Vide Doct. I. Periherm. q. 7. et 12.
Sed quid est dicendum secundum Logicam ? Dico quod secundum Logicam loquendo de virtute sermonis non fuit haec vera : In triduo Christus est homo, licet Socrates sit homo ipso non existente ; nec est simile de uno, sicut de alio, ut patebit, et ratio hujus est, nam ad hoc quod aliqua ratio sit vera de aliquo, vel aliquid de ipsa, oportet quod prius sit in se vera. Hoc patet per Philosophum, 5. Metaph. cap. de Falso, ubi dicitur quod ratio, quae in se est falsa et impossibilis, de nullo potest esse vera, nec aliquid de ipsa. Unde homo irrationalis, nec vere dicitur de aliquo, nec aliquid de ipso, quia est ratio in se impossibilis. Si enim de ratione falsa in se possit esse aliquod verum ratione alterius quod potest ei inesse, tunc haec esset vera, majus Deo est, quia esse inest alteri parti. Unde quod haec ratio majus Deo est in se impossibilis, et quod esse inest alteri parti, includit impossibilitatem, et ideo nihil reale potest dici de ea. Eo ergo modo est falsa in se, quia dicitur aliquid primo de ea ; si enim sit impossibilis in se, quidquid dicitur de ea, impossibiliter dicitur, si sit falsa oratio, licet possibiliter possit aliquid dici de ea, ut si nullus homo sit albus, haec falsa est, homo albus est homo, licet possit esse vera. Quod sit falsa patet, quia sequitur, homo albus est homo, ergo homo est homo albus ; et ulterius sequitur quod homo sit albus, quia album non est determinatio diminuens, nec corrumpens, sed consequens est falsum per casum.
Et dico quod sequitur, homo albus est homo, ergo homo est albus, non propter implicationem in subjecto, quia ibi non est replicatio, ut prius dictum est, sed hoc est propter hoc, quod oportet quod ratio sit vera, antequam aliquid vere dicatur de ea. Unde, quia homo albus est homo, est oratio in se falsa, cum nullus sit albus, ideo nihil vere dicitur de ea, nisi forte ipsum, et forte non adhuc dicitur ipsum. Unde patet quod de ratione, quae in se falsa est, nihil vere dicitur, sed secundum Damascenum, c. 4. Christus importat suppositum subsistens in duabus naturis ; unde Christus non est aliquid unum, sed est quasi unum per accidens ; idem enim est Christus et Verbum homo. Et proinde ad hoc quod aliquid sit verum de eo, oportet quod haec oratio sit in se vera: Christus est homo ; sed haec in triduo non fuit vera, quia tunc haec fuit falsa : Verbum est homo, quia tunc non fuit humanitas unita Verbo, licet anima et corpus fuerint,
ut dictum est, et ideo haec falsa fuit in triduo : Christus est homo, sicut haec : Homo albus est homo, si nul lus homo sit albus.
Sed contra hoc arguitur sic: Sequitur, homo albus currit, ergo homo currit ; ergo medium est verum, in cujus virtute sequitur, scilicct homo albus est homo. Ita et sequitur, Christus fuit mortuus, ergo homo fuit mortuus ; ergo medium est verum, scilicet Christus est homo, et media sit consequentia.
Praeterea, dictum est. quod Christus per se fuit homo, ita quod haec est per se: Christus est homo ; ergo fuit vera in triduo.
Ad primum horum, dicendum quod haec non est consequentia: Home albus currit, ergo homo currit ; sed est tantum illatio, sicut si arguitur, homo currit, ergo homo currit. Et ratio est, quando aliquid ponitur in antecedente, quod non est causa consequentiae, idem sequitur ac si non poneretur, tunc autem illa non est causa consequentiae, quia ratio est in se falsa. Et etiam non sequitur propter implicationem, ut dictum est, et ideo idem ac si argueretur ab eodem ad idem ; et ideo medium est, homo est homo, tenet enim illatio respectu hominis, et non respectu albi, sicut et arguitur: Christus vixit, ergo homo vixit, non est consequentia, sed illatio, ac si argueretur, homo vixit, ergo homo vixit, nam Christus idem est quod Verbum homo, Verbum autem nihil facit ad consequentiam, sed tantum homo, unde medium non est quod Christus sit, sed quod homo sit homo.
Ad aliud, quando accipitur quod haec est vera per se : Christus est homo, distinguitur, quia si ad perseitatem propositionis requiritur quod in subjecto sit per se causa inhaerentiae praedicati, et quod subjectum sit per se unum, ad hoc quod aliquid per se dicatur de eo, tunc dico quod haec non est per se: Christus est homo, quia deficit una conditio, quia Christus non est aliquid per se unum, sicut nec Verbum homo. Si autem ad perseitatem propositionis tantum requiritur quod in subjecto sit causa inhaerentiae praedicati, tunc haec est per se: Christus est homo, nam in Christo includitur humanitas, quae est per se causa praedicati inhaerentiae. Sed prima ratio plus placet mihi, nam de eo, quod non est in se unum per se, non potest per se aliquid praedicari.