Chrysostomus in matthaeum.
Sicut superius dominus de alimentis monebat, ita et nunc monet de vestitu, dicens considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent, ut scilicet sibi faciant indumenta. Sicut autem supra cum dominus dixit: non seminant volatilia, non reprobavit sementem, sed superfluam curam, sic cum dixit non laborant neque nent, non opus interemit, sed cogitationem. Eusebius. Si quis autem mortalium vult decorari pretioso vestitu, videat oculate quod deus etiam usque ad flores, qui ex terra oriuntur, multiplicem sui sapientiam propagans, ornavit hos diversis coloribus, tenuibus membranis florum, murice et auro longe meliores tincturas accommodans, adeo quod nec penes aliquem regem deliciosum, nec etiam ipsum Salomonem, qui apud antiquos tam in divitiis quam in sapientia et in deliciis celeber fuit, tam pretiosum opus fuerit inventum; unde sequitur dico autem vobis, quia nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Chrysostomus. Non utitur hic volatilium exemplo, cygnum commemorans aut pavonem, sed lilia: vult enim utrinque declarare hyperbolem, scilicet ab infirmitate rerum, quae tantum sunt sortitae decorem, et a pretio decoris, qui concessus est liliis; unde postmodum non vocat ea lilia, sed fenum, cum subditur si autem fenum quod in agro est hodie: nec dicit: cras non entia; sed subdit: et cras in clibanum mittetur: neque dicit simpliciter: deus vestit, sed dicit deus sic vestit, quod multam habet expressionem; et subdit quanto magis vos? quod est exprimentis pretiositatem et providentiam humani generis. Denique, cum increpare deceret, utitur et hic moderantia, non infidelitatis, sed paucitatis fidei arguens, cum subdit pusillae fidei; ut per hoc magis excitet nos ad dictorum persuasionem; ut non solum non cogitemus de vestibus, sed nec affectemus vestimentorum decorem.
Cyrillus. Sufficit enim prudentibus solius causa necessitatis aptum habere vestitum, modestiam non excedentem, et ciborum quod satis est. Sufficiunt etiam sanctis quae sunt in christo spirituales deliciae, et subsequens gloria. Ambrosius.
Non otiosum autem videtur quod flos vel homini confertur, vel certe plus pene quam hominibus in Salomone praefertur: ut prae claritate coloris Angelorum caelestium gloriam putemus expressam, qui vere mundi istius flores sunt, quod eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant: qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exerciti, divinae in se liberalitatis gratiam, et caelestis servant dona naturae. Unde bene et hic vestitus gloria sua Salomon, et alibi coopertus ostenditur, quod infirmitatem corporeae naturae, velut virtute quadam mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Angeli vero, quorum natura divinior expers manet iniuriae corporalis, recte licet maximo viro praeferuntur. Nec tamen in nobis misericordiam dei desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam dominus similem Angelorum speciem pollicetur.
Cyrillus. Absonum autem erat discipulos debentes normam et exemplar conversationis honestae aliis tradere, in ea incidere a quibus discedendum esse oportebat eos consulere. Et ideo dominus subdit et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis. In hoc etiam dominus consuluit non modicum studio sacrarum praedicationum, monens discipulos sollicitudinem humanam abicere. Beda.
Notandum tamen est, quod non ait: nolite quaerere, aut solliciti esse de cibo, aut potu, aut indumento; sed quid manducetis aut bibatis: ubi mihi videntur argui qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae his cum quibus vitam ducunt, alimenta vel indumenta requirunt. Gregorius Nyssenus.
Sed dicetur: aliqui obtinuerunt dominia, honores et divitias, cum orassent; qualiter ergo prohibes nos talia orando quaerere? et quidem quod omnia haec ad divinum consilium pertineant, omnibus patet; haec tamen a deo conferuntur petentibus, ut discentes deum nos exaudire in minoribus petitionibus, elevemur ad altiorem affectum; sicut in pueris videmus, qui mox nati maternis adhaerent uberibus; si vero pubuerit parvulus, spernit mammas, quaerit autem monile, aut aliquid talium, quibus oculus delectatur; postquam autem mens cum corpore creverit, cedens cunctis puerilibus desideriis, quaerit a parentibus quae conveniunt vitae perfectae.
Augustinus de quaest. Evang..
Prohibita autem sollicitudine de alimentis, consequenter ne extollantur admonuit, dicens nolite in sublime tolli. Primo enim haec ad necessitatem complendam homo quaerit; cum autem his abundaverit, incipit de talibus superbire. Tale est hoc ac si se vulneratus aliquis iactet, quia habeat multa emplastra in domo, cum illi bonum esset ut vulnera non haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro.
Theophylactus. Vel elevationem nihil aliud vocat quam vagum mentis motum, alias aliud meditantis, et ex hoc salientis ad aliud, et sublimia cogitantis. Basilius.
Et ut intelligas huiusmodi elevationem, memento vanitatis propriae iuventutis; si quando manens solus cogitasti de vita et promotionibus, discurrens a principatu in principatum, amplexus es divitias, aedificasti palatia, amicis bene fecisti, ultus es inimicos. Est autem peccatum talis abstractio: intenta enim circa superflua delectatio a veritate seducit; unde convenienter subdit haec enim omnia gentes mundi quaerunt, scilicet voluptatem, divitias et huiusmodi. Gregorius Nyssenus.
Adhibere enim sollicitudinem rebus apparentibus proprium est eorum qui nullam supponunt spem futuri saeculi, neque metum iudicii. Basilius. Sed de necessariis vitae subdit pater autem vester scit quoniam his indigetis. Chrysostomus in matthaeum.
Non dixit: deus, sed pater, ut ipsos ad maiorem promoveret fiduciam: quis enim est pater qui patiatur necessaria filiis non ministrare? sed et aliud adicit. Non enim poteris dicere, quod pater quidem est, ignorat tamen his nos indigere; nam qui naturam creavit, eius indigentiam novit. Ambrosius. Ostendit autem consequenter nec ad praesens, nec in reliquum fidelibus gratiam defuturam, si modo qui divina desiderant, terrena non quaerant. Indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant pro regno. Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat et vestiat; unde sequitur verumtamen quaerite primum regnum dei; et haec omnia adicientur vobis. Chrysostomus.
Non modo regnum, sed etiam opes christus pollicetur cum eo. Si enim nos a curis eos eripimus qui praetermittentes sua, nostrorum diligentiam habent, multo magis deus. Beda. Indicat enim aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur: quia nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet.