Chrysostomus in Matth..
Posita secunda solutione, inducit et tertiam, dicens aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis? quod enim non potest Satanas Satanam eicere, manifestum ex dictis est. Sed quoniam neque alius potest eum eicere nisi prius eum superaverit, omnibus est manifestum. Constituitur ergo quod et antea ex manifestiori abundantia: dicit enim: tantum absisto ab hoc quod utar diabolo coadiutore, quod praelier cum eo et ligem eum: et huiusmodi coniectura est quod vasa eius diripio. Et sic contrarium eius quod illi tentabant dicere, demonstrat. Illi enim volebant ostendere quod non propria virtute eicit Daemones, ipse autem ostendit quod non solum Daemones, sed et eorum principem ligavit: quod manifestum est ab his quae facta sunt. Qualiter enim principe non victo, hi qui subiacent Daemones direpti sunt? hoc autem mihi prophetia videtur esse, quod dicitur: non enim solum Daemones eicit, sed et errorem universi orbis terrarum abiget et machinationem diaboli dissolvet.
Et non dixit: rapiet, sed diripiet, ostendens quod hoc cum potestate fiat.
Hieronymus. Domus illius mundus est, in maligno positus, non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis. Alligatus est fortis, et religatus in tartarum, et domini pede contritus. Non autem debemus esse securi: adversarius noster fortis victoris quoque vocibus comprobatur. Chrysostomus in Matth.. Fortem autem eum vocat, antiquam eius ostendens tyrannidem, quae ex nostra desidia orta est.
Augustinus de quaest. Evang..
Quos scilicet ipse tenebat, ne possent viribus suis ab illo se homines eruere, sed per gratiam dei. Vasa eius dicit omnes infideles. Alligavit autem fortem, quia potestatem illi ademit impediendi voluntatem fidelium a sequendo christo et obtinendo regno dei. Rabanus. Domum ergo eius diripuit; quia ereptos a diaboli laqueis eos quos suos esse praevidit, ecclesiae adunavit; vel quia omnes mundi partes apostolis et eorum successoribus convertendas distribuit.
Ostendit igitur per manifestam parabolam, dicens, quia non concordat in fallaci operatione cum Daemonibus ut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a Daemonibus liberavit.