Et dedisti. Hic ostendit quomodo praedicta sibi data conservantur a deo exterius; unde dicit, praecinxisti me virtute: et tamen protegit me: et dedisti mihi protectionem salutis tuae, idest protexisti me ad salutem: quia non sufficiunt praedicta nisi adsit protectio dei. Ps. 63: protexisti me deus a conventu malignantium etc.. Et dextera tua suscepit me, idest favor gratiae tuae me in bello confortavit. De hoc bello, Ezech. 3: manus domini erat mecum confortans me. Vel, dextera tua, idest filius tuus, suscepit me, idest naturam meam. Vel, me, infirmum ad curandum, et disciplina tua, correxit me in finem, idest finaliter et perfecte. Prov. 3: quem diligit dominus corrigit et castigat, et quasi pater in filio complacet sibi: unde, disciplina tua correxit me in finem. Quantum ad secundum dicit, disciplina etc..
Contingit aliquando quod aliquis dubitat, aliquando errat. Ille autem, scilicet deus errata corrigit; unde disciplina tua correxit me in finem, ut supra dictum est. Item dubitata dirigit: et disciplina tua ipsa me docebit. Ps. 118: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quantum ad tertium dicit, dilatasti gressus meos subtus me, quasi dans agilitatem, et in ea foves illos qui latos habent gressus quando non arctantur. Vel spiritualiter, quando cor est promptum per caritatem ad bonum. Ps. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Et non sunt infirmata vestigia mea, quia non deficit. Vel vestigia, idest signa quae in itinere relinquuntur.