TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.
Omnibus autem his comparationibus habitis, videtur nobis quod relinquitur hoc considerandum, cum in omni rationali sit sensibile, nec unquam a rationali sensibile separatur et vegetativum, utrum ista tria sint in homine substantia una, vel diversae : et iterum duae quae sunt sensibile et vegetativum in bestiis, sint substantia una, vel diversae. Sunt enim super hoc jam quidam Latinorum diversa de- terminantes, licet super hoc unquam non dubitaverit quisquam Peripatericorum. Dicunt enim corruptibile et incorruptibile non posse esse substantiam unam : rationalem autem incorruptibilem osse asserunt in homine : sensitivum autem et vegetabile corruptibilia. In idem autem coincidit quod dicunt separabilis et non separabilis esse substantiam unam. Amplius autem invicem praecedentium secundum templis, dicunt non osse substantiam unam : animam autem vegetabilem dicunt tempore in hominis genitura praecedere sensibilem, et sensibilem praecedere rationalem. Probant autem hoc ex eo quod embriones prius tempore trahunt nutrimentum et sanguinem mentruosum, quam sentiant: trahens autem nutrimentum et convertens in speciem nutriti, non est nisi animae vegetabilis. Similiter autem embria puncta acto contrahuntur, et non fit sine sensu tactus : et tamen nihil adhuc agere potest intellectu discretive. Adhuc autem quoniam ingredientis ab extrinseco in. materiam corporis, et educti de materia non potest esse substantia una. Non autem est dubium intellectum ingredi ab extrinseco, secundum omnia quae de intellectu dieta sunt : vegetabilem autem et sensibilem educi de materia ostendunt operationes utriusque: quae omnes organicae et materiales esse constat nihilominus ex praedietis.
Nos autem mirabilem islorum sapientiam qua.) nulli concors est Philosophorum, convincimus per ea, quae in fine primi libri scientiae hujus diximus, quoniam quaerimus quid sit uniens istas animas vel substantias in corpore uno, et quidquid sit illud, hoc erit aliud ab istis, et potius substantia et actus corporis, quam ista tria : oportet enim unius perfecti secundum substantiam, unam esse perfectionem. Adhuc autem separatorum per sui) stari (iam. unum per intellectum non est in alio. Si. uritur ista tria per substantiam separata sunt, oportet quod vegetativum per intellectum non sit in sensitivo, neque sensitivum per intellectum.
erit in intellectivo : sed sunt. tantum conjuncta in subjecto corporeo. Hoc autem dato, sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod anima non habeat diffinitionem similem figurae : quia non sicut trigonum in tetragono, sic vegetativum erit in sensitivo, et sensitivum in intellectivo. Aliud autem est, quod destruitur ordo causarum formalium : quia secunda causa non habebit aprimaria quod est, et. quod causa est. Sunt enim ordinatae causae formales, esse vivum, sensitivum, intellectivum, ut dicit Philosophus in libro de Causis. Si autem separantur ista tria per substantias, eo quod aliquandoper esse in diversis invenitur separata : tunc enim debet esse alia substantia in homine quam vivum et sensitivum : quia quaedam inveniuntur quae sunt et non vivunt. Si vero dicatur, ut nonnulli dicunt, quod solus intellectus est substantia, et forma hominis, ad quam formam vegetabilis et sensibilis sunt dispositiones, hoc absurdum reputatum est ab A vi cenna et aliis Philosophis. Quia omnis dispositio aliquid est de genere accidentium, et accidit ex. hoc quod illud quod est substantiale unius, erit accidentale alterius. Substantia enim bestiae sensibilis substantia est, et vegctati- tivum est substantia, et actus plantae. Adhuc autem haec dispositio aut est ultimata, aut non est ultimata. Si est ultimata, tunc semper ad ipsam sequitur species, et sic in sensibili cum eadem materia, erit rationale semper : et sic omne sensibile erit rationale, sicut omne rarissimum est ignis. Si autem non est ultimata, tunc oportet quod aliquid additum ei faceret eam esse ultimatam, et sic aliquid esset inter sensibile et rationale, quod ultimaret sensibilem, quod iterum absurdum est omnino.
Sunt autem nonnulli qui dicunt tres substantias esse unam animam : eo quod in uno actu animandi uniuntur, tanquam anima non sit nomen substantiae et formae, sed operationis. Quod tanto est absurdius caeteris quae dicta sunt, quanto hoc est contra omnes Antiquos de anima loquentes : quia animam concorditer ut substantiam diffinierunt, et substantiam esse dixerunt, praeter solam illorum opinionem qui harmoniam animam esse dixerunt, et in ratione harmoniae posuerunt animam. Illi enim dixerunt animam esse accidens quod consequi fur harmoniam ipsam. Amplius autem harum trium substantiarum secundum actum erit aliqua causa : aut igitur unio actionum provenit ab unitate corp oris, aut ab unitate substantiarum, et tunc non sunt tres substantiae, sed una, aut simplex, aut composita ex tribus. Si autem ab unitate corporis, hoc absurdum est: quia jam corpora linirent actum animarum : et sic animae non essent causa unitatum corporum, et tunc quaereretur quae sit causa unitatum corporum, et non erit assignare causam, etiamsi fingendi detur licentia : non enim potest dici, quod corpora organica per se sint unita ex multis, cum omnis unio materiae sit ab unitate formae perficientis. Inducunt autem isti simile omnino fundamentum super falsas propositiones. Dicunt enim quod ignis radius lunae et solis sint diversae substantiae, et tamen frequenter uniuntur in illuminando, supponentes radios esse corpora : quod alibi improbatum est, et nulli Peripatetici concordant : neque etiam si essent radii substantiae uniuntur in illuminando quod majus lumen occultat minus, et facit ipsum non operari lumine suo. Propter hoc igitur et his similia multa quae non induci oportet differentias in homine, haec tria esse substantiam unam in homine, quae est actus et perfectio hominis, nec sensibilem esse in homine neque vegetabilem animas vel substantias, sed potentias quae fluunt a substantia, quae est anima rationalis, sicut saepe superius diximus. In aliis autem sensibilis est substantia et non potentia, sed habet suas potentias concupiscibilem et irascibilem, et quinque a se fluentes sensus. Similiter autem se habet vegetabilis in plantis modum quo praecedens potestas est in sequenti, diximus superius in plu-
ribus locis : quem hic iteramus propter doctrinae facilitatem, quoniam inferior est in superiori sicut in magis formali. Omnis enim potestatis inferioris operationes diriguntur ad superiorem, sicut materia instrumentalis ad suam formam, et diximus superius quod omnis operatio quae instrumentaliter se habet ad aliam, est materialis et imperfecta ad illam. Sicut enim se habent operationes quinque sensuum ad sensum communem, sic se habent operationes sensus communis ad phantasiam. Similiter autem et operationes phantasiae ad intellectum possibilem, et ulterius intellectus possibilis ad agentem, qui absolute et simpliciter est substantia hominis : non tamen dicimus simpliciter unum esse materia et alterum, sed materiale hoc modo quo imperfectum dicitur materiale. Imperfectum autem est omne materialiter operans vel instrumentaliter . Dico autem illud instrumentaliter operari quod operatur ad alterum quoddam quod est perfectio operis. Similiter autem se habent opera vegetabilis ad sensibilem : cujus signum est, quia nutritiva convertit nutrimentum in carnem, quae non est subjectum vegetabilis tantum, sed medium in tactu : ex quo facile innotescit potentiarum multitudinem in anima non inducere compositionem essentialem, sed potius ostendit unum formalissimum , ex. quo omnes istae fluunt potentiae : et quanto formalius est, tanto in pluribus operationibus invenitur, et sui ad plura indigent, in quo differt a natura quae obligata est materiae, et unum tantum operatur. In hoc tamen uno ultimo formali aliquid est simile formae, et aliquid materiae, sed non materia et forma, sicut supra diximus in tractatu de intellectu. Has enim differentias in omni natura necesse est inveniri, quae est citra naturam et essentiam primam. Si quis vero posterius objiciat has potentias animae non esse substantiam, sed esse potentias naturales, et ita esse de genere accidentium, et inde ulterius velit esse in anima compositionem sub- jecti et accidentis, inferens ulterius animam esse compositam substantiam ex materia et forma, eo quod ante omnes compositiones secundas accidentium cum substantiis compositio est prior ex materia et forma, eo quod nullum accidens accidit substantiae simplici, sive sit materia, sive forma, nos dicimus quod hujusmodi potentiae non sunt accidentia communiter, sed sunt potentiae naturales et proprietates animae : et haec sunt vires substantiae ejus, et talia multa accidunt omni substantiae simplici, sive sit forma, sive materia, sicut etiam nos supra dixisse meminimus . Et hoc addimus, quod tanto accidunt ei plura de talibus, quanto fuerit simplicior : quanto enim simplicior, tanto plura operatur: et utique nihil operatur cujus virtutem operis non habeat : et ideo ex talium accidentium multiplicitate et multiplicatione non concludi potest compositio substantiae. Quod autem isti objiciunt de corruptibili et incorruptibili, et separabili et non separabili, unam et eamdem habet solutionem, quod videlicet anima hominis tota incorruptibilis et separabilis est a corpore, sed per accidens non separatur in quibusdam viribus, eo quod operationes illarum non sint sine corpore, sicut superius diximus de nauta, quod substantialiter separatur a navi, licet navigatio non sit sine corpore, ideo sicut senescunt et debilitantur vires animae, ita corrumpuntur et non aliter : constat autem quod non senescunt et debilitantur nisi corporis senectute et debilitate, sicut debilitatur nauta vel navigatio nave jam fracta et scissa et inveterata : et ideo ani-
ma exuta vires suas habet, licet non utatur eis, tamen non sunt otiosae, quoniam usus impeditur per accidens, ut patet ex dictis. Quod autem inducunt, quod vegetabilis praecedat sensibilem tempore, et sensibilis rationalem, non provenit nisi ex malo intellectu librorum Aristotelis . Docet enim nos Aristoteles animam non esse in semine, sicut actus est in eo cujus est actus : quia si sic inesset ei, tunc semen esset animal vel planta: sed docet nos, quia est in semine sicut artifex in artificiato : et ideo in semine non operatur nisi sicut artifex, neque unquam operatur animae opus nisi in corpore organico perfecto sucundum numerum et figuram et formam organorum : et hoc modo dicit quod praecedit opus nutritivae opus sensitivae : hoc autem opus non est animae, sed virtutis formativae, quae est sicut artifex formans corpus : et secundum istum modum est expositus Aristoteles a suis Commentatoribus : et ideo ex hoc nihil inferri potest de anima, neque quod sit una, neque quod sit multa. Haec igitur etiam in XVI libro de Animalibus dicit Aristoteles, ubi etiam dicit quod spiritus qui est in semine, est intellectus, eo quod operatur ut intellectus practicus alicujus artificis. Quod autem dicit de eo quod est ingredi ab extrinseco et duci de materia, nihil omnino est ad propositum, et solutio hujus patet per ea quae dicta sunt de intellectu agente : erit autem de his subtiliter loquendum in libro de Animalibus. Haec igitur de Anima ''secundum quod in seipsa consideratur, determinata sufficiunt.
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRAEDICATORUM