LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod substantia simplex et stans per essentiam suam, non dividitur secundum esse.
Ex his quae dicta sunt, sequitur quod substantia stans per essentiam, simplex secundum esse et indivisibilis est. Si enim simplex est secundum esse, constat quod secundum esse stat in uno indivisibili. Et si detur quod dividatur secundum esse, tunc quaelibet pars accepta per divisionem per esse redit super seipsam. In nullo enim eorum est esse et esse, sed semper fit reditur ad. unum si simplex est secundum esse. Esse ergo partis et partis ejusdem idem est : hoc autem est impossibile : nihil enim dividitur in partes cujus partes per divisionem acceptae, in uno esse partium sunt. Dico autem de his quae dividuntur actu naturae, qui actus motus est vel mutatio : impossibile est ergo, quod substantia simplex dividatur.
Adhuc si substantia simplex secundum esse divideretur, sequeretur quod esse partis sit esse totius. Et quod esse in fieri, sit esse in factum esse. Per hoc enim quod simplex est, sequitur quod stet in uno secundum esse et ipsa substantia et omnia quae de ipsius substantia sunt : de essentia autem sunt partes essentiales : sequitur ergo, quod in uno secundum esse sit ipsa et quaelibet pars ejus. Hoc autem impossibile est : hic enim loquimur de partibus esse in quibus esse totius non est nisi secundum quid. Cujus exemplum est in albo quod fit ex nigro, et ad album devenit ex continuo fluxu nigri in album. Si enim accipiatur esse secundum mixta nigrum, nihil erit in eo album secundum esse albi nisi secundum potentiam et secundum quid, hoc est, secundum quod fluit ex illo, et educitur continue. Et similiter est in omnibus intermediis inter album et nigrum : omnia enim intermedia in fluxu continuo accepta, in ultimo sunt, sicut in termino et facto : et ipsa sunt partes ejus potentiales.
Et si detur, quod talis substantia simplex est, et cum sic dividitur secundum esse, sequitur necessario quod idem sit esse partis et totius, et reditus super esse partis sit reditus super esse totius : quod est penitus impossibile. Impossibile est ergo hoc ex quo sequitur,quod substantia stans per seipsam et simplex secundum esse dividatur. Sed omne quod corrumpitur et destruitur,secundum esse dividitur. Corruptio enim, ut dicit Boetius, est abjectio ab esse et continuus ab esse recessus. Propter quod Aristoteles in IV Meteororum dicit, quod " senectus et vetustas sunt corruptiones secundum naturam. " Substantia ergo stans per seipsam et simplex et incorruptibilis est. Propter quod etiam Dionysius dicit, quod " non corrumpitur quid existentium, sed circa existens modi, commensurationes, et
harmoniae.)) Et vocat existens quod secundum simplex esse existit. Modos autem, commensurationes et harmonias circa existens, vocat ea quorum esse non in uno est, sed in multis per motum esse et commensurationem ad totum, hoc est ad formam totius : et in harmoniis quibus composita sunt ea quae existunt : quorum nihil invenitur in eo quod simplicis esse est et indivisi
Adhuc autem omne secundum esse compositum, indigens est his ex quibus componitur, ut sibi per essentiam suam ad esse sufficiat. Nihil ergo per essentiam suam stans, compositum est vel divisibile. Cum autem dicimus, quod per essentiam stans, non indiget aliquo, intelligimus de extrinsecis ad esse et in esse substantialiter ingredientibus. Quaedam enim stantia per essentiam suam, causa prima indigent. Sed causa prima quae est fons esse, non commiscetur ad esse alicujus rei, cum causa prima regat res omnes, praeter quod commisceatur cum eis.
Adhuc quod secundum esse compositum est,ex viliori et meliori componitur. Melius enim est, quod est juxta terminum ad. quem : vilius autem, quod distantius est ab ipso : et partes istae sejunctae sunt secundum esse ab invicem : esse enim vilioris ut vilius est, non est esse melioris ut melius est. Si ergo talis substantia est simplex et non dividitur secundum esse, sequitur quod in omnibus his stet in uno secundum esse. Necesse ergo est, quod secundum esse melioris sit esse vilioris, et e converso : et quod esse vilioris et melioris sit esse optimi et perfecti, quod absurdissimum est. Relinquitur ergo, quod omnis substantia stans per seipsam vel per substantiam suam, secundum esse est immobilis et simplex et indivisa.