In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum parvuli Judoeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi ?
D. Thom. 3. p. q. 68. a. 10. (ubi Gajet. et alii ) et 2. 2. g. 10. et. 11. Richardus d. 6. a. 3. g. 3. Durand. hic q. 6. Palud. g. 4. Gabr. q. 2. a. 3. Vasq. 3. p. d. 155. Suarez 3. p. tom. 3. d. 25. s. 4. Sotns d. 5. g. a. 7.
De parvulis (a) Judaeorum et infidelium, an sint invitis parentibus baptizandi, dicitur quod non, quia aut redderentur parentibus, et tunc baptizatio eorum esset in contumeliam fidei Christianae, quia post nutrirentur a parentibus in errore parentum; aut non reddentur, et tunc fieret injuria, quia dum sunt parvuli, jus habent parentes in eos.
Sed haec ratio, licet forte concludat de quacumque persona privata, quod non posset parvulos a talibus auferre, nec juste baptizare, non videtur tamen concludere de Principe, cui in regimine reipublicae tales sunt subditi. Nam in parvulo Deus habet majus jus dominii quam parentes ; universaliter enim in potestatibus ordinatis, potestas inferior non obligat in his, quae sunt contra superiorem, sicut docet Augustinus de verbis Domini, hom. 6. et ponitur cap. ult. lib. 2. Si aliquid jubet potestas, quod non debes facere, hic sane contemne potestatem, timendo potestatem majorem; et declarat in exemplo de Curatore et Proconsule, de Proconsule et Imperatore, de Imperatore et Deo ; ergo si quis habet regere rempublicam, magis debet quantum in se est, cogere unumquemque subdi domino superiori quam inferiori, imo superiori contempto inferiori, quando inferior in tali dominio resistit superiori.
Sicut ergo Imperator deberet sententiare aliquem obedire debere Proconsuli, contempto praecepto Curatoris, id est, inferioris Proconsule, si contradiceret Proconsuli, ita etiam, si essent sub eodem dominio ordinata, scilicet, quod aliquis esset servus Titii, et
Titius Petri, magis deberet Imperator cogere servum servire Petro, quia superior est Titio quam Titio, si Titius vellet uti servo illo contra dominium Petri: ergo maxime debet Princeps zelare pro dominio servando supremi Domini, scilicet Dei, et per consequens non solum licet, sed debet Princeps auferre parvulos a dominio parentum volentium eos educare contra cultum Dei, qui est supremus et honestissimus dominus, et debet eos applicare cultui divino.