REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Solvit argumenta principalia, ubi habet exquisita Logicalia. Ad primum optime discutit, an teneat : Christus est Christus ;ergo Christus est homo , et an antecedens sit verum ; de quo vide ipsum I. Periher. q. 7. et 12. Ad tertium, optime explicat quare Verbum in triduo non potuit dici corpus, neque anima, nec corporeum, neo animatum, licet haec habuerit sibi unita ; et breviter, ratio est, quia istae partes denominant ut sunt partes totius, eoque non existente, non denominant. Ponit varias abstractiones, de quibus latius I. dist. 5. quaest. 2. et quodlib. 13.
Ad rationes principales, quando arguitur: Christus est Christus, ergo Christus est homo, potest dici negando consequentiam, sicut non sequitur: Homo albus est homo albus ; ergo homo albus est homo, quia antecedens est necessarium, cum praedicatur idem de se; sed Christus idem est quod Verbum homo. Sicut ergo non sequitur,Verbum homo est verbum homo, ergo Verbum est homo, ita non sequitur, Christus est Christus, ergo Christus est homo. Unde licet. homo non sit aliquid unum per accidens, nisi quando comparatur alteri, tamen respectu superioris non habet rationem unius per accidens. Sed melius mihi videtur esse dicendum, quod haec non est vera, homo albus est homo albus, quando nullus homo est homo albus, et ita nec haec : Christus est Christus, sicut nec : Verbum homo est Verbum homo, quia Verbum homo est unum per accidens, ideo oportet quod sit in se vera, ad hoc quod aliquid vere dicatur de eo. Unde Philosophus, 7. Metaph. probat quod quodquid hominis albi non est idem cum homine albo, quia tunc esset idem cum homine, et hoc non est, nisi quia oportet orationem in se esse veram, ad hoc quod aliquid vere dicatur de ea ; sic dicendum de Christo et homine Verbo. Et tunc ad probationem, dicendum quod non sequitur ex opposito arguendo negative, nisi ratione alterius partis.
Ad secundum argumentum, dicendum quod anteceden est falsum. Et quando dicitur in prima probatione, quod anima est tota quidditas hominis, dico quod est falsum, ut patet ex dictis. Ex quibus patet responsio ad alias auctoritates.
Ad aliam probationem, dicendum est, sicut dictum est, quod humanitas non est tantum anima et corpus, non tamen est tertia entitas, quae cum istis constituat totum, sed includit duas istas entitates, tamen non est formaliter istae.
Ad quartum, quando arguitur, quod omne suppositum subsistens in aliqua natura denominatur ab illa natura, dico quod haec in triduo fuit vera: Verbum subsistebat in natura animae et corporis. Non tamen placuit Doctoribus concedere quod Verbum fuit anima, nec animatum, nec corpus, nec corporeum, et forte non sine ratione, nam natura illius, quae est pars, potest considerari tripliciter. Uno modo, ut abstrahitur natura a concretione suppositi, sicut quando consideratur natura per modum naturae absolutae, ut carneitas, et sic non denominat suppositum nec proprium, nec alienum. Alio modo consideratur ut abstrahitur a propriis suppositis, ut universale a particulari, et sic potest concernere proprium suppositum, et praedicari de illo, ut caro de hac carne, et illa. Tertio modo potest comparari natura partis ad suppositum alienum, et sic nunquam denominat illud suppositum, nisi cum illo supposito concurrat ratio totius cujus est pars. Nec hoc potest improbari, quia sic videmus in omnibus aliis, quia non dicitur aliquid esse carneum, ut homo, nec ideo Deus est carneus, nisi quia cum ratione suppositi concurrat ratio totius, cujus caro est pars.
Et hoc ideo, quia partes, quae ex se natae sunt esse partes, non sunt natae subsistere naturaliter in aliquo supposito, nisi in illo solo, cujus sunt partes naturaliter. Quia ergo in triduo cum supposito, in quo subsistebat natura corporea animae, non concurrebat ratio totius, cujus haec fuerunt partes, ideo non sequitur quod in triduo Verbum fuit corpus aut corporeum, non anima, aut animatum. Exemplum potest esse, quod actus potest considerari uno modo, ut consideratur per abstractionem concretionis a supposito, et sic praedicatur de aliquo supposito, ut de albedine, si placet abstrahere albedinem. Alio modo, ut abstrahit ab alieno supposito, concernendo tamen ea, ut albedo propria, et sic praedicatur de hac albedine et alia. Tertio modo, ut comparatur ad suppositum alterius naturae, in quo existit, et sic ipsum non denominat, nisi in illo cum ratione suppositi concurrat ratio subjecti ; et ideo si Verbum assumpsisset quantitatem, non diceretur forte quantum,quia in ipso deficit ratio subjecti.
Sed potestne aliquo alio modo denuntiari a natura, in qua subsistit? Dico quod si haberemus denominativum ad denominandum aliquid in ratione suppositi, licet non in ratione subjecti, ab illo posset denominari. Unde et vere dicitur quod in triduo Verbum habuit corpus, et tunc fuit haec vera: Verbum est habens corpus, et etiam alio modo Verbum posset tunc denominari a natura, sed cum conditione distrahente, dicente, quod Verbum est homo mortuus.