Glossa. Postquam dominus temporalium curam a cordibus discipulorum removit, hic excludit ab eis timorem, ex quo superflua cura procedit, dicens nolite timere, pusillus grex. Theophylactus. Pusillum gregem dominus vocat volentes discipulos eius fieri: vel quia in hoc saeculo sancti parvi videntur causa voluntariae paupertatis, vel quia superantur a multitudine Angelorum, qui incomparabiliter praecellunt quae nostra sunt. Beda. Pusillum etiam dominus gregem electorum nominat, vel ad comparationem maioris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem. Cyrillus. Quare autem timere non debent, ostendit subdens quia complacuit patri vestro dare vobis regnum, quasi dicat: eum qui tam pretiosa largitur, qualiter pigebit erga vos clementiam exercere? quamvis enim hic grex parvus sit et natura, et numero, et gloria, bonitas tamen patris concessit et huic pusillo gregi caelestium spirituum sortem, scilicet regnum caelorum. Ergo ut possideatis regnum caelorum, opes terrenas contemnite; unde subditur vendite quae possidetis et date eleemosynam. Beda. Quasi dicat: nolite timere ne propter regnum dei militantibus huius vitae necessaria desint; quin etiam possessa propter eleemosynam vendite: quod tunc digne fit, quando quis semel pro domino suo omnibus spretis, nihilominus post hoc labore manuum operatur, unde et victum transigere, et eleemosynam dare queat. Chrysostomus in matthaeum. Non est enim peccatum quod eleemosyna nequeat abolere; antidotum est cuilibet conveniens vulneri: sed et eleemosyna non solum in pecuniis fit, sed et in rebus, dum aliquis alium protegit, dum medicus medetur, dum sapiens consulit. Gregorius Nazianzenus. Vereor autem ne putes pietatis tibi necessitatem non esse, sed arbitrium. Opinabar et ipse hoc; sed terrent me hoedi ad sinistram statuti, non quia rapuerunt, sed quia christum in egentibus non placaverunt.
Chrysostomus. Nam sine eleemosyna impossibile est regnum videre. Sicut enim fons, si aquas in se continuerit, vitiatur; sic et divites, cum omnia penes se teneant.
Basilius. Sed quaeret aliquis: quid considerantem oportet vendere quae possidentur? numquid tamquam eis naturaliter noxiis, vel propter tentationem accidentem animabus ab eis? ad hoc dicendum est, primo quidem quod singulum eorum quae sunt, si per seipsum malum existeret, non esset creatura dei; omnis enim creatura dei bona: consequenter autem, quia mandatum dominicum non docuit abicere tamquam mala quae possidentur, sed dispensare, dicens et date eleemosynam. Cyrillus. Molestum autem forte est hoc mandatum divitibus; sanam tamen mentem habentibus non est inutile: thesaurizant enim sibi regnum caeleste; unde sequitur facite vobis sacculos qui non veterascunt. Beda. Eleemosynas videlicet operando, quarum merces in aeternum maneat: ubi non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel suis, vel pauperum usibus; cum et ipse dominus, cui Angeli ministrabant, loculos habuisse legatur, a fidelibus oblata conservans; sed ne deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem iustitia deseratur. Gregorius Nyssenus. Praecipit autem sensibiles et terrenas opes sursum concedere, quo virtus corruptiva non attingit; unde subdit thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit.
Theophylactus. Quasi dicat: hic tinea demolitur, non autem in caelis. Deinde quia tinea quaedam non demolitur, addidit de fure: aurum enim non demolitur tinea, sed fur tollit. Beda.
Sive igitur hoc simpliciter accipiendum est, quod pecunia servata deficiat, data autem proximo, perennem fructum conferat in caelis: seu ita quod thesaurus boni operis si commodi terrestris occasione condatur, facile corruptus intereat: at si caelesti solum intentione congeratur, non exterius hominum favore, quasi a fure qui deforis rapit, non intus inani gloria, quasi a tinea quae interius scindit, valet maculari. Glossa.
Vel fures sunt haeretici, et Daemones, qui ad hoc intenti sunt ut spiritualibus nos spolient. Tinea, quae vestes latenter rodit, invidia est, quae studium bonum lacerat, et compactionem unitatis dissipat. Theophylactus.
Porro, quia non omnia furto tolluntur, addit potiorem rationem et nullam prorsus patientem instantiam, dicens ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit: quasi dicat: esto quod nec tinea demoliatur, nec fur tollat; hoc ipsum quod est habere cor affixum thesauro sepulto, et divinum opus, scilicet animam, terrae immergere, quanto est dignum supplicio? eusebius. Nam quilibet homo naturaliter dependet ab eo erga quod studet; illuc totum animum applicat ubi totum commodum possidere putavit. Unde si quis in rebus praesentis vitae habeat totam mentem et intentionem, quam cor nominavit, in terrenis versatur: si vero mentem applicaverit ad caelestia, ibi mentem habebit, ut videatur solo corpore cum hominibus conversari, animo vero iam sit aggressus mansiones caelestes. Beda. Hoc autem non solum de pecunia, sed de cunctis passionibus sentiendum est: luxuriosi epulae sunt thesauri, lascivi ludicra, amatoris libido.