Persequar. Supra Psalmista posuit idoneitatem suam ad vincendum; hic autem agit de victoria, quomodo persecutus est fugientes: et circa hoc duo facit. Primo ponit persecutionis modum; secundo ostendit impotentiam resistendi, ibi, confringam illos, nec poterunt stare. Circa primum tria facit. Primo ostendit persecutionem esse justam; secundo efficacem; tertio perseverantem. Justam, cum dicit, persequar inimicos, non amicos, sed inimicos. 1 Mach. 3: persecutus est Judas inimicos perscrutans eos, et qui perturbabunt populum suum succendit flammis. Sed non videtur quod liceat bonis viris facere persecutionem contra aliquos. Gal. 4: quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Ergo carnalium est inferre persecutionem, et spiritualium est pati.
Sed dicendum, quod affectus persequendi distinguit persecutionis genus. Quidam enim persequuntur amore et zelo. Psal. 68: zelus domus tuae comedit me; et hoc faciunt ut ad bonum sive ad salutem perducant, vel malum impediant.
Psal. 100: detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: et hoc modo persequuntur boni malos sive peccatores. Quidam persequuntur ex odio, inferentes malum, et impedientes bonum: et hoc modo persequuntur mali, sive carnales, viros justos. Ps. 70: persequimini et comprehendite eum etc.. Vel, persequar inimicos meos, idest carnales affectus, comprehendam illos, non illi comprehendent me, secundum Glossam. Et ostendit quomodo est efficax ad persequendum inimicos: unde dicit, et comprehendam illos. Tunc ostenditur efficax, quando pervenit ad finem ut capiat eos. 2 Reg. 5: si ascendam ad Philistiim, et si dabis eos in manu mea? et dixit dominus ad David: ascende etc.. Et supra: ingrediebatur proficiens atque succrescens, et dominus deus exercituum erat cum eo. Item ostendit, quomodo est perseverans, quia non convertar, scilicet a persecutione injustorum: donec deficiant, idest donec consumantur. 2 Reg. 1: sagitta jonathae nunquam rediit retrorsum. Moraliter, inimici nostri sunt motus concupiscentiae qui in nobis sunt, et movent continua bella. Rom. 7: video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae etc..
Hos debemus persequi et comprehendere et ligare, eis dominari et refraenare. Et non convertar, idest desistam persequi, donec deficiant, a rebellione. 2 Reg. 8: percussit David Philistaeos, et humiliavit eos. Sed haec non deficiunt in vita ista: licet enim semper minuantur, nunquam tamen totaliter extirpantur. Exod. 15: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Allegorice dicitur de christo, qui persequitur inimicos nostros Judaeos, et alios peccatores, puniens eos corporaliter et spiritualiter.