CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione fortitudinis ad extre-
ma sua. Habet autem fortitudo superabundantias et defectus. Superabundantiam autem ille qui in paviditate abundat, innominatus est. Dictum autem est a nobis in secundo hujus scientiae libro, quod multa innominata sunt: hunc tamen in secundo nominavimus formidolosum secundum proprietatem linguae Latinae : pavidum autem superabundare dicimus, non tamen in Umore circa quem fortitudo est, sed potius in omni periculo : statim enim in aliquo periculo occurrente quasi corde congelato ex timore stupidus efficitur, nec sciens, nec eligens, nec firmus, nec mobilis existens, ad modum quorumdam animalium frigidorum, quae statim ut tanguntur, terrore congelantur ad immobilitatem. Aliquando etiam ad sensibilem colorum mutationem. Talis igitur superabundat in paviditate. E contra autem invenitur aliquis isti oppositus, qui nihil periculorum timeat, neque terraemotum hiantem, neque inundationes maris supervenientes, quemadmodum aiunt Poetae Celtas esse impavidos : et hi vel insani vel sine sensu doloris nominari possunt, eo quod in pavore deficientes sint. Insani autem dicuntur, quia periculum non advertunt nec ordinant. Insensibiles autem doloris dicuntur : quia doloribus se injiciunt, ac si sensum doloris non habeant in periculis, quae nec sciunt, nec eligunt propter aliquid, nec firmam et immobilem habent voluntatem. In quibus tribus totum bene consistit virtutis.
Superabundantium autem qui quidem in audendo superabundat circa terribilia mortifera, vocatur audax. Videtur tamen audacem imitari et superbiis, et fictione fortis in aggrediendo terribilia. Superbum autem vocamus arrogantem vel praecipitem, qui praesumit plus quam possit: sed sicut se habet audax circa terribilia et superbus, sic fictor fortitudinis et hypocrita vult videri se habere, et imitatur eum in quibus potest. Propter quod et multi taliter audacium, in veritate timidi sunt. In his enim talibus audentes aggredi terribilia, non diu sustinent quae aggressi sunt: quia voluntatem non firmant in talibus aggressionibus ad sustinendum nisi ad modum boni intenti. Illi autem propter bonum non aggrediuntur, sed simpliciter ex fastu animi, vel ex fictione.
Item superabundantium qui quidem timendo superabundat, infra timores circa quo est fortitudo existens, vocatur timidus : quia ille in periculis bellorum timet quae non oportet, et ut non oportet, et circa talia circumstantia timorem talem sequuntur ipsum, scilicet quod timet
propter quod non oportet, et ubi non oportet, et quem timore non oportet, et hujusmodi. Ille autem talis deficit in audendo. A defectu autem audaciae non nominatur, sed ab abundantia timoris : quia superabundans in tristitiis magis manifestus est quam in defectu audaciae. A magis autem manifesto semper fit denominatio. Hoc autem probatur per hoc quod timidus quidem desperans est. Omnia enim timet de seipso desperans. Fortis autem tam timido quam audaci contrarius est. In audendo enim bonae spei est: propter quod dicit Tullius in fine primae Rethoricae, quod ((magnificentia et fidentia conditiones fortitudinis sunt,"
Circa eadem ergo est et timidus et audax et fortis. Differenter autem se habent ad hoc quod sunt. Audax enim et timidus superabundant, et deficiunt circa ili iud : fortis autem medium habet secundum quod oportet. Adhuc autem audaces quidam ex fastu et arrogantia cordis praevolantes sunt ad pericula, et violenter se injiciunt in illa, non praeordinantes qualiter periculis se injiciant : in ipsis autem periculis existentes, si pericula dominentur discedunt et retrocedunt quidem quantum possunt. E contra autem fortes qui vere fortes sunt, in operibus periculorum existentes, acuti et patientes et perseverantes sunt: prius ante pericula quieti sunt, quieto animo praeordinantes periculorum aggressionem et perpessionem.
Quod autem quidam objiciunt, quod omnis mors omni morti aequalis est in hoc quod vitae privatio est: et ideo medium in periculo mortis dicunt non esse. Nihil valet: quia quamvis mors secundum quod privatio est, secundum unam aequalitatem fit: tamen periculum mortis, hoc est, quod ad mortem probabiliter deducit, non omni periculo mortis aequale est. imo, sicut diximus, haec differunt parvitate et magnitudine : et in hoc quod magis et minus periculosa sunt. Adhuc autem etiamsi mors secundum pericula mortis aequalis esse ponatur, tamen aggressio vel sufferentia mortis in hoc medium habet, quod est ut oportet, vel ut non oportet, et quando, et ubi, et propter quid.
Adhuc autem quamvis quatuor extre- ma ponamus fortis, tamen non nisi unum medium est fortitudo. Quamvis enim quatuor sint, superabundans in timore, deficiens in timore, superabundans in audacia, et deficiens in audacia: tamen haec quatuor nisi duplicis moris sunt. Sequitur enim quod superabundans in timiditate, deficiens est in audacia : et superabundans in audacia, deficiens est in timore. Et sic inter audaciam et timorem unica medietas est fortitudo. Quemadmodum igitur dictum est, fortitudo medietas est et circa ausibilia et terribilia, de quibus dictum est. Quoniam dictum est quod fortitudo bonum desiderat et sustinet pericula gratia boni, vel ad minus sustinet ea, quia turpe est non sustinere periculum quando quaeritur boni civilis labefactatio. Timere enim mori, et fugere mortem vel inopiam vel turpitudinem vel aliquid aliud triste, ubi labefactatio boni quaeritur, non est proprium fortis, sed magis timidi. Laboriosa enim fugere mollities quaedam est : similiter fugere penuriam. Penuria enim dicitur a AdminBookmark Graeca dictione, quod est labor, et urgeo, ges: unde penuria urgens labor est. Timidus etiam non sustinet periculum ideo quia bonum est sustinere, sed fugit ipsum ut malum paenaliter afflictivum, et fugiendo salutem boni non quaerit, sed tantum mali evasionem. Fortitudo igitur vera tale aliquid est, quale in praedeterminatis dictum est : et secundum hoc fortis est,qui in bellicis periculis aggreditur et sustinet quod oportet, sicut oportet, et ubi oportet, a quo oportet, et cujus gratia oportet.
Fugere autem laboriosa etiamsi secundum aggrossionem acerbissimorum fugiantur, imbecillis animi est. Mollities enim quaedam est fugere laboriosa secundum quod laboriosa sunt : sicut quando eligit aliquis mori et sibiipsi mortem infert, si alius modus desit ut effugiat inopiam quam diu viventem sustinere oportet: vel ut effugiat angustiam cupidinis. Sic enim amorem qui dicitur heros, nominat Ovidius in Remedio amoris. Tales enim ut effugiant angustiam libidinis, interficiunt seipsos frequenter, sicut Dido se interfecit propter amorem aeneae . Alii autem interficiunt seipsos, ne diu sustineant aliquid aliud triste. Qui omnes licet aggrediantur arduissima et sustineant difficillima, sicut mortem, tamen non fortes, sed molles et timidi sunt: quia difficillima sustinent, ut tristitiam evadant: et hoc dejecti et vilis et imbecillis animi est.