In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et vidi, " scilicet, in visione spirituali, " septem Angelos, " id est, Praedicatores universos, qui dicuntur Angeli, quia aeterna bona nobis annuntiant: de quibus, Isa. xxxiii, 7 : Angeli pacis amare flebunt. Item, quia nobis ministrant. Ad Hebr. I, 14 : Omnes sunt administratorii, etc. Item, quia debent esse spirituales, et non carnales. Psal. CIII, 4: Qui facis Angelos suos spiritus. Item, quia debent esse contemplatione caelestes. Matth, xviii, 10 : Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris. Et dicuntur esse septem propter septem vitiorum eradicationem, et septeni Virtutum plantationem. Vel, quia septiformi Spiritu sunt repleti. Vel, quia praeponuntur credentium universitati.
" Stantes, " id est, paratos ad divinum obsequium, vel ad obediendum. Psal. v, 5 : Mane adstabo tibi. Item, " Stantes, " id est, paratos ad eundum. Joan, xv, 16 : Posui vos ut eatis. Item, " Stantes, " dirigendo intentionem suam ad Deum. Item, " Stantes, " id est, pa- ratos ad praedicandum, sicut Dominus stans praedicavit turbis .
In conspectu Dei, " per contemplationem. Vel, quia a Deo adspiciuntur, et Angelis sanctis. Psal. xlix, 8 : Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Vel, "In conspectu Dei, " ut a Deo videantur, non ab hominibus solum.
" Et datae sunt illis septem tubae, " id est, officium praedicandi. Hae dicuntur datae, quia nemo debet praedicare nisi missus. Ad Roman. x, 15 : Quomodo praedicabunt nisi mittantur ? Item, " tubae, " scilicet, in quibus peccata dimittuntur, quarum usus erat in Jubileo . Item, in quibus munitiones mundi destruuntur, quae signantur in muris Jericho corruentibus ad clangorem tubarum . Et dicuntur septem propter septiformem gratiam Spiritus sancti per quem Scriptura est reserata quam praedicant. Vel, quia septem munitiones mundi dissipant, vel praedicant, quae sunt tales, sui amor, amor mundi, amor honoris, ignorantia, consuetudo prava, sui status incertitudo, praesumptio. Et, sicut dicit Hieronymus ad Heliodorum, facile rumpit haec omnia vincula amor Christi, et timor gehennae.
" Et alius Angelus venit. "
Supra dictum est quod septem Angelis sunt datae septem tubae, hic dicit a quo sunt datae.
Et dicuntur tria. Primo, dicit quod Filius Dei venit in carnem. Secundo, ad immolandum eam obedientiae promptitudinem, ibi, " Et stetit ante altare. " Tertio, quod immolavit quando ascendit in crucem, ibi, v. 5 : " Et accepit Angelus. "