CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Refutat D. Thomam et Henricum asserentes voluntatem necessitari ad ultimum finem in communi obscure ostensum, auctoritate Augustini et quadruplici ratione. Primo, quia voluntas potest avertere a consideratione finis. Secundo, sequeretur quod necessario amoveret inconsiderationem finis. Tertio, quod intensissime amaret contra experientiam. Quarto, quia potentia per participationem libera ut visus, non magis tendit in objectum perfectum quam in aliud. Hic est longa additio digna lectu, quia continet flores Philosophicos circa secundam et quartam rationes.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
Augustinus 1, Retractationum, cap. 9. et 22. dicit, quod nihil tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas, quod non intelligitur nisi quantum ad actum elicitum.
Si igitur actus voluntatis circa finem est in potestate voluntatis, mediante actu alicujus alterius potentiae, multo fortius est in potestate voluntatis immediate: sed in potestate voluntatis est velle vel non velle finem mediante actu intellectus, ergo hoc est in potestate ejus immediate. Minor patet, quia in potestate voluntatis est avertere intellectum a consideratione finis, quo facto voluntas non volet finem, quia non potest habere actum circa ignotum.
Confirmatur ista ratio et potest esse secunda ratio.
Quia quodcumque agens non impeditum quod necessitatur ad agendum, de necessitate removet omne prohibens actionem, si potest ; ergo si voluntas non impedita necessitetur ex natura sua ad volendum ultimum finem, necessario removet omne prohibens illam volitionem si potest removere. Prohibens autem hanc volitionem est non consideratio finis, et hanc potest voluntas removere faciendo intellectum stare in consideratione finis, ergo volendo finem necessario faciet intellectum stare in consideratione finis. Major patet, quia quod ex se necessitatum est ad agendum, nunquam prohibetur nisi per aliquid repugnans vincens virtutem ejus activam, sicut patet de gravi. Prohibetur enim a descensu propter aliquid repugnans vincens ejus inclinationem, et pari necessitate removet impedimentum prohibens si potest: quo amoto non impeditum descendit, quia ita necessario removet repugnans effectui, sicut ponit effectum cui illud repugnat.
Si tenendo conclusionem oppositam quis instet huic rationi, dicendo voluntatem non necessario simpliciter frui fine, sed necessitate conditionata, scilicet si ostendatur, et major dicatur esse vera de simpliciter necessario agente.
Respondeo : Ratio non solvitur, quia impedibilia non simpliciter necessario agunt, sed tantum necessitate conditionata, scilicet si non impediantur, et in illis est major vera, et ideo in majori non accipitur quod quidquid necessario agit, necessario removet prohibens si potest, sed quidquid non impeditum necessario agit, etc. ubi specificatur in majori de necessitate conditionata. Si autem aliter instetur quod major est vera de illis, quae similem necessitatem habent respectu principaliter intenti, et respectu illorum quae sunt necessaria ad illud, cujusmodi sunt agentia mere naturalia, quae in toto processu usque ad ultimum intentum agunt mere necessitate naturali. Voluntas alitem alio modo respicit finem in quo bonitas omnis est, quia necessario; et alio modo entia citra finem in quibus est defectus boni, quia illa respicit contingenter. Contra istam responsionem arguitur sic : Impossibile est aliquod extremum respicere aliud extremum quacumque necessitate, quin tanta necessitate respiciat quodcumque medium necessario requisitum inter illa extrema, alioquin necessarium dependeret necessario a non necessario; ergo qua necessitate voluntas tendit in finem, ea necessitate tendit in ostensionem finis, sine qua impossibile est ipsam tendere in finem.
Si tertio instetur ad minorem, quod non consideratio finis non proprie prohibet voluntatem a fruendo. Unde potest aliter argui et concludi,
quod voluntas tenebit intellectum in consideratione finis sic: Quidquid necessario quiescit in aliquo sibi praesente, necessario tenet illud sibi praesens si potest: voluntas per te necessario quiescit in fine sibi praesente, ergo necessario tenet illum semel praesentatum ut sit semper sibi praesens. Probatio majoris inductive : Si grave necessario quiescit in centro, necessario se facit praesens centro si potest, et centrum sibi et necessario tenet illam praesentiam quantum potest. Istud apparet in appetitu sensitivo, si necessario scilicet quiescit in appetibili sibi praesente, necessario quantum potest, tenet sensum in isto appetibili ut sit sibi praesens ad delectandum. Probatur etiam major ratione, quia quod aliquid necessario quiescat in aliquo sibi praesente, est propter convenientiam perfectam hujus ad illud, et propter eamdem convenientiam videtur necessario appetere sibi conjungi quantum potest, haec autem conjunctio fit in praesentia hujus ad illud. Probatur aliter, quia quod necessario quiescit in praesente, necessario quantum est ex se movetur ad absens, saltem aptum natum est, licet , impediatur per aliquid: igitur sicut ex illa necessitate actualiter moveretur si non impediretur, ita si est superius movens, movet quaecumque inferiora per quae potest solvere impedimenta, tale mobile inferius voluntate est hic intellectus mobilis ad considerationem finis.
Aliter respondetur ab aliis, et probabilius, dicendo quod major primae rationis veritatem habet de agente necessario proprie impedito cujusmodi est agens, quod prohibetur agere propter aliud vincens ejus virtutem activam. In proposito autem non sic est, sed est quoddam aliud agens cujus actio necessario est praevia actioni voluntatis, et ideo illius actionis praeviae cessatio a considerando large dicitur impedire voluntatem a volendo, et loquendo de tali impedimento, negatur major. Licet enim agens praesupponens actioni suae actionem alterius possit illud alterum movere ad agendum, et illo primo agente ipsum necessario agat necessitate conditionata sive concomitantiae, non tamen necessario movet illud praevium ad agendum, quia non simpliciter necessario agit, sicut illud quod dicitur proprie impeditum simpliciter necessario ageret quantum est de se, sed istud tantum de necessitate conditionata, scilicet posita actione agentis praevii, sicut patet in exemplo. Licet enim posito actu potentiae contingenter agentis, necessario generetur habitus necessitate concomitantiae, tamen potentia contingenter agens non necessario ponit actum.
Contra istud arguitur sic : Necessitas agendi non inest nisi per aliquid intrinsecum principio activo principali ; sed actio illa prima non est aliquid intrinsecum activo principali, scilicet voluntati, ergo illa est necessitas agendi et ita absoluta, et tunc reducitur ratio ut prius. Si est simpliciter necessitas ad agendum ; ergo ad faciendum illud sine quo non potest agere: si tamen illud sit in potestate ejus, sicut est hic, ergo, etc.
Confirmatur istud sic: Si hoc non est necessitas actionis ad actionem, quia una non est ratio activa respectu alterius, ergo haec necessitas est propter inclinationem potentiae ad actionem: ergo et ad media requisita erit necessario inclinata, quia non est necessaria connexio inter extrema, nisi etiam sit necessaria connexio mediorum omnium necessario requisitorum ad connexionem extremorum.
Respondetur ad ista argumenta et ad argumentum principale sic : Haec est necessitas conditionata, scilicet alio praesupposito, et conceditur quod haec necessitas est per intrinsecum principali agenti, et quod haec necessitas est ad media sicut extremorum inter se, sed totum est conditionatum, scilicet posita ostensione objecti.
Contra, agens impedibile non simpliciter necessario agit, sed conditionaliter, scilicet si non sit impeditum, et tamen necessario removet impedimentum si potest; ergo ita est in proposito, et sic non valet responsio prima de proprio impedimento, voluntas enim non est proprie impedita per non intelligere. Confirmatur ratio : Ubicumque est necessaria connexio extremorum, etiam est necessaria connexio omnium mediorum necessario requisitorum ad unionem extremorum, alioquin necessarium dependeret a contingente. Sed si voluntas necessario fruitur fine ostenso, erit necessaria connexio extremorum inter se et ex natura ipsorum extremorum, igitur et omnium mediorum ;sed unum medium necessario requisitum ad. unionem illorum extremorum est ostensio finis, igitur. Probatio minoris, si sit necessaria connexio voluntatis ad finem, est sicut principaliter agentis ad ipsum objectum circa quod agit, sed virtus ad agendum non potest esse principali agente nisi per illud quo formaliter agit: voluntas autem seipsa agit, ergo in ipsamet est ipsa necessitas ad agendum circa objectum. Patet ergo prima minor.
Probatur minor pro simili sic : Agens principale principaliter nullo necessario agit nisi quo principaliter agit, alioquin illo necessario ageret quo impossibile est ipsum agere, non autem agit nisi illo, quod est sibi ratio formalis agendi. Haec confirmatio videtur excludere quamdam responsionem principalem de
necessitate simpliciter et conditionata. Nam illa probat, quod si voluntas etiam fine ostenso fruitur necessario, quod hoc est propter proprias rationes istorum extremorum quae ex se habent connexionem necessariam ; ergo illa non dependet ab aliquo alio ab extremis, et ita est absoluta, etsi extremorum inter se, et omnium in suo ordine erit connexio necessaria. Respondetur, quod minor prima est falsa, nisi intelligatur de necessitate conditionata, hoc est, quod supposita intellectione necessitas fruendi sequatur, quae est necessitas secundum quid, quia dependens ab illa ostensione, illa, inquam, est ex natura extremorum, quod est breviter dicere : extremorum est necessaria connexio, si ostensio praecedat. Sed illa minor probatur de necessitate absoluta ex natura extremorum.
Ideo ad probationem illius respondeo. Ad minorem dico, quod in agente principali simpliciter necessario agente nihil est, quo necessario agit; nec etiam requisitum ad necessario agere nisi tantum illud quo principaliter agit, quia in simpliciter necessario agente tota ratio necessitatis est in ipso per illud secundum, quod est agens. Sed in agente principaliter, necessario secundum quid sive conditionaliter, non est illud sufficiens ratio necessario agendi quod est ratio agendi, sed requiritur aliud a quo dependet ista necessitas, quia non est a sola ratione agentis. Negatur igitur minor secunda, quia non per illud solum quo agens principaliter agit, per hoc est necessitas conditionata in agendo, sed illud cum alio praesupposito. Ad probationem secundae minoris dico, quod in hoc quod est necessario duo includuntur;et respectu agere est dare unum quo, scilicet rationem formalem agendi in principali
gente ; respectu autem necessitatis non est illa sola ratio, sed cum hoc aliud praesuppositum.
Ad formam ergo dico, quod non est concedendum quod aliquid sit quo necessario agit, sed ad necessitatem illam requiritur et illud quo agit, et illud aliud praesuppositum quo non agit, sed quia in proposito a quo dependet necessitas, ab eo dependet et actio, et quo agit eo agit aliquo modo agendi necessario vel contingenter. Ideo ad probationem secundae minoris aliter dici potest, quod illud quo est activum, non est illud quo ipsum necessario agit nisi alio praesupposito, et tunc est quo necessario agit alio praesupposito.
Contra istam responsionem arguitur sic : In primo instanti naturae est actio praevia, in secundo est actio principalis agentis ; quaero tunc in illo secundo instanti qualiter principale agens agit ? Si contingenter, habet propositum; si necessario, cum tunc praecise per propriam formam agat, et quia principaliter, et quia ipsum primum nullo modo libero est ratio agendi, sequitur tunc quod forma sua sit tunc necessaria ratio agendi, sed hoc non est nisi ex determinatione formae ad objectum et actionem in objectum . Ergo extrema ex natura sua habent necessariam connexionem ; igitur et ad media necessaria. Item nihil facit ad agere, illud quod ponitur sub conditione, quia nec ab illo dependet agere ;ergo nec ad necessario agere, ergo si ista necessitas est ex ista conditione, erit aeque simpliciter.
Respondetur ad primum istorum, quod in secundo signo naturae principali agens agit necessario non simpliciter, sed secundum quid, scilicet alio praesupposito. Contra, quod quando agit necessario
simpliciter, necessario agit, quia contingenter et necessario determinat agere pro tunc quando causa agit. Generans enim necessario generat, licet praesupponat alterationem quantum est ex sua forma activa. Et tunc ultra sic: Simpliciter necessario quantum est ex sua forma determinatur ad omne medium necessarium, et in illud necessario tendit quantum potest et quando potest ; necessario ergo vult intellectionem esse sibi praesentialiter ut objectum cognitum. Item, omne agens necessario de necessitate agit secundum ultimum suae potentiae, quia sicut non est in potestate ejus actio, ita nec intensio ejus; ergo nec modus agendi, scilicet intense vel non intense agere ; ergo voluntas de necessitate volet finem intensissime et quantum potest, cujus oppositum experimur.
Item potentia libera per participationem non magis tendit in objectum perfectum quam in aliud objectum: ergo nec potentia libera per essentiam, non autem est differentia inter finem volitum et alia volita, nisi ex parte perfectionis objecti. Antecedens patet, quia visus qui est potentia libera per participationem, quatenus actus ejus subest imperio voluntatis, non necessario magis videt pulcherrimum quam minus pulchrum, quod probo, quia ab utroque aequaliter avertitur, et utrumque aeque contingenter videt.
Ad istam rationem respondetur, quod major est vera de potentia cognitiva libera per participationem, quia talis non magis tendit in objectum perfectum quam in aliud, sed non est vera de appetitiva tendente in objectum apprehensum a sua cognitiva. Magis enim necessario pulcherrimum visum delectat appetitum visivum quam minus pulchrum, et si ille appetitus aliquo actu elicito posset se in illud visum ferre, magis necessario ferretur quam in minus pulchrum visum.
Item ad principale: Quaecumque potentia circa objectum perfectissimum praesentatum, quod si circa illud necessario operatur, necessario circa idem continuat operationem quantum potest, cujus contrarium experimur, quia voluntas avertit intellectum a consideratione finis ultimi sicut aliorum. Major probatur et primo sic : Eadem est ratio operandi et necessario continuandi operationem, si simpliciter, simpliciter, si quando potest, quando potest. Secundo sic : In appetitu sensitivo hoc videmus et in intellectu, in voluntate autem videtur verissima, quia ipsa non cessat ex se agere circa aliquod objectum nisi vertendo se ad aliud, vel perfectius vel magis conveniens, vel ad quod magis determinatur vel inclinatur, quod impedit illam operari simul circa aliud. Sed finis est omnium perfectissimum et convenientissimum ad ipsum solum necessitatur, ad solum ipsum inclinatur et in ipso maxime delectatur, et volitio ejus stat cum volitione cujuscumque alterius; ergo, etc.
Item, quidquid necessario agit, posita aliqua actione praevia, necessario determinat se ad illam si potest;sed voluntas positaaclione intellectus praevia circa ultimum finem necessario tendit in illum, ergo necessario determinat intellectum ad ejus appreliensionem. Vis hujus rationis est, quia eadem est necessitas ad medium et ad extremum.
Quidquid non impeditum necessario agit, necessario tollit impedimentum.
Quidquid necessario agit posita aliqua praevia actione, necessario determinat se ad illam praeuiam si potest.
Agens principale, quocumque posito in secundario, necessario agens ex principio activo principali, necessitatur. Quidquid circa objectum praesens necessario agit, necessario determinat se ad ejus praesentiam si potest.
Si potentia principaliter necessario operatur circa objectum praesens, in ipsa potentia est ratio, quantum est ex se si potest, vel quandocumque potest necessario agendi circa illud. Quicumque appetitus necessario tendit in objectum cognitum, necessario se determinat ad cognitionem ejus si potest. Quicumque appetitus in solum objectum summum et perfectissimum apprehensum necessario tendit, necessario determinat se ad ejus apprehensionem si potest.
Quaecumque potentia circa objectum perfectissimum sibi praesentatum et non circa aliud necessario operatur, necessario circa idem continuat operationem quantum potest. Quaecumque potentia circa objectum praesens necessario quiescit, ad illud absens necessario movetur quantum est de se; causa enim communis est.
Si extremi est simpliciter necessitas, vel quantum est de se ad extremum, similis erit ejus necessitas ad quodcumque medium simpliciter necessarium. Pro conclusione primi articuli, dicitur ad rationem quae est de necessario continuando velle quantum potest voluntas. Conceditur conclusio, et dicitur quod nunquam cessat nisi intellectus, saltem prius natura, cessat considerare finem. Et si arguat, quod voluntas continuabit necessario,vel conlinuabit illud quantum potest imperando, dicitur quod non
sequitur, quia non necessario vult illam intellectionem sicut vult finem. Et ideo potest aliter argui, quod saltem voluntas nunquam avertet intellectum ab hac intellectione vel consideratione, quia voluntas necessario continuans, et ex se etiam in illud tendens non destruit illud imperando a quo dependet. Dicitur, quod dum stat consideratio finis, stat ejus velle, sed cum offertur aliud confuse, ejus consideratio imperatur a voluntate ; et sic indirecte avertit intellectum a consideratione finis, et pro tunc pro quo avertitur, cessat prius natura, consideratio, et posterius natura, volitio. Contra primam responsionem, quae est necessitas extremi ad extremum, eadem est ad medium.
Ad hoc dicitur ut supra, quod non est similis habitudo voluntatis ad intellectum, qualis est ad finem. Contra secundam responsionem arguitur, quia nihil aliud est perfectius, nec ad quod est aeque vel magis necessario inclinetur quam ad istud, et etiam tunc ultima volitio perfectior et necessaria, et perfectioris et convenientioris objecti magis impedit volitionem objecti minus talis, quam e converso.
Item, si objectum est necessario volitum, ergo ejus velle est determinatius volendum quam quodcumque aliud velle; igitur et ejus intelligere. Utraque consequentia probatur, quia voluntas vult velle propter objeclum,et intelligere propter velle. Item ad quod objectum voluntas est pronior, ad ejus intelligere magis impellit. Ideo dicitur quod voluntas nunquam avertit intellectum, sed tantum phantasma occurrens, quod non est in potestate voluntatis, et ideo dicitur, quod bene voluntas continuat quantum potest, sed non potest quando occurrit aliud phantasma quod non subest sibi, nec ejus motio. Confirmatur : Intellectus separatus semper stabit in consideratione finis ultimi et volitione, licet sit quandoque alterius, quia bene stant simul. Contra : Experimur, quod ita libere voluntas avertit intellectum a consideratione finis ad aliud objectum sicut de aliis objectis.
Item, cum ultimus finis sit objectum maxime motivum et perfectivum intellectus, semper staret in consideratione ejus; si ergo non stet hoc, videtur propter imperium voluntatis avertentis. Dicitur et bene in hoc, quod si finis esset objectum in se movens, vel etiam in propria specie, quod verum est, quia maxime moveret ;nunc autem secundum aliquos, movet tantum in alio, quod magis natum est movere ad se in se quam ad alterum. Vel secundum te multa phantasmata simul movent ad conceptum descriptionis ejus ex communibus, ideo minus movet quam alia objecta, propter duo. Primum, quia difficile est stare in consideratione universalis transcendentis; phantasma enim movet magis ad speciem specialissimam, ideo dicit Augustinus 8- de Trin. cum coeperis cogitare quid veritas, statim objicient se phantasmata. Secundum est, quia difficilius est simul uti illis multis ad descriptionem quam singulis separatim.
Contra istam responsionem arguitur, quia saltem intellectus separatus semper consideraret; similiter ista responsio non valet secundum Henricum, qui ponit quod possumus habere proprium conceptum de Deo.
Item, pro conclusione negativa primi articuli arguitur sic : Damnatus apprehendit finem ultimum, si necessario velit eum; aut igitur amore amicitiae aut concupiscentiae ;non secundo modo, quia apprehendit eum ut impossibile sibi; nec primo modo,quia fruitio est summe recta.
Item, si diligere necessario ponitur posita intellectione practica, et tamen est ibi in summa ratio recta et meriti de congruo, quia omnis alius actus voluntatis est acceptabilis, sicut et laudabilis non nisi virtute ejus; igitur cum merito quocumque staret, quod voluntas necessario sequeretur intellectionem practicam, quod est contra Anselmum de conceptu Virginis. cap. 4.
Item, in necessitate ad agendum ex se et sine quocumque potest agere, non potest inesse aliquis habitus; sic enim posset inesse lapidi, qui non simpliciter necessitatur ad descendere, sed quantum est ex se, ergo in voluntate respectu finis,nullus potest esse habitus, nec acquisitus, nec etiam supernaturalis. Confirmatur de acquisito, quia ille non generaretur ex actu, sed tunc quando agit est necessitata ad agendum in sensu divisionis.
Conceditur conclusio de habitu acquisito, sed hoc non concordat cum Philosopho, quia sapientia est habitus supremus. Probatur etiam de habitu supernaturali, quia ad quem actum necessitatur, respe ctu ejus non est capax alicujus habitus. Dicitur, quod non necessitatur nunc ad dilectionem finis in particulari, nec etiam clare visi in patria nisi prius elevetur ; primum improbatur in secundo articulo; secundum in tertio. Contra rationem positam instatur, quia si ratio valeret, non poneretur habitus in intellectu.
Dico quod non debet poni habitus inclinans, sed bene requiritur habitus ostendens, qui habitus non potest poni in voluntate nisi ut tantum inclinans, ideo ratio bona est de voluntate, non de intellectu. Teneo igitur, quod potest voluntas non velle finem ultimum quocumque modo apprehensum obscure sive clare, in universali sive in particulari.