In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) De parvulis Judoeorum, etc. Hanc quaestionem paucis absolvunt antiqui quam moderni, ex variis dicendi modis, in varias etiam etiam quaestiones trahunt, quorum, vel ipsas opiniones prolixum est referre. Videantur auctores, quos citat
Scholiastes sub titulo quaestionis de filiis infidelium, qui non subsunt Principibus Christianis, sive ut servi, sive ut cives, non est quaestio, sed de iis qui subsunt, et quorum potest adhiberi cura debitae educationis et disciplinae in Christiana religione, et iis quae spectant ad salutem, quia in his tantum fuit praxis aliquorum regnorum, ut in Hispania, ex qua forte primum mota est quaestio inter Scholasticos, neque est quaestio de Baptismo auctoritate privata dato, sed publica, quae supponit potestatem in parentes.
Quantum ad subjectos civiliter, negant aliqui posse baptizari invitis parentibus.
i licite: alii negant etiam valide baptizari. In priori sententia est D. Thomas, et Richardus loco citato a Scholiaste, et alii. Secundam docent quamdiu sub cura parentum degunt, et potestate quotquot docent ad Baptismum infantis requiri consensum et voluntatem alienam, non secus ac ad Baptismum adulti consensum proprium ; ita Durandus in 4. dist. 4. quoest. 6. Paludanus quoest. 4. Capreolus dist. 5 . quoest, i.art.3. ad3. Sylvester in summa, verbo Baptismus 4. quoest. 7. Marsilius in 4. quoest. 4. art. 4. dub. 3. Quantum ad servos communiter tenetur, filios eorum posse baptizari invitis parentibus,sed differentia est, quod quidam baptizari non posse aiunt, antequam separentur: alii dicunt etiam ante separationem baptizari posse.
Affirmativam partem docet Doctor cum limitatione superius adjecta, quem in praesenti quaestione sequuntur omnes ejus discipuli et Gabriel ; vide scholium quod summarie et clare resolvit hanc difficultatem.