IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(o) Ad quaestionem ergo dico. Hic Doctor respondendo ad quaestionem dicit quod in Christo sunt duae filiationes reales, una ad patrem, et alia ad matrem. Quod autem sit filiatio ad matrem, probat per definitionem filiationis, quae est. habitudo producti naturaliter similis producenti in natura intellectuali. Istae particulae patent, quia sicut paternitas est habitudo producentis naturaliter ad productum, ita filiatio est habitudo producti naturaliter ad producens. Et propter hanc particulam, Spiritus sanctus non dicitur Filius ; tum quia non est productus per modum naturae, sed per modum voluntatis, ut ostensum est supra in 1. dist. 10. tum etiam, quia productio Spiritus sancti est posterior simpliciter productione per modum naturae, quamvis sit similis producenti. Dicitur secundo similis producenti, et propter hoc vermis non est filius Solis, et hic loquitur Doctor de similitudine univoca, non autem aequivoca, quia similitudine aequivoca vermis est similis Soli producenti, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 8. Tertio, dicitur in natura intellectuali, et propter hanc conditionem, ignis non dicitur filius ignis, nec planta plantae, nec bos bovis proprie.
(p) In ista descriptione nihil per se et primo respicit suppositum nisi ratione productionis passivae, id est, quod suppositum primo et per se producitur, quia generatio semper terminatur ad compositum. Omnia alia addita respiciunt naturam, vel in producente vel in producto, sive in utroque, patet, quia istae conditiones, naturaliter et similitudo et intellectualitas, omnia per se respiciunt naturam. De prima patet, quia generatio naturalis dicitur, non quia terminatur ad suppositum, sed quia terminatur ad naturam, ut patet 2. Physic. text. com. 14. ubi probat formam esse naturam, per hoc quod generatio est naturalis, quia est via in naturam ; est autem via in formam, ergo forma est natura. Secunda conditio patet, quia similitudo producti ad producens, simpliciter attenditur penes naturam, non enim Francisous productus est similis Joanni producenti ratione proprietatis, nec ratione haecceitatis, cum illa sint primo diversa, sed simpliciter ratione naturae, in qua conveniunt. De tertia, scilicet intellectualitate, patet, quia illa est tantum in natura intellectuali.
His declaratis probat Doctor quod alia est filiatio in Christo ratione naturae humanae ad matrem, et dicit quod filiatio ratione nullius, scilicet conditionis praedictae magis determinat sibi, ut sit suppositi, quam generatio passiva, id est, quod nulla harum conditionum est ita suppositi ut suppositi, sicut generatio passiva, et tamen generatio passiva plurificatur ad plurificationem ipsarum naturarum actualiter existentium acceptarum per ipsas generationes, sicut patet per Damascenum lib. 3 quod Christi sunt duae generationes, sed filiationes plurificantur propter generationes passivas plurificatas.
(q) Idem quod argutum est ex fundamentis, probatur ex terminis. Nam prius probavit ratione distinctorum fundamentorum esse distinctas filiationes, nunc idem probat ex terminorum distinctione, quia ad duos terminos non potest esse eadem relatio,
quia tunc eadem simul esset et non esset, quod debet intelligi primo et per se; nam et multiplex primo et per se refertur ad submultiplex, per se autem et non primo refertur ad dimidium: sed est impossibile quod una et eadem relatio primo et per se terminetur ad duos terminos ; cum ergo filiatio terminetur ad Patrem in divinis, et ad matrem, sequitur quod non erit eadem in Christo.
(r) Praeterea, etc. Et sic patet quomodo in Christo sunt duae filiationes, quarum una est ad patrem in divinis, quae dicitur filiatio aeterna, et alia est ad matrem, quae est temporalis.
(s) Secundum, videlicet quod utraque sit realis, patet de aeterna, quia realiter est filius aeternus. Et hoc satis est manifestum in primo, distinct. 2. 5. 6. 26. 27. et 29. De temporali patet, quia illa est inter extrema realia et realiter distincta praeter omne opus intellectus, quia posita matre generante, et supposito divino habente naturam humanam per generationem, ex natura extremorum, sequitur hic filiatio, scilicet in supposito divino habente talem naturam, sicut ibi maternitas ut in matre generante. Quod si quis fingat ibi intellectum operari ad causandum relationem, hoc patet esse falsum, quia si Maria genuisset purum hominem, fuisset vere mater, et ille filius fuisset filius relatione reali, sed non minus egit modo, quam tunc egisset, ut supra patuit distinct. 4. nec Christus ut homo, minus realiter accepit naturam ab ipsa, quam purus homo accepisset: ergo ita ex natura extremorum est modo filius, sicut tunc fuisset, et ita aeque realis relatio modo sicut tunc.