Theophylactus. Postquam suum discipulum modestum statuit dominus, spolians eum qualibet vitae cura et elevatione, iam nunc ad ministrandum inducit, dicens sint lumbi vestri praecincti, idest semper proclives ad exequenda opera domini vestri; et lucernae ardentes, idest, non ducatis vitam in tenebris, sed adsit vobis lux rationis, ostendens vobis agenda et fugienda: est enim hic mundus nox.
Cincti vero lumbos sunt qui practicam exequuntur; nam talis est ministrantium habitus, quibus oportet adesse et lucernas ardentes, idest discretionis donum: ut valeat dignoscere practicus non solum quid oporteat agere, sed et quomodo: alioquin in praecipitium superbiae homines ruunt. Notandum autem quod primo iubet lumbos praecingi, secundo lucernas ardere: nam primo quidem est operatio, deinde speculatio, quae est illustratio mentis. Ideo studeamus exercere virtutes, ut duas lucernas habeamus ardentes, scilicet conceptum mentis iugiter in anima emicantem, quo nos illustramur, et doctrinam, qua ceteros illuminamus. Maximus. Vel lucernas accensas docet habere per orationem et contemplationem, et spiritualem dilectionem.
Cyrillus. Vel subcingi significat agilitatem et promptitudinem ad sustinenda mala intuitu divini amoris; lucernae autem accensio significat, ut non patiamur aliquos in tenebris ignorantiae vivere.
Gregorius in evang.. Vel aliter. Lumbos praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus: viris enim luxuria in lumbis est, feminis in umbilico. A principali igitur sexu lumborum nomine luxuria designatur. Sed quia minus est mala non agere, nisi etiam quisque studeat bonis operibus insudare, additur et lucernae ardentes; quas in manibus tenemus cum per bona opera, proximis nostris lucis exempla monstramus.
Augustinus de quaest. Evang..
Vel docet et lumbos praecingere propter continentiam ab amore rerum saecularium, et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione fiat.
Gregorius. Sed si utrumque horum agitur, restat ut quisquis ille est, totam spem suam in redemptoris sui adventu constituat; unde subditur et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe dominus abiit, quia ascendens in caelum supernam sibi multitudinem Angelorum novus homo copulavit.
Theophylactus. Quotidie etiam in caelis desponsat sanctorum animas, quas ei Paulus vel alius similis offert virginem castam.
Redit autem a nuptiis celebratis in caelis, forsan quidem universaliter in consummatione totius mundi, quando veniet de caelo in gloria patris; forsan etiam singulis horis astans inopinate particulari uniuscuiusque consummationi. Cyrillus.
Considera etiam, quod a nuptiis quasi a solemnitate venit, in qua semper existit divinitas: nihil enim potest incorruptibili naturae inferre tristitiam. Gregorius Nyssenus.
Vel aliter. Consummatis nuptiis, et desponsata sibi ecclesia, et admissa ea in thalamum secretorum, praestolabantur Angeli reditum regis ad naturalem beatitudinem; quibus similem fieri decet nostram vitam; ut sicut illi sine malitia conversantes parati fuerint dominicum regressum recipere; sic et nos vigilantes ad obedientiam promptos nos faciamus cum advenerit pulsans; sequitur enim ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant illi. Gregorius in evang.. Venit quippe cum ad iudicium properat; pulsat vero cum iam per aegritudinis molestiam esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus.
Aperire enim iudici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et eum quem contempsisse se meminit, videre iudicem formidat: qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit: quia cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit unde subditur beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet; qui servat operando quod credit; qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Gregorius Nyssenus.
Propter hanc igitur vigiliam observandam supra dominus monuit, ut sint lumbi praecincti, et lucernae ardentes: lumen enim oppositum oculis pellit somnolentiam oculorum, lumbi etiam cingulo perstricti reddunt corpus insusceptibile somni; nam qui praecinctus est castitate, et pura conscientia illustratus, perseverat insomnis.
Cyrillus. Cum igitur dominus veniens suos insomnes invenerit, et praecinctos, cor illuminatum habentes, tunc eos promulgabit beatos; sequitur enim amen dico vobis, quia praecinget se: ex quo percipimus quod similia nobis retribuet, dum cum succinctis se praecinget. Origenes.
Erit enim praecinctus iustitia circa lumbos suos, secundum Isaiam. Gregorius.
Per quam praecingit se, idest ad retributionem se praeparat. Theophylactus.
Vel praecinget se in eo quod non totam ubertatem bonorum largitur, sed hanc cohibet secundum certam mensuram.
Quis enim deum capere potest quantus est? unde seraphim velari dicuntur propter excellentiam divini splendoris.
Sequitur et faciet illos discumbere, idest omnino requiescere: sicut enim discumbens totum corpus facit quiescere, sic in futuro adventu sancti totaliter requiescent.
Hic enim non habuerunt requiem corporis, illic vero simul cum animabus spiritualia corpora incorruptionem sortita, plena gaudebunt quiete. Cyrillus. Faciet igitur illos discumbere, quasi fessos refocillans, apponens spirituales delicias, et statuens dapsilem donorum suorum mensam.
Dionysius ad titum.
Discubitum enim opinamur quietem a multis laboribus, et vitam sine laesione, et conversationem divinam in lumine et regione viventium; universo sancto affectu adimpletam et copiosam donationem omnium donorum, secundum quam laetitia adimplentur; hoc est enim quod iesus faciet eos recumbere, dans eis perpetuam quietem, et distribuens eis bonorum multitudinem; unde sequitur et transiens ministrabit illis. Theophylactus. Quasi vicem aequalem eis reddens, ut sicut ipsi ministraverunt ei, ita et ipse eis ministret.
Gregorius in evang.. Transiens vero dictum est cum de iudicio ad regnum redit. Vel dominus nobis post iudicium transit, qui ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat.
Cyrillus. Novit autem dominus lubricum fragilitatis humanae ad peccandum; sed quoniam bonus est, desperare non sinit, sed magis miseretur, et dat nobis poenitentiam in salutis antidotum; et ideo subdit et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Dividunt enim excubantes in moeniis civitatum, et hostium servantes aggressus, noctem in tres aut quatuor vigilias. Gregorius.
Prima ergo vigilia primaevum tempus est vitae nostrae, idest pueritia; secunda, adolescentia vel iuventus; tertia autem senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit, custodiat in secunda: et qui in secunda noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat: ut qui converti in pueritia neglexit, saltem in tempore iuventutis vel in senectute resipiscat. Cyrillus.
De prima tamen vigilia mentionem non facit, quia pueritia non punitur a deo, sed veniam meretur. Secunda vero et tertia aetas, debet obedientiam deo, et vitam honestam ducere ad voluntatem ipsius. Graecus. Vel ad primam vigiliam pertinent diligentius viventes, quasi primum gradum sortiti; ad secundam vero mediae conversationis mensuram tenentes; ad tertiam vero qui sunt infra hos; et idem de quarta putandum est, et, si contingat, de quinta: diversae enim sunt conversationum mensurae, et bonus remunerator metitur unicuique quod dignum est.
Theophylactus. Vel quia vigiliae sunt horae noctis provocantes soporem hominibus, intelligas etiam in vita nostra esse quasdam horas quae faciunt nos beatos, si insomnes reperti fuerimus. Rapuit tibi aliquis facultates, defuncti sunt tibi filii, accusatus es: sed si in his temporibus non feceris contra dei mandata quidquam, vigilantem te inveniet in secunda et tertia vigilia, idest in tempore malo perniciosum somnum animabus lentis inferente.
Gregorius. Ad excutiendam vero nostrae mentis desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem ad medium deducuntur; nam subditur hoc autem scitote: quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Theophylactus. Quidam hunc furem intelligunt esse diabolum, domum animam, patremfamilias hominem: non tamen videtur haec acceptio consonare sequentibus: adventus enim domini comparatur huic furi tamquam ex inopinato proveniens, secundum illud apostoli: dies domini sicut fur, ita in nocte veniet; unde et hic subditur et vos estote parati: quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Gregorius in evang..
Vel aliter. Nesciente patrefamilias, fur domum perfodit: quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit; furi autem resisteret si vigilaret: quia adventum iudicis, qui occulte animam capit, praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam dominus idcirco nobis voluit esse incognitam, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.