Ut supra # ipsae # quanto aliqua # dat alii # supra # amplius. Si aliquid non eodem ordine in pluribus invenitur, oportet quod illud / quod est / in quo primo invenitur sit aliquo modo causa ceterorum. Quod quidem patet in analogice dictis / quae rationem / in quibus ratio communis secundum prius et posterius invenitur, sicut ens per prius dicitur de substantia quam de accidentibus / et / unde substantia / est causa quare accidentia dicuntur entia. Apparet etiam idem in speciebus eiusdem generis naturaliter ad invicem ordinatis secundum esse, licet ratio communis non inveniatur in eis secundum prius et posterius, sicut in speciebus numerorum, nam prima species est causa secundae. Natura autem intellectualis in diversis invenitur / secundum prius et pos- / secundum ordinem quendam, sic enim ostensum est supra quod intellectualis natura in multa potest distribui et non aliter. Oportet ergo quod superior in intellectualibus naturis sit causa cognitionis aliquo modo inferiori, et quod inferior ex virtute superioris / virtutem / perfectionem in cognoscendo adipiscatur. Est igitur superior inferioris regitiva. Praeterea, sicut iam ostensum est, corporalis creatura regitur ab intellectuali. Inter corporalia autem est aliquis ordo / ut / secundum quod / quaedam inveniuntur aliis superiora. Si ergo proportionaliter divinae providentiae dispositio descendit ad infima, sicut iam ostensum est, oportet quod superiora in corporibus regantur a superioribus intellectualibus naturis, inferiora vero ab inferioribus. Non autem / infer- / superiorum intellectualium substantiarum regimen ad infima in corporibus perveniret nisi inferiores / inter / intellectuales substantiae regerentur ab eis, quia iam ex aequo / haec / inferiora ab inferioribus sicut superiora a superioribus regerentur, et sic regimen superiorum intellectualium substantiarum non esset universale, quod tamen requirit universalitas formarum quas a divina providentia recipiunt. Oportet ergo quod inferiores inter substantias intellectuales regantur per superiores.
Divinam sapientiam # ad perfectionem autem sapientiae providentis pertinet ut ordinem rerum gubernatarum disponat usque ad ultima. Ex influentia igitur divinae sapientiae superiores intellectuales substantiae cognitionem ordinis dispositi a deo magis usque ad particularia, inferiores vero magis in quadam universalitate. Nec est hoc contrarium ei quod dictum est, quod superiores habent scientiam magis universalem.
Utrumque enim verum est. Nam scientia potest dici universalis vel virtute vel abstractione a particularibus. Habere autem scientiam universaliorem virtute est habere scientiam per species ad plura se extendentes, ex quo sequitur quod cognitio quae / ad / per illas species habetur magis descendat usque ad ultima, sicut et virtus activa quanto est universalior tanto ad plura descendit. Habere autem scientiam universalem abstractive est cognoscere universalia et non particularia, quod provenit ex hoc quod species intelligibiles sunt minoris virtutis in extendendo se usque ad infima. Superiores ergo intellectuales substantiae habent scientiam magis universalem virtute sed magis particularem quadam extensione,/ sic / inferiores vero e converso, nam et dei cognitio universalissima est virtute, sed particularissima extensione, per unam enim formam, quae est sua / extensio / essentia, omnia particularia cognoscit.
Intellectus autem cognoscens aliquid tantum in universali non potest ad perfectam cognitionem venire nisi dirigatur / per / ab aliquo qui in speciali cognoscat. Quod manifeste apparet in disciplinis quae apud nos sunt: nam discipulus praecognoscit in universali quae addiscere debet in principiis primis universalibus / communiter / naturaliter / omnibus notis, per magistrum vero / universalis,/ qui etiam in speciali cognoscit, discipulus scientiae perfectionem consequitur. Et hoc rationabiliter accidit.
Scire enim in universali est scire in potentia, de potentia autem in actum / non / reducitur aliquid / nisi / per ens actu. Oportet ergo quod substantiae intellectuales inferiores reguntur per substantias intellectuales superiores.
Immediate post haec Scribas quod est infra in quarta columna ad tale signum (figura), et duo capitula sequentia:# scribe supra (figura)p#