DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria civitas Dei.
Urbs, Id est, civitas. Isidorus : " Civitas est concors hominum multitudo, societatis vinculo adunata, dicta est a civibus, id est, ab ipsis incolis urbis pro eo quod plurimorum consciscat et contineat vitas. Nam urbs ipsa moenia sunt : civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur. " Urbs autem vocatur ab orbe : quia antiquae civitates fiebant in orbe. Haec omnia beatae Virgini possunt adaptari, quae est illa civitas de qua in Psalmo lxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt.de te, civitas Dei, Haec gloriosa sunt, quod beatam eam dicunt omnes generationes . (Titulo de humilitate Mariae).
Maria civitas, quae dicitur quasi civium unitas, id est, sensualitatis et rationis plena concordia. Cives hujus civitatis sanctae cogitationes, devotae affectiones, ferventia desideria, et hujusmodi, quae omnia tendebant ad illud unum quod est necessarium . Regebantur etiam cives isti consilio Spiritus sancti : quia cives consilio sunt regendi, et adversarii fugandi et fugiendi. Bene etiam civium unitas : quia nec ibi caro concupiscebat adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem, nec aliquid rebellionis, aut contradictionis in corpore ejus vel anima, cum esset etiam arca Noe, In qua omnia animalia, id est, motus sensualitatis fuerunt pacifica : et ideo summus habitator ibi pacifice hospitatus est, et ibi in pace factus locus ejus .
Civitas Dei, Hoc dicitur ad differentiam civitatis Babylonicae, quae diaboli est, in quam Dominus non ingredietur . Bene civitas Dei, quae tota fuit Dei et nullius nisi Dei : quia nihil in ea habuit .pars adversa. Ideo dicit ipsa, Cantic. II, 16 : Dilectus meus mihi, et ego illi. Ideo etiam dilectus toties vocat eam suaui in Canticis, dicens : Amica mea, columba mea, sorormea, sponsamea, et hujusmodi
item, Civitas Dei : quia sola digna tanto rege, tanto pontifice, tanto fundatore, tanto inhabitatore, et hujusmodi.
Ideo dicitur in Psalmo xlvii, 2 : Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, etc. Quaere causa quarta.
Commendatur autem civitas haec a multis, et ante omnia a fundamentis. Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis . Et nota, quod Propheta praevidens in spiritu dignitatem et excellentiam hujus civitatis, scilicet Virginis gloriosae quasi vehementer admirans gloriam ipsius, ex improviso prosilit in haec verba : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et cum nihil praecesserit ad quod respicit hoc relativum, ejus, refertur ad mentem Prophetae. Dicit ergo, fundamenta ejus sunt in montibus sanctis, id est, in Patriarchis, Regibus et Prophetis, ex quibus originem traxit, sicut patet in genealogia Christi, Matth. I, 1 et seq. Vel intransitive. Fundamenta ejus sunt montes sancti, scilicet Abraham, Isaac, Jacob, David, et caeteri, ex quibus Maria, et ex qua Christus. Vel, fundamentum ipse Christus. Unde, Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam, dicit Pater fundator, in fundamentis Sion, id est, Mariae, quae paulo post appellatur Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, . pretiosum, in fundamento fundatum, id est, Christum. Erat enim civitas haec fundata super firmam petram quae est Christus . Item, I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud, etc. Dicitur autem Christus fondamentum multis de causis, quae notantur versibus his :
Sustentans, saxis, sine vento, luce, ruina, Odit aquas, pondus non sentit, forte, latens,
fstans,
Fundamentum enim sustentat totum aedificium. Sic et Christus Ecclesiam, Matth. XVI, 18 : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, Sustentavit etiam et gloriosam Virginem in omni gratia et virtute. Unde, Cantic. VIII, 5, dicitur : Innixa super dilectum suum. De saxis fit, id est, doctrinis impolitis. I ad Corinth. II, 4 : Sermo meus, ei praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis. Ideo praeceptum est, Deuter. xxvii, 5 : aedificabis ibi altare, etc. Sine vento inanis gloriae. Joan. V, 41 : Claritatem ab hominibus non accipio , etc. Sine loce apertae visionis. I ad Timoth. VI, 16 : Lucem habitat, inaccessibilem. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam. Sine ruina : quia novissimus virorum, Isaiae, LIII, 3, per humilitatem non habet quod cadat. Odit aquas deliciarum et divitiarum. Unde dicit, Psal. lxvii, 30 : Ego sum pauper, contra divitias, et dolens, contra delicias : et ideo salus tua, Deus, suscepit me. Sic debet dicere justus. Pondus non sentit : quia labores non reputat propter nos quando volumus converti ad ipsum. Unde vocat nos inventionem, ibi, Psal. lxxxviii, 21 : Inveni David, etc. Matth. xiii, 46, dicit se invenisse pretiosam margaritam, licet ibi dicatur, quod dedit omnia sua et comparavit eam. Forte est. Unde, Job, IX, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Latens. Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus, scilicet in humanitate. Stans, id est, stabile. Boetius : " Stabitisque manens dat cuncta moveri."
Item, De fundamentis templi, quo Maria similiter figuratur, ita legitur, III Regum, v, 17 et 18: Praecepit rex Salomon ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, in fundamentum templi, et quadrarent eos : quos dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram, etc. Et hoc necesse fuit : quia non homini parabatur habitatio, sed Deo, sicut dicitur, I Paralip. XXIX, 1. Lapides grandes eminentissimae virtutes, scilicet humilitas, fides, charitas, virginitas, patientia, paupertas, et hujusmodi, quae velut fundamentum totius boni sustinent et supportant aedificium. Et dicuntur hi lapides pretiosi ab effectu : quia virtututum universitas Mariam reddidit pretiosam. Dicuntur etiam quadrati propter quatuor cardinales, quae gloriosam Virginem quasi quadratam et stabilem reddiderunt contra omnem adversitatem et impetum inimici. Et per has et universas alias virtutes consurrexit hoc aedificium, ut ipsa fieret civitas regis magni. Per caementarios Salomonis et Hiram possunt designari charismata Spiritus sancti, quae Mariani spiritualiter dolaverunt, et totius peccati scrupulum separaverunt ab ea in sanctificatione. Vel, caementarii Salomonis, patres Veteris Testamenti, qui figuris et aenigmatibus ipsam talem futuram praeviderunt et praesignaverunt. Per caementarios Hiram, Apostoli et caeteri sancti, qui qualem Prophetae praeviderant, talem fuisse praedicaverunt.
Item, Huic fundamento possunt adaptari illi duodecim lapides de quibus, Apocal, XXI, 19 : Fundamentum primum jaspis, etc. Item, illud Isaiae, liv, 11 : Fundabo te in sapphiris, etc.
A portis. Unde sequitur : Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob . Dicitur beata Virgo Sion: quia sicut Sion erat locus eminentissimus in Jerusalem, sic beata Virgo in utraque Ecclesia, Portae hujus Sion fuerunt quinque sensus beatae Virginis, qui clausi semper fuerunt contra omne noxium et iulionestum. Unde dici potest de quolibet sensuum ejus illud Ezechielis, xliv, 2 et 3 : Porta haec clausa erit... principi, id est, diabolo, qui non habuit in ea quidquam . Vel, principi, id est, peccato quod regnat in quibusdam, contra quod Apostolus ad Roman. VI, 12 : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Vel, principi, id est, ad honorem principis, scilicet Christi. Apertae autem fuerunt portae istae ad omne bonum.
Unde aures ejus quae clausae erant contra mundi strepitum, quando ingressus est Angelus ad eam, apertae sunt salutationi ejus. Porta cordis quae contra consensum viri clausa erat, aperta est divinae voluntati, quando dixit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi , etc. Ideo dicitur, Ezechiel. xliv, 2 : Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Et sic potest de aliis sensibus assignari. Diligit ergo Dominus portas Sion, id est, sensus beatae Virginis, super omnia tabernacula Jacob, id est, plusquam omnia corpora aliarum virginum. Quod corpus tabernaculum dicitur, II Petri, I, 14 : Velox est depositio tabernaculi mei. Item, beata Virgo. Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo , id est, in corpore. Virgines autem dicuntur Jacob : quia Iactatae sunt contra carnem suam, et supplantaverint fomitem, qui in beata Virgine omnino fuit exstinctus.
Aliter etiam potest dici de portis, id est, de sensibus Virginis, juxta illud Isaiae, lx, 11 : Aperientur portae tuae jugiter, die et nocte non claudentur. Apocal.XXI, 25 : Portae ejus non claudentur per diem : nox enim non erit illic. Numquam enim devote clamantibus ad beatam Virginem, clauditur respectus misericordiae ejus : nam sicut oculi Domini super justos, sic oculi Mariae super peccatores. Similiter nec auditus ejus : quia praeparationem cordis eorum, id est, fideliter, ferventer, et devote clamantium ad eam audivit auris tua, o Christe, id est, Maria, qua mediante tu exaudis peccatores, sicut homo audit mediante aure sua. Numquam clauditur lingua vel loquela illius, quin velit orare pro miseris ut surgant, et pro tentatis ne succumbant. Unde, Apocal. XII, 16 : Terra, id est, Maria, aperuit os suum, ad orandum pro muliere, id est, anima quam serpens, id. est, diabolus infestabat, Num-
quam clauditur manus ejus : quia manum semper aperit inopi, et palmas ad pauperem extendit, et sic de aliis. Propter haec et multa alia diligit Dominus portas Sion , etc.
Sed nota, quod non patent hae portae nisi justis et justificatis et volentibus justificari. Ideo, Isa. XXVI, 2, dicit Dominus : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem,
Aliter : Portae per quas in hanc civitatem ingressus est rex gloriae, quatuor, aeterna virginitas, incomparabilis tanta sublimitate humilitas, obedientia qua respondit : Ecce ancilla : fides qua concepit dicens : Fiat mihi , etc. Isidorus : " Harum portarum si quaelibet defuisset, in hanc civitatem rex gloriae non intrasset. " fias portas diligit Dominus super omnia tabernacula Jacob. Tabernacula sunt militantium. Jacob supplantator. Quasi diceret: Licet Dominus diligat militantes in activa, et supplantatores vitiorum : plus tamen omnibus his diligit in matre praedictas virtutes, quibus intratur ad contemplativam. De his portis dici potest illud Apocalypsis, XXI, 21, quod singulae portae erant ex singulis margaritis. Singulae enim ejus virtutes erant singulae margaritae : quia singuli sensus Virginis singulis sibi congrue virtutibus splendescebant. Oculi columbina simplicitate, aures cita et perfecta obedientia, olfactus discretione, gustus sobrietate, tactus castitate, incessus maturitate, et sic de aliis.
Haec civitas commendatur a fama. Unde : Gloriosa dicta sunt de te . Per Patriarchas sub obscuritatibus figurarum. Per Prophetas sub aenigmatibus verborum, ut est illud Isaiae, VII, 14 : Ecce virgo concipiet. Item, xI, 1 : Egre-
dietur virga, etc. Item, Jerem, XXXI, 38 : aedificabitur civitas Domino a turre Hanameel, etc. Numer. XXIV, 17 : Orietur stella ex Jacob, etc. Item, Cantic.VI, 8 : Viderunt eam filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt : reginae et concubinae, et laudaverunt eam.
Ab utilitate quae consistit in conversione peccantium, in remissione peccatorum, in collatione gratiarum. Unde sequitur : Memor ero , ad miserendum, non ad puniendum. Nehemiae seu II Esdrae, v, 19 : Memento mei, Deus meus, in bonum.Rahab et Babylonis, id est, peccatorum. Per Rahab enim meretricem intelligitur. anima more meretricio carnis voluptatibus serviens et vitiis prostifura, quae vadit per latam viam quae ducit ad mortem : quia Rahab interpretatur latitudo : cui consulit, Isa. XXIII, 16 : Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita.
Et Babylonis, id est, illorum qui in confusione majorum prius positi, operibus se probabant cives aeternae confusionis, et de civitate diaboli quae est Babylon. Memor, inquam, ero eorum si confundantur bona confusione, quae adducit gloriam , et ad sinum matris misericordiae toto corde confugiant, quae est civitas refugii : ut ipsa mediatrice in Filio suo satagent reconciliari. Sed quibus ero memor, scientibus me, ut scilicet ab illis qui me noverunt, inde glorificer et collauder : quia hanc gloriam meam alteri non dabo . Quidam libri habent, scientium me : sed falsa est littera et corrupta. Augustinus dicit : Scientibus me.
A civium multitudine, qui cum prius fuerint cives Babylonis, per eam fiunt cives Jerusalem, Unde sequitur : Eccealienigenae, et Tyriis, et populus aethiopum, hi fuerunt illic . Quod dicitur, ecce, scilicet adverbium demonstrandi
est, ac si diceretur : In propatulo est quomodo Mariae charitas omnes recolligit in sinu maternae, pietatis refugientes ad. se, et facit cives utriusque Ecclesiae : quia alienigenae, ut dicit Remigius, id est, alieni prius a Deo, sed postea vim sibi facientes, hac auxiliatrice recipiunt regnum caelorum, quod vim patitur .
Ei Tyrus, quae interpretatur angustia, id est, illi qui angustiantur per dolorem contritionis et paenitentiae, qui prius erant in angustia vitiorum.
Ei populus aethiopum, id est, illi qui prius nigrescebant fuligine peccatorum, et erant deformes per amissam Dei similitudinem, de quibus dicitur, Thren. IV, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum, etc. Sed conversi modo denigrantur per exustionem tribulationum et paenitentiae, exemplo Job dicentis, xxx, 30 : Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate, id est, tribulatione.
Hi fuerunt illic, ex. quo scilicet per fidem incarnationis, cujus ipsa fuit ministra, paenitendo confugerunt ad eam, et tales inhabitant hanc civitatem per fidem et dilectionem. Alia littera dicit : " Palestina, Tyrus, cum aethiopia. " Palestina interpretatur os malleatoris, et signat detractores qui jugiter malleant super bonos : unde, Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores , etc, quos castigat quantum in se est exemplo suae taciturnitatis. Tyrus, angustia. Hi sunt cupidi, quibus omnis locus angustus, quos dilatat exemplo suae paupertatis et charitatis, ut dicat talis : Et eduxit me Maria in latitudinem . aethiopia, caligo, ecce superbia quae excaecat, Isa. XIII, 2 : Super montem caliginosum levate signum. Motis enim et caligo bene
concomitantur : quia ex celsitudine sequitur caligo, sicut ex dejectione illuminatio. Nemer.XXIV, 4 : Cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Et tales illuminat ipsa exemplo suae humilitatis. Et ita per ipsam fit Dominus memor peccatorum, et ipsi peccatores cives hujus civitatis. Ideo dicitur tam matri quam Filio, Sapient.XI, 24 : Misereris omnium, quia omnia potes.
A miraculi novitate. Unde sequitur : Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, ei ipse fundavit eam Altissimus . In hoc enim consistit novitas miraculi indicibilis.
Et haec sunt gloriosa quae dicuntur de hac civitate Dei, scilicet quod Altissimus in quantum Deus fundavit eam prius, et. post ejus fundationem natus est in ea in quantum homo. Ideo cum loquitur Propheta de fundatione, ponit praeteritum, scilicet fundavit: cum subjungit de nativitate in utero, ponit praesens tempus, scilicet est, ad ostendendum, quod postquam eam fundaverat ut Deus, homo natus est ex ea : quod esset impossibile in puro homine : nusquam enim auditum est, quod architector prius domum fabricaverit, ut postea in eadem domo nasceretur : sed Christus hoc fecit ad innuendum, quod ejus nativitas omnes alias praecelleret. Unde, Proverb. IX, 1 : Sapientia aedificavit sibi domum. Propter hoc dicebat Salomon, Proverb. xxx, 19, se ignorare viam viri, id est, Christi in adolescentia sua, id est, in beata Vir gine.
Aliter : Tria Virginis privilegia hic notantur, quae contulit ei Filius suus. Primum, quod Altissimus Virginem sanctificavit : solius enim Dei est justificare. Unde Christus videtur dicere matri illud Isaiae, xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas, id. est,
originale et fomitem, propter me, etc. Quasi diceret : Propter me scilicet ut digna efficiaris inhabitatione mea. Secundum : quia gratia ipsam implevit et virf.uti.bos ornavit. Tertium, quod spiritus gratia obumbrante ipsam fecundavit. In duobus primis designatur fundatio civitatis : in tertio, quod homo natus est in ea. Item, de primo dicitur alibi in Psalmo lx, 10 : Visitasti terram, id est, Mariam, eam sanctificando, et inebriasti eam, virtutes ei et gratias infundendo : multiplicasti locupletare eam, id est, multipliciter locupletasti eam, partu Filii Dei. fecundando. Istud enim super omnem gratiam est. Sed numquid homo dicet, id est, persuadere poterit, Sion, id est, synagogae, istud, scilicet quod Altissimus qui prius fundavit eam, postea homo natus sit in ea? Quasi diceret : Hoc rejicit incredula synagoga.
A Scripturarum auctoritate. Unde sequitur : Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ca . Quasi diceret Prophetae : Unde haec omnia nosti? et ipse respondet : Dominus, inquit, narrabit in scripturis populorum, etc. Quasi diceret : In multis praedicitur et narratur dignitas beatae Mariae et utriusque Ecclesiae, in scripturis scilicet populorum et principum. Populos vocat pauperes Prophetas, qualis fuit Amos : principes ditiores et nobiles, quales fuerunt David et Isaias. Vel, populos vocat Gentiles : unde Sybillinis versibus haec praedicta. Job etiam fuit Gentilis, Principes vocat Judaeos. Vel, principes sunt editores Scripturarum, scilicet Prophetae, Apostoli et Evangelistae, populi sacri expositores, Vel, populi alii sancti ab Apostolis, principes ipsi Apostoli. : unde, Constitues eos principes . ''In scripturis populorum, id est, ad populos missis, et in scripturis principum, non Platonis, Aristotelis, aut
Socratis, sed horum qui fuerant in ea civitate, scilicet in Ecclesia : quia illi extranei fuerunt a fido : sed Prophetae qui praedixerunt, et Apostoli qui praedicaverunt, fuerunt in ea per fidem : omnes enim Prophetae et Apostoli concordes fuerunt in laude beatae Virginis. In ea, non contra eam, ut haeretici, nec extra eam, ut Philosophi.
Ab inhabitantium continua exsultatione. Unde sequitur : Sicut laetantium omnium habitatio est in te , o superna Jerusalem. Quasi diceret : Omnes qui habitant in te, jucundi sunt et laetantes, Isa. LI, 11 : Venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum.Aliter : De beata Virgine cantatur hic versus : " Sicut laetantium omnium habitatio est in te, sancta Dei genitrix. " In fortissima munitione habitant homines securi et laeti, in infirma tristes et timidi. Item, in magna et opulenta multi, in infirma paucissimi. Maria siquidem refugium est et spes omnium fidelium : quia fortissima est et inexpugnabilis, et terribilis ut castrorum acies ordinata, daemonibus inimicis. Opulenta est etiam gratiarum et virtutum abundantia : quia gratia et gloria plena. Magna est etiam et amplitudine charitatis, qua omnes amplectitur. Unde canit ei Ecclesia : " Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei genitrix, etc. " Ipsa est enim civitas munita, sicut dicitur alibi,in Psalmo xxx, 22, et ei competit quod dicitur de Filio, Deuter. XXXIII, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Ideo bene dicit : Sicut laetantium, et caetera : quia ex his omnibus multa est laetitia his qui ad eam confugiunt. Isa. lxvi, 10 : Laetamini cum Jerusalem, etc. Et ipsi dicendum est illud Judith, xv, 10 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, etc. Miserrimi omnium hominum sunt illi, qui nesciunt ad hanc urbem confugere in
omni necessitate. Unde, Eccle. x, 15 : Labor stultorum affliget eos qui. nesciunt in urbem pergere, id est, ad Mariani refugere pedibus, scilicet fidei et amoris. Quia vero in hanc civitatem Dei nolunt ascendere miseri peccatores ad adorandum Dominum, ideo tantum defectum gratiae patiuntur. Unde, Zachar. XIV, 17 : Et erit : qui non ascenderit de familiis terrae ad Jerusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber, id est, gratiae stillicidium.
Item, Propter haec omnia dicit David quasi magnum Dei beneficium describens, Psal. CVI, 7 : Deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis, Item, de illis qui non serviunt Mariae vel qui male sentiunt de ea, dicitur in Psalmo CVI, 4 : Erraverunt in solitudine, id est, in mundo, in inaquoso, quia non habent aquam gratiae, ex quo non curant de plena gratia, id est, Maria, viam civitatis habitaculi non invenerunt, scilicet triplicem viam, humilitatis, paupertatis, et charitatis. Haec triplex via ducit ad civitatem habitaculi, id est, Mariam cui dicitur : Sicut laetantium, etc. Et ibi sumitur via ducens ad civitatem et habitaculum regni caelestis. Et ideo contingit illud quod sequitur, scilicet quod sunt esurientes et sitientes : quia nec habent solidum cibum operationis bonae, nec iac simplicis doctrinae quo nutriatur eorum infantia. Item, nec digne manducant panem vitae, nec digne bibunt sanguinem Christi, qui vere est potus. Item, nec habent cibum bonae operationis, nec potum gratiae salutaris. Ideo sequitur, v. 5, quod anima eorum in ipsis defecit: quia nec pasti, nec potati hoc triplici cibo et potu.
Viso quomodo haec civitas in Psalmo lxxvi, 1 et seq., commendatur a multis, videndum de aliis commendationibus ejus quas Scripturae sacrae multipliciter manifestant.
Commendatur civitas h aec a tundat ore
qui fuit Deus trinitas. Unde in Psalmo xlvii, 9 : Deus fundavit eam in aeternum. Item, Ipse fundavit eam Altissimus . Unde etiam ipse dicit Ecclesiae et huic civitati : Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris . Vel, fundator sapientia, id est, Filius Dei. Unde, Proverb.IX, 1 : Sapientia aedificavit sibi domum. Nec habitura est finem haec civitas : quia Deus fundavit eam in aeternum.
Ab artifice et conditore. Unde de antiquis sanctis, ad Hebr. XI, 10, dicitur, quod exspectabant fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus, Haec civitas beata Virgo, per cujus partem sperabant se redimendos et extrahendus ab inferno. Unde dicebat Jacob jam proximus morti, Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Et paulo post, v. 26 : Donec veniret desiderium collium aeternorum.
Sequitur : Cujus, scilicet civitatis, artifex et conditor Deus, Unde, Isa. xlv, 13, dicit Pater de Filio : Ipse aedificavit civitatem meam, ei captivitatem meam dimittet.
A rectore et rege justitiae. Vox enim hujus civitatis est, Dominus regit me . Sequitur : Et nihil mihi deerit, etc, quia gratia plena et omni bono referta. Propter hoc autem omnes habitatores hujus civitatis, id est, omnes motus et affectus Virginis fuerunt justi : quia sicut dicitur, Eccli. x, 2 : Qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Ipsa est enim Salem, cujus rex fuit Melchisedech , qui interpretatur rex justitiae, vel rex justus, vel rex pacis. Hic est Rex regum ei Dominus dominantium . Hic est rex justus. Unde Ma- riae dicitur, Isa. I, 26 : Vocaberis civitas justi, etc,
A situ loci : quia fundata est supra firmam petram, quae Christus est , tamquam super rupem nativam : quia Christus est firma petra et saxum durissimum . Et, I ad. Corinth. x, 4 : Petra autem erat Christus, Fundata est etiam super montem, id est, Christum, qui est mons in vertice montium . Et super illum lapidem qui factus est mons magnus, et implevit universam terram : et ideo vox ejus est, Eccli.XXIV, 7 : Ego in altissimis habitavi, etc.
Item, Fundamenta ejus in montibus sanctis , id est, in eminentia omnium virtutum, Vel, sita fuit supra firmam petram, id est, super firmitatem fidei, a qua nec in Filii sepultura vacillavit, quando a fide defecit omnis sanctus.
Aliter, a situ loci. Quia fundata super humilitatem quae est stabilitas fidelis animae, quam non potest movere diabolus. Et hoc est quod dicitur in Psalmo CIII, 5 : Qui fundasti terram, id est, Mariam, super stabilitatem suam, quae fuit humilitas : non inclinabitur in saeculum saeculi, ad peccandum Item, De situ hujus civitatis potest exponi quod de caelesti Jerusalem dicitur, Apocal, XXI, 10 et 11, ubi sic legitur: Sustulit me Angelus in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo, habentem claritatem Dei, etc. Et sunt verba beati Joannis. Sustulit, id est sursum tulit, me in spiritu, id est, in mentis excessu, in montem magnum et altum. Mons iste Christus est, qui est magnus in humanitate, et altus in divinitate : quia insuperabilis potentiae, sicut dicit Glossa. Et ostendit mihi, super montem illum, fundatam civitatem, id est, Mariam, vel
Ecclesiam, sanctam, id est, firmam in proposito virginitatis, Jerusalem ad visionem aeternae pacis plene intendentem, descendentem de caelo, id est, recipientem in sua sanctificatione infusionem gratiae missae sibi de cado, a Deo paratam, qui ipsam omni gratia adornavit. Vel, descendentem de caelo, id est, quidquid boni habebat, bonitati divinae adseri bentem, unde dicebat : Fecit mihi magna qui potens est , etc. Habentem claritatem Dei. ( Quaere paulo infra.)
Et nota, quod civitas, villa vel habitatio in monte sita, tria habet, scilicet quod est clarissima, sanissima, et mundissima.
Clarissima : quia prius et copiosius recipit solis illuminationem. Sic Maria prius et copiosius claritatem excepit Filii sui solis justitiae, ut perspicue cognosceret mundum, se, et Deum. In cognitione mundi quem contempsit, fuit clara, in cognitione sui clarior, sed in cognitione Dei clarissima : et ideo coram eo tantum se humiliavit. Et hoc praedixerat illi Isaias, Isa. lx, 19 : Erit tibi Dominus in lucem sempiternam,.et Deus tuus in gloriam tuam, Ipsa etenim est Jerusalem, cui multo ante promiserat, Tob. xiii, 13 : Luce splendida fulgebis, ei omnes fines terrae adorabunt te.
Item, Huic civitati competit illud quod de superna Jerusalem dicitur, Apocal. xxi, 11, scilicet quod habebat claritatem Dei, et lumen ejus simile erat lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. Claritas Dei est vera de Deo cognitio, quam beata Virgo habuit super omnes. Unde vere potuit dicere illud Baruch, IV, 4 : Beati sumus, .Israel, quia quae Deo placent manifesta nobis sunt.
Sequitur : Et lumen ejus, id est, opera ejus luminosa lucentia coram hominibus ad exemplum, simile lapidi pretioso, id est, Christo, quem imitabatur in operibus suis, qui fuit lapis pretiosus firmus in proposito, et lucens in virtutibus, tamquam lapidi jaspidis, in quo signatur firmitas et viror fidei quoad Virginem, vel perseverantia sanctitatis quoad utrumque. Sicut crystallum, quae transparens et lucens est, et signat puram confessionem divinae laudis quoad. Virginem, sed peccatorum quoad nos.
Item, De claritate hujus civitatis subjungitur ibidem paulo post, Apocal. XXI, 23 : Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : quia Maria non indiguit majori vel minori aliorum doctrina : nam claritas Dei, id est, totius Trinitatis, illuminavit eam, dando intellectui ejus cognitionem plenissimam, et ab omni nubilo phantasmatum semotam : et lucerna ejus est agnus, id est, Christus, quem portabat in ventre et in monte secundum quod Deus homo, qui novem mensibus prius quam aliis civitatibus evangelizavit cordi ejus. Ueinde natus ex ea evangelizavit et aliis civitatibus regnum Dei : propter quod et ipse se appellabat lucem mundi ,
Sequitur, Apocal. XXIII, 24 : Et ambulabunt gentes in lumine ejus. Ambulabunt de virtute in virtutem, gressibus scilicet fidei et bonorum operum, in lumine ejus, id est, ad illuminationem exemplorum ejus. Vel, ad lumen cognitionis, quae ipsis ab ea desuper infunditur, sicut quandoque accidit, quod in excelsis turribus ponuntur quaedam, lucernae, ad quarum illuminationem nautae et viatores dirigunt cursum et viam suam.
Fuit etiam civitas haec sanissima sicut villa sita in monte : quia Maria sana fuit, quando in sua sanctificatione ablata fuit ab ea fomitis incensio : sanior, quia in bona ejus conservatione adhuc fuit amplius diminutus : sed sanissima, quia in Filii Dei conceptione.ommino fuit ex- stinctus. (Quaere de his titulo de sanctificatione ejus).
Fuit etiam haec civitas mundissima : quia Maria munda fuit in cogitatione, mundior in affectione, sed mundissima in intentione : et propter hoc illi convenit quod de caelesti Jerusalem dicitur, Apocal.XXI, 18 : Ipsa civitas aurum mundum simile vitro mundo. Aurum propter fulgorem charitatis, mundum per gratiam virginitatis. Vel, aurum mundum, propter soliditatem fidei : aurum enim solidum est metallum, Fides vero dicitur munda ab effectu : quia mundificat animam : unde, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Vel, dicitur aurum mundum propter sapientiam, qua plena erat. Sed quia non sufficit fides cordis, nisi adsit confessio fidei, juxta illud Apostoli, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sequitur : Simile vitro mundo : per vitrum enim signatur confessio, quia vitrum non celat colorem ejus quod continet, maxime si fuerit mundum et purum: Vel, per vitrum mundum potest caro virginea designari.
Item, De munditia civitatis sequitur paulo post, Apocal. xxiii, 27 : Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, per consensum in cogitatione, aut abominationem faciens , in actione, et mendacium, in locutione : et per hoc ostenditur, quod ipsa nec peccavit cogitando, nec loquendo, nec operando, nec corruptione sui quod est coinquinatio, nec contemptu Dei quod est abominatio, nec deceptione proximi, scilicet mendacio.
Ecce quod haec tria habuit in se civitas nostra : quae solet habere civitas in monte sita, videlicet claritatem, munditiam, et sanitatem,
Commendatur haec civitas a materia. Unde, Apocal.XXI, 18 : Ipsa civitas aurum mundum simile vitro mundo.
Quia ex auro mundo constructa est, ut aurum referatur quasi ad materiam animae, et vitrum quasi ad materiam carnis, quae cum esset faenum, quia, Isa. xl, 6 : Omnis caro faenum, multipliciter fuit decocta, et quasi colata igne Spiritus sancti, et sic conversa est in splendorem vitri. Dicitur autem vitrum secundum Isidorum visus perspicuitate, eo quod luceat : in aliis enim metallis quidquid continetur, absconditur, in vitro vero liquor vel species qualis est interius, talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet. Sic et Maria clausa omni homini, patuit soli Deo. Unde, Ezechiel. xliv, 2 : Vir non transibit per eam : quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam. : eritque clausa, etc,
A magnitudine quae describitur,Zachar.
xlv, 10, et Jerem, XXXI, 38, ubi sic legitur : aedificabitur Domino civitas a turre Hananeel usque ad torcularia regis. Hananeel interpretatur gratia Dei, Turris Hananeel est supernae gratiae celsitudo, cujus fuit in Maria singularis plenitudo. Turris ergo Hananeel est alta fortitudo, sive fortis altitudo gratiae Dei, a qua haec civitas incepit, aedificari, et extensa est usque ad torcularia regis, id est, Christi, cujus passio torcular fuit : sed Propheta posuit torcularia pluraliter, quia multimode passus est, et in singulis membris passus est, et multae fuerunt circumstantiae passionis. Inchoatio ergo hujus civitatis fuit altitudo gratiae infusae, a qua incepit in sanctificatione, consummatio vero, quod mente compassa est Filio patienti : unde fructum martyrii promeruit et habuit excellenter.
Item, De quantitate hujus urbis dicitur, Jerem. XXXI, 38 et seq. : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. Ei exibit ultra normam mensurae in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha, etomnem vallem cadaverum, et emeres, ei universam regionem mortis, usque ad torrentem Cedron, ei usque ad angulum portae equorum orientalis. Ecce immensa magnitudo civitatis. Sic expone : Hananeel, gratia Dei, sicut supra expositum est. Porta, oblatio fidei, qua Filium Dei in se suscepit, de qua porta legitur, Ezechiel, xliv, 2. Angulus, secretissima conversatio ejus. Angulum faciunt duo parietes simul ex diverso concurrentes. Bi sunt virginitas et maternitas, quae tamquam parietes vel muri conservaverunt in ea possessionem virtutum.
Aliter : Turris Hananeel, id est, turris gratiae Dei, est ipsa beata Virgo, quae velut quadrata virtutibus omnibus aedificiis Spiritus sancti, praecellit praerogativa gratiarum, sicut turris supereminet toti castro, et multorum bonorum operum velut lapidum structoris in altum consurgens omnibus fugitivis praestat refugium et munimen : et ipsa a suo exordio velut turris munita Dei gratia, inexpugnabilis fuit omnibus insultibus inimici, et processit haec civitas usque ad portam anguli, id. est, eo usque ut ipsa fieret porta anguli, duo enim parietes e diverso venientes faciunt angulum : valde enim e diverso veniebant virginitas et maternitas, si quis attendat naturam, sed per Dei gratiam quae signatur in turre Hananeel, in ipsa concurrentes unitae sunt, et in occursu virginitatis et maternitatis ipsa facta est porta anguli et janua paradisi, sicut canit ei Ecclesia : " Tu regis alti janua, etc. " Per quam portam ille ingressus est in regionem nostram, qui est angulus duorum populorum. Et nota, quod ubi porta in angulo est, non toti concurrant parietes, sed partes parietum. Sic in ipsa non totae concurrunt virginitas et maternitas : quia quasi pars virginitatis est sterilitas, quasi pars maternitatis corruptio, quae non concurrerunt in Virgine nostra, sed de virginitate integritas, de maternitate faecun-
ditas : quia optimam partem elegit .
Haec est descriptio hujus civitatis, quam sic aedificavit Spiritus sanctus, ut ab exordio esset turris Hananeel, et in partu Filii esset porta anguli.
Sequitur : Ei exibit ultra normam mensurae in conspectu ejus. In quo signatur, quod nec primam similem visa est nec habere sequentem, et quod supergressa est universas creaturas. In conspectu ejus, id est, Domini, qui solus sufficit matris comprehendere dignitatem, sicut ab ipsa sola cora prehensus est, quando mulier circumdedit virum . Et necessaria erat huic civitati quasi infinita magnitudo, cum esset civitas regis magni, qui non est regulus, sed reae magnus super omnes deos . De hac etiam magnitudine dicitur, Baruch, III, 24 et 25 : 0 Israel, quam magna est domus Dei, id est, domus et. civitas, et ingens locus possessionis ejus ! Magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.
A murorum suorum lata extensione. Unde sequitur in auctoritate Jeremiae, XXXI, 39 : Et exibit ultra normam mensurae, extendens scilicet patrocinia et beneficia sua ad illos qui sunt extra normam mensurae, id est, qui. transgressi sunt regulam Evangelicae doctrinae, in conspectu ejus, id est, secundum Dei beneplacitum, qui ad hoc fundavit hanc civitatem ut esset refugium peccatorum, et tutela, videlicet super collem Gareb, quod interpretatur scabies, id est, super collem scabiosum, quo signantur superbi. Job, XVIII, 13 : Devoret pulchritudinem cutis ejus, id est, superbi primogenita mors, id est, superbia quae fuit primum peccatum : et ipsa interfecit diabolum, sicut mors consumit si quid forte est in homine : et sicut scabies devorat pulchritudinem cutis, sic et ipsa quidquid in exteriori conversatione relucet.
Et circuibit Goatha. Goatha interpretatur oculus peccatorum. Haec est illa avaritia, quae est illa amphora, de qua, Zachar. v, 6 : Haec est oculus eorum in universa terra. Interpretatur etiam gyrus, et signat cupiditatem quae est ignis flammae devorantis in gyro , cujus in circuitu impii ambulant.
Et omnem vallem cadaverum. Cadavera foetent et vermibus quos generant, consumuntur. Sic et luxuriosi, lsa. xxxiv, 3 : De cadaveribus eorum ascendet faetor, scilicet coram Deo et Angelis. Jerem. XVI, 4 : In sterquilinium super faciem terrae erunt, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli, etc. Ecce quod vermibus quos generant, et desideriis et delectationibus consumuntur. Et nota, quod dicit, omnem vallem cadaverum : quia alia est vallis fornicatorum, alia adulterorum, alia sodomitarum, et sic de aliis. Sed ad omnes se extendit murus hujus civitatis : nam superbis proponit exemplum suae humilitatis, avaris et cupidis suae paupertatis, luxuriosis suae virginitatis.
Sequitur : Et cineres, etc, ut supra in textu. Cineres impii, aridi steriles, et cibus diaboli. Isa. lxv, 25 : Serpenti pulvis panis ejus. Sed. ipsa hos cineres aufert de facibus diaboli conterendo molas ejus , antequam ipsos omnino deglutiat, sicut patet in Theophilo, et ipsis immiscet aquas gratiarum calidas ab effectu : quia calefaciunt cor per devotionem. Vel etiam, aquas calidas lacrymarum, et sic ex his cineribus facit lixivium quo ipsos abluit, et etiam alios exemplo eorum. Istis etiam pulveribus qui prius erant panis serpenti, impetrat rorem gratiae, et fcecundateos ad bonum, et ipsos compingit ut gratiam valeant continere.
Pertingit etiam ad universam regionem mortis. Regio mortis incolatus vitae praesentis, in qua tamquam stella maris nos consolatur et dirigit. Regio mortis, malitia pravae conversationis, quam ipsa potenter immutat in quibus vult. Item, regio mortis certitudo damnationis : quia multos aufert diabolo de sua damnatione jam certos, sicut saepe legitur in miraculis ejus.
Pertingit etiam usque ad torrentem Cedron, quod interpretatur tenebrae, quae velut torrens rapiunt hominem peccatorem ut ab interioribus tenebris defluat ad tenebras exteriores : quoniam occurrit illuminatrix, et eos ad lucem restituit.
Pertingit etiam usque ad angulum portae orientalis equorum. Equi peccatores portantes sessorem diabolum, quibus dicitur : Nolite fieri sicut equus et mulus, et caetera , qui Deum et diabolum sessorem non discernunt. Porta orientalis paenitentia per quam nobis oritur sol justitiae. In hac porta est angulus et angustus ingressus, per quam ut intrare valeant peccatores, adsunt eis beneficia beatae Virginis, quae se in hora passionis Filii sui ad Aquilonem posuit, ne diabolus posset impedire paenitentes venientes ad extensa brachia Crucifixi.
Commendatur haec civitas a patriae defensione. Isa. XXVI, 1 : Urbs fortitudinis. (Quaere paulo infra.) Et quidquid supra dictum est de murorum extensione, totum convenit huic commendationi. Patria in qua sita est haec civitas, terra promissionis est, sicut infra invenies de terrena Jerusalem, qua signatur Ecclesia militans, quam ipsa defendit ab incursibus daemonum et vitiorum, maxime quoad eos qui de ipsa confidunt, et ad. eam refugiunt. Unde fidelibus Ecclesiae qui habitant spiritualiter in convivio ejus, promittit Dominus, Isa.lxvi, 13, secundum aliam litteram : " De Jerusalem civitate quam elegi, veniet vobis auxilium. " Ipsa enim est una et praecipua civitatum refugii, de quibus legitur, Nu-
mer, xxxv, 6, et Josue, xx, 2 : Separate urbes fugitivorum, quae sunt Maria et sancti, sed ipsa metropolis istarum civitatum. Propter quod dicitur, Job, v, 1, ex verbis Eliphaz : Voca, id est, invoca auxilium contra instantiam daemonum et tentationum, si est qui tibi respondeat, subveniendo precibus suis, et ad aliquem sanctorum convertere. Sic fideles solent invocare sanctum Nicolaum, sanctum Jacobum, sanctum aegidium, et alios quibus servierunt in aliquo. Sed in nullo invenietur tam festinum vel tam potens adjutorium sicuti in Maria. (De civitatibus refugii invenies causa vigesima quinta.)
A quadratura, vel dispositione. Unde, Apocal.XXI, 16: Civitas in quadro posita est. Cujus quadratura fuit fides, spes, charitas et operatio bona: quia, ut dicit Glossa, haec civitas robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax operatione. Sequitur : Ei longitudo ejus, id est, fides, tanta est, quanta et latitudo, id est, charitas: quia.quantum credidit, tantum amavit. Glossa : " Quantum credit quis, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. " Vel, hanc quadraturam faciunt quatuor virtutes cardinales, quarum una non dicitur aliam excedere. Prudentia appetendi boni et vitandi mali praecedit. Hanc sequitur temperantia quae retrahit a voluptatibus. Hanc fortitudo ut quod intelligitur, operetur. Inde justitia, ut sic suos actus temperet ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Eccle.VII, 17 : Noli esse justus multum, etc.
A turrium altitudine. Maria enim civitas est Ecbalanis, cujus portas posuit Arphaxad in. altitudine turrium, . sicut dicitur, Judith, I, 1-3. Arphaxad interpretatur sanans, vel sonans depopulationem. Hic est Christus, qui hanc civita-
tem aedificavit, qui sanavit genus humanum, et sonuit, id est, praedicavit depopulationem peccatorum. Ecbatanis interpretatur solemne mandatum humilis viri, Haec est Maria quae solemniter adimplevit praecepta Christi.
Hujus civitatis prima turris, celsitudo humilitatis, quae attingit usque ad sedentem in. throno Dominum majestatis. Sicut dicit beatus Bernardus, ista turris defendit simplices, timoratos, et mansuetos, et hujusmodi.
Secunda turris, nomen Virginis. Proverb, XVIII, 10 : Turris fortissima nomen Domini: ad ipsum currit justus, ei exaltabitur. Hoc nomen invocatur in hac civitate. Unde, Tob.XIII, 14 et 15 : Adorabunt in te Dominum... Nomen enim magnum invocabunt in te. Beatus Bernardus sic dicit: " Turris fortissima nomen Domini: ad. ipsam fugiet peccator, et liberabitur. " Haec defendit quoslibet et quantumlibet peccatores.
Tertia turris, virginitas, a qua defenduntur a, concupiscentia carnis quotquot diligunt castitatem.
Quarta turris, martyrium cordis virginalis, quae specialiter receptat et protegit tribulatos.
Dispositae autem spiritualiter sunt hae turres quasi in angulis quadraturae : et a qualibet illarum turrellulae multiplices caeterarum virtutum disponuntur ordinabiliter quasi per latera civitatis, et possunt appellari turrellulae filiae vel collaterales praedictarum virtutum. Item, in Psalmo xlvii, 13 et 14: Circumdate Sion, id est, Mariam per jugem orationem, sicut quando aliquis ab aliquo vult aliquid impetrare, dicitur de eo, ipse vadit ei circa, Gallice ily va entor. Et complectimini eam, quasi duobus brachiis fidei et dilectionis. Narrate, quid sit narrandum, dicitur alibi in Job, xii. 20: Narrate omnia mirabilia ejus. Item, Narrantes laudes Dominae et virtutes ejus, etc. Vos dico existentes in
turribus ejus, id est, firmi in quatuor virtutibus.quas appellavimus turres, humilitate, nominis invocatione, castitate, compassione vel praesentia. Et hoc quod dicit: Narrate in turribus ejus, vos dico existentes in his turribus supra dictis. Et hoc est quod dicitur vel subditur : Ponite corda vestra in virtute ejus, non in virtute propria. Quia maledictus homo qui confidit in homine , se scilicet, vel alio. Et nota, quod per turres civitates muniuntur, hostes praevidentur : et de turribus his qui extra sunt loquimur.
Commendatur haec civitas a murorum indissolubili firmitate, et robusto munimine. Apocal. XXI, 12: Habebat civitas murum magnum, et altum, etc, Christum videlicet defensorem matris, magnum apud homines secundum humanitatem, altum apud Patrem secundum divinitatem. Vel sic : Magnus est Christus incomprehensibilitate et aeternitate, altus sapientia et potestate, majestatis sublimitate, et humanitatis exaltatione. De hoc muro dicitur, Isa. XXVI, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion : salvator ponetur in ea murus et antemurale. Sic expone: 0 Sion, o tu Ecclesia, annuntio tibi, quod urbs fortitudinis erit nobis, et quae sit urbs illa, declarat per illud quod sequitur : Salvator ponetur in ea murus. Et nota, quod si Salvator ponetur in ea, intra eam concluditur: et si murus ponitur, concludit eam. Haec ergo descriptio urbis Mariae specialiter convenit, nec potest alii convenire: nam in ea conclusus est Salvator per incarnationis mysterium, et ipse eam conclusit ut murus per defensionis mysterium: ipse est enim Gedeon, id est, circuiens in utero : nam in utero Virginis quoad humanam circumscriptus naturam, nihilominus per incircumscriptam divinae potentiae naturam circuibat etiam matrem suam, Hujus autem urbis quae nobis est defensionis fortitudo, antemurale fuit illa jugis et pervigil Angelorum custodia, de qua dicitur, Cantic. iii, 7: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt, etc. (Quaere ibi.) Et sic intelligendum est istud : Salvator ponetur in ea murus, ei antemurale , supple, ponetur in ea. Propter hoc illi dicitur, Isa. lx, 18: Occupabit salus muros tuos, etc.
Aliter : Murus hujus civitatis fuit fides Virginis. Unde, Apocal, XXI, 18 : Erat structura muri ejus ex lapide jaspide, qui propter ejus virorem signat fidem, sicut dicit ibi Glossa : siccus est et soli igni aeterno idoneus qui non habet fidem. Hujus muri singula propugnacula, singuli articuli fidei. Ideo de Virgine dicitur, Cantic. viii, 9 : Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea. Et bene dicitur structura muri: quia quasi a collectione singulorum articulorum habet fides ut sit murus Ecclesiae et fidelis animae. Sequitur paulo post, f. i 9 : Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata, id est, omni genere virtutum et bonorum operum in quibus fundatus est iste murus: quia fides sine operibus bonis et sine virtutibus aliis, quasi murus est sine fundamentis casurus quolibet impetu tentationis. Quomodo fides Virginis habuerit hoc fundamentum, manifestum. est.
Item, Quia murus dicitur a muniendo, appellatur Maria civitas munita ratione murorum suorum. Unde potest dici, quod habebat quasi murum septemplicem, scilicet septem dona Spiritus sancti contra septem criminalia, scilicet murum sobrietatis contra gulam, murum pudicitiae contra luxuriam, murum paupertatis contra avaritiam, murum fortitudinis contra acediam, murum benignitatis contra iram, murum charitatis contra invidiam, et murum humilitatis contra superbiam. Appone singulis proprias auctoritates, et hoc totum morale est, etc.
Haec civitas habuit murum divinae protectionis: nam si Dominus in circuitu populi sui, multo fortius in circuitu matris suae. Unde, Isa. XXVI, 1 : Salvator ponetur in ea, etc, ut supra. Angelicae custoditionis. Unde dicit ei Psalmista, Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te, etc. Omnimodae virtutis. Virtutes enim muri sunt: quia animam muniunt. Unde, Proverb, xxv, 28 : Sicut urbs patens et absque murorum ambitu : murorum, id est, virtutum. Igneae charitatis: nam Christus ignis est , qui ipsam ignivit. Unde dicit, Zachar. ii, 5 : Ego ero ei murus ignis in circuitu, Aquarum, id est, gratiarum multitudinis : ipsa est enim Alexandria habitans in fluminibus gratiarum, de qua Nahum, III, 8 : dicit: Aquae in circuitu ejus.,. , aquae muri ejus. Alexandria interpretatur allevians tenebras, vel auferens angustias tenebrarum : quod optime competit beatae Mariae. Potest autem dici, quod virtus humilitatis, benignitatis, mansuetudinis, et hujusmodi, quasi aquae fluviales : patientia vero, martyrium cordis, et hujusmodi, quasi aquae marinae muniebant Mariam.
In hac civitate fuerunt obfirmatio rectae consuetudinis, munimentum justitiae, et firmitas propositi sancti. Unde : Quoniam virum non cognosco . Consuetudo sanctae operationis : nam de propria substantia Filii supplevit necessitates, qui simul in unum fuit dives et pauper. Fossaturn verae paupertatis, profundum timore et humilitate, vacuum contemptu prosperitatis mundanae, dilatatum charitate, mundissimum virginitate, aquosum pietate et compassione, petratum patientiae soliditate, supernis hi desiderii intentione, quia veri pauperis est ad caelestia inhiare : civitatem circuiens forti defensione, nam tale fossatum non timet minas diaboli.
Commendatur haec civitas a custodibus murorum, id est, Angelis. Unde dicit ei tota Trinitas, Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, id est, Angelos. Vel, isti custodes Gabriel et Joannes. (Titulo de throno de duobus leonibus.) Sed quia custodes murorum et vigiles civitatis non debent esse taciturni, sequitur in auctoritate Isaiae de istis custodibus : Tota die et nocte in perpetuam non tacebunt, scilicet laudare nomen Domini, et ipsius Dominae, juxta quod canit Ecclesia: " Te laudant Angeli, sancta Dei genitrix, etc. " Isa. XXIV, 14 : Levabunt vocem suam, atque laudabunt. Ibidem, LII, 8 : Vox speculatorum tuorum, id est, speculatores tui vociferantes, levaverunt vocem, simul laudabunt, etc. Item, Ezechiel. xxxiii, 7 : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
Aliter: Per istos custodes signantur Virginis virtutes. Primus custos sobrietas, cujus contrarium corrumpit virginitatem : Heva enim quamdiu in paradiso abstinuit, virgo permansit: quam cito comedit, carnis aculeos sensit. Unde, Genes. III, 6 et 7 : Tulit mulier de fructu liani et comedit, deditque viro suo qui comedit: et statim aperti sunt oculi amborum, id est, rivi concupiscentiarum. Secundus, abstinentia. Tertius, sancta occupatio. Quartos, cultus asperitas. Quintus, custodia sensuum. Sextus, verecundia sermonum. Septimus, fugere opportunitatem peccandi, id est, locum, tempus, et personam. (Hoc totum invenies concordatum titulo de lilio morali.)
Commendatur haec civitas a nominis dignitate : appellatur enim Salem, Jerusalem, Sion, Bethleem, Bethulia, Ecbatanis, Nazareth, Iericho, Capharnaum, Abela mater civitatum in Israel ''(quaere paulo infra), Damascus, Thanis, Heliopolis, Lachis, Alexandria, ut supra.
Maria dicitur civitas Salem, Salem enim dicta est civitas Melchisedech, qui interpretatur rex justitiae, vel reae pacis, vel rex pacificus : et signat Christum. Salem vero interpretatur pax vel justitia. aut misit, aut perfecti, aut reddens, aut reddita, aut consummata perfecte, aut consummatio perfectionis, et designat Mariam. De ista Salem et de Melchisedech rege illius legitur. Genes.XIV, 18 et seq., et ad Hebr. v, 10 et VII, 17, et in Psalmo CIX, 4 : Tu es sacerdos, etc.
Maria dicitur civitas Jerusalem : nam Jerusalem interpretatur pacifica, visio pacis, timor perfectus, vel timebit perfecte : et hoc totum convenit Mariae. Fuit enim pacifica: quia genuit pacem nostram quae Christus est: ipsa enim fecit utraque unum , quia Deum univit homini et hominem Deo in unitate personae, uniens caelum terrae, ima summis, contra triplicem guerram quam fecerat Heva. (Quaere in principio hujus libri.)
Item etiam est pacifica nostra Filio reconcilians peccatores, designata per columbam Noe, quae attulit ei olivae ramum in ore dum esset in arca , Deum humano generi reconciliatum demonstrans. Et bene in ore : quia hoc facit orationum suarum virtute. Unde sic oramus eam : " Recordare, virgo mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bonum. "
Item, Visio pacis : quia pacem illanr vidit in humana carne, de qua Simeon, Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et per ipsam venitur ad visionem pacis aeternae : nam sine ea nec vidit homo nec visurus est pacem illam.
Item, Timor perfectus vel timens perfecte : quia timore reverentiae qui sanctus est et permanet in saeculum saeculi, semper timuit Deum. Unde et laudatur in utraque Ecclesia : quia mulier timensDominum ipsa laudabitur . Sic ergo beata Virgo designatur per Jerusalem ratione nominis, et nihilominus per eam
signatur a conditione civitatis : quia sicut Jerusalem metropolis erat, et adhuc forte est aliarum civitatum Judaeae, sic et ipsa Domina est omnium fidelium animarum, imo caelestium, terrestrium, et infernorum, quae sunt tres civitates. Unde ipsa dicit, Eccli.XXIV, 9 et 10: In omni terra steti : quia ubique terrarum habet . Ecclesias : et in omni populo et in omni gente primatum habui.
Ecce, quod metropolis est designata per Abelam matrem civitatum in Israel . Et interpretatur Abela miserabilis ei, vel dimittens ei : quia Maria miseretur peccatoribus, et impetrat eis a Filio dimissionem debitorum, id est, remissionem peccatorum suorum. Habet autem primatum in omni gente secundum tres status. (Quaere titulo, quod ipsa dicitur primas.)
Item, Sicut Jerusalem erat solium regni ad quod unctus est David, sic et ipsa solium Christi. (Quaere titulo de solio.) Propter hoc dicitur, II Regum, v, 9 : Habitavit David in arce Jerusalem, et vocavit eam civitatem, David. Per arcem Jerusalem intellige Mariae humilitatem, in qua praecipue Deus trinitas requievit, dicens : In omnibus requiem quaesivi, ei in haereditate Domini morabor .
Item, Quia sicut Jerusalem sita est in medio mundi. Unde appellatur umbilicus terrae . Item, Ezechiel. v, 5 : Ista est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. Item, in Psalmo lxxxiii, 12, dicitur de Christo : Operatus est salutem in medio terrae. Et sic Maria vel uterus ejus appellatur medium terrae. (Quaere titulo de terra.) Et nota, sicut quidam dicunt, Jerusalem non esse in medio vel in centro totius terrae, sed in medio et quasi in centro nostrae habitabilis. Isidorus dicit, quod in medio Judaeae constituta est Jerosolyma quasi umbilicus totius regionis.
item, Quia sicut Jerusalem antonomastice dicitur civitas sancta, sicut legitur, II Machab. iii, 1, sic et Maria. (Quaere titulo de sanctitate Mariae.)
Item, Quia sicut Dominus promisit jerusalem quod poneret eam. laudem in terra , sic et reddidit Mariae quam jugiter in terra viventium collaudant Angeli et animae justae, imo et ipse Deus, et in terra morientium justi et peccatores.
Item, De hac Jerusalem dicit Joannes, Apocal.XXI , 2 : Ego Joannes vidi sanctam civitatem, Jerusalem novam, descendentem de cado a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Nota, quod Joannes qui interpretatur in quo est gratia Dei, huic visioni apponit nomen suum, quod non fecit quando alia vidit, ad notandum, quod specialis gratia est videre, hoc est, intelligere Mariae dignitatem, et gratiae Dei non propriae industriae istud debet adscribi. Dicit ergo : Vidi, per intellectum. In hoc etiam quod dicit, vidi, congaudet visioni. Nullus etiam post Christum tantum cognovit de secretis Virginis, quantum Joannes, cui specialiter commissa est a Filio cura ejus, sicut dicit Augustinus. Civitatem, Mariani, ut dictum est, sanctam, titulo de sanctitate ejus. Novam : quia nec primam similem visa est, nec habere sequentem, sicut res inusitata novitas appellatur. (Quaere ibi, Dominus creavit novum super terram . Titulo de conceptu Virginis.) Vel ideo novatii : quia ab ea ablata est omnis vetustas peccati et culpae in sanctificatione, gratiae impletione, Spiritus sancti superventione, Filii Dei conceptione, sed non poenae donec assumpta est in caelum.
Descendentem de caelo : quia ibi erat Christus fundamentum suum, ut supra dictu m est. Vel, descendentem de caelo, per gratiae infusionem. Vel, descendentem de caelo, post gloriam suae maternitatis, et post tot gratiarum receptionem sub manu Domini tantum se humili antem, juxta illud Apocalypsis, IV, 10 : Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. Vel, descendentem, id est, ut Deus exaltaretur per eam se tantum humiliantem. Vel, iste descensus, timor reverentiae semper duraturus. Vel sic : Conversabatur mente in caelo, juxta illud, Nostra conversatio , etc. Unde quasi descendebat quando tantum se humiliabat. Sequitur : A Deo paratam omnimoda virtute et bona operatione, qui fecit ei magna. Unde et ipsa dicit : Gratia Dei sum id quod sum . Sequitur : Sicut sponsam. (Titulo, quod ipsa dicitur sponsa.) Ornatam viro suo, id est, ad honorem viri sui, Christi scilicet, vel ipsius Patris cujus est sponsa, et Filii mater. Vel, ornatam viro suo, id est, secundum quod decet virum suum : ornatam passive quasi non a se, sed a Deo. De cujus ornatu, Apocal.XII, 1 : Mulier amicta sole, et in capite ejus corona stellarum duodecim.
Item, Maria appellatur Sion. Unde dicit Pater, Isa. xlvi, 13: Dabo in Sion, id est, in Maria, salutem, id est, Jesum qui interpretatur salus, qui datus est ei in incarnatione quando factus est Filius ejus, et per ipsam datus est nobis . Et in Jerusalem, id est, in ipsa Maria, gloriam meam, id est, Filium meum : quia gloria patris filius sapiens.
Item, Isti Sion dicitur, Isa. lii, 7 : Sion, id est, o tu Maria, ut sit vocativi casus, regnabit Deus tuus, Filius tuus per incarnationem sed Deus tuus per creationem et cultum specialem. Item,.
Isa. lx, 14, dicitur huic civitati : Vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel. Item, Psal. CI, 17 : aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. De hac Sion orabat, Eccli. xxxvi, 18 : Reple Sion inenarrabilibus virtutibus 1. tuis, dicit Pater ad Spiritum sanctum de Maria, et convenit hoc sanctificationi Virginis. Interpretatur enim Sion Hebraice speculatio, eo quod in sublimi constructa sit, et de longe venientia contempletur.
Item, Ipsa est civitas Nazareth, in qua concepit Filium et nutrivit, quae est civitas Galilaeae, quod interpretatur transmigratio facta, vel revelatio, vel rota : quia per ipsam transmigramus a vitiis ad virtutes, de malo ad bonum, de bono ad melius, de meliori ad optimum. Item, Ipsa quae illuminatrix est, revelat oculos nostros interiores, ut videre, id est, cognoscere valeamus mundi vanitatem, nostram vilitatem, et Dei bonitatem, Revelat etiam nobis mysteria Scripturarum, rectificat etiam quosdam qui. rotabantur ambulantes in circuitu post temporalia exemplo suae paupertatis. Nazareth autem interpretatur flos, virgultum, sanctitas, consecratio, unctio, munditia, custodiens, separatio, quod totum eidem pulcherrime potest adaptari.
Ipsa est etiam civitas Bethlehem, quod interpretatur domus panis, vel domus refectionis, ubi ipsa peperit panem vivum qui de caelo descendit,quo reficimur in altari, et qui nostra refectio in aeternitate. In hac enim civitate inventus est panis vitae quem nobis attulit de caelo. Proverb.XXXI,14 : De longe portans panem suum. Quem, quaesierunt et invenerunt pastores dicentes, Luc. ii, 15 : Transeamus usque Bethlehem, id est, beatam Virginem. Et loquuntur more peregrinorum, qui nolentes hospitari in paupere villa vel inopi, dicant : Transeamus usque ad bonam villam, ubi inveniemus omnia necessaria et ad bonum mercatum, et secure dormiemus ibi. Et hoc est quod etiam ipsa consulit omnibus, Eccli.XXIV, 27, dicens : Transite ad me, omnes..,et a generationibus meis implemini. Quasi diceret : Sicut caeterae hospitae, nusquam alibi invenietis iam bonum hospitium aut securem, nusquam tam bonum mercatum omnium necessariorum : sed caeterae bene possunt mentiri, haec autem non : quia verax est et mater veritatis, Item, Isa. lv, 19, dicit ipsa cum Filio : Omnes sitientes per desiderium, venite ad aquas gratiaru.rn : et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : Venite, emite absque argento , etc, usque vinum et lac. Beatus Bernardus : " Mirabilis haec emptio, apud amatores saeculi talis esse non potest, apud auctorem saeculi alia esse non potest, supple, nec apud matrem ejus. " Curialiter etiam hospitatur illos quos recipit, dolens quod non omnes ad ipsam transeunt : et ipsos infortiat dicens, Cantic. v,1 : Comedite, amici, ei inebriamini, charissimi. Quibus ferculis ipsa pascit suos convivas, quibus pigmentis et villis ipsa eos inebriat et laeti ticat, habes sig. 12 de horto.
Item, In hac Bethlehem quaesierunt et invenerunt tres Magi qui peregrini erant, verum panem : et sicut legitur in quodam apocrypho adhuc perdurat mensa in qua ad litteram comedisse dicuntur cum beata Maria, quod non asserimus.
Item, Ipsa civitas Iericho, quod interpretatur luna vel odor ejus : nam ipsa est pulchra ut luna, et tota odorifera singularum aromatibus virtutum : de qua scilicet iericho dixerunt et jugiter dicunt agendo gratias Eliseo, id est, Christo, viri civitatis illius, familiares scilicet beatae Mariae, IV Regum, II, 19 :
Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis, etc. Et bene optima : Vidit enim Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona : sed maxime ea quae fecit in Virgine, erant optima valde, llem, Ipsa civitas Capharnaum, quod interpretatur ager pinguedinis, vel villa consolationis. (De hac Capharnaum, invenies infra titulo, quod. Maria villa.)
Item, Ipsa civitas Bethuliae , quod interpretatur virgo Domini, vel casta Domino, vel domus parturiens Dominum. (De hac invenies, quod Maria dicitur aquaeductus,)
Ipsa civitas Tanis habens campum adjacentem, ubi Deus posuit prodigia, sicut dicitur in Psalmo lxxvii, 43. Tanis .interpretatur humile mandatum : et ipsa his quae Deus ei mandaverat per Angelum, humiliter obedivit, dicens : Ecce ancilla Domini , cujus obedire. Per campum hujus Taneos latitudo charitatis Mariae, in quo scilicet campo facta sunt prodigia, quando ibi. Deus factus est homo, verbum caro, mater virgo, magnus parvus, leo agnus, antiquus dierum puer, et hujusmodi. In campo Taneos, ad litteram in planitie illius civitatis. Est autem Tanis metropolis aegypti civitas, scilicet illa in qua Pharao mansit, et Moyses fecit signa. Tanis interpretatur mandatum humile, vel mandatum humilitatis : quia ipsa suo exemplo manifeste mandat omnibus humilitatem dicens cum Filio, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Item, Ipsa civitas Lais de qua legitur, Judic.XVIII, 7, in qua erat populus habitans absque ullo timore, securus et quietus, nullo ei penitus resistente, magnarum opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatus. Civitas dico sita in terra opulenta et ubere, et in regione latissima, in qua nullius rei penuria est eorum quae gignuntur in terra.
Descriptioni hujus civitatis consonat quod dicit beatos Bernardus, de caelesti Jerusalem, et congrue potest intelligi de Maria. " 0 civitas caelestis, mansio secura, patria totum continens quod delectat, populus sine murmure, incolae quieti, homines nullam penuriam habentes ! O quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! "
Commendatur haec civitas a nominis novitate. Unde Mariae dicitur, Isa. IX, 14 : Vocabunt te Civitatem. Domini, Sion Sancti Israel. Isa lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, scilicet gratia plena : vel, nomen novum, scilicet mater misericordiae. (Quaere titulo de salutatione, capitulo secundo.) Similiter servis et amatoribus, civibus scilicet hujus civitatis, vocabitur in futuro novum nomen : quia sicut modo dicuntur a Christo Christiani, sic in futuro dicuntur a Jesu Jesuani, id est, a, Salvatore salvati, et a Redemptore redempti, Unde, Isa. lxii, 12 : Vocabunt eos populus sanctus, redempti a Domino. Item, Isa. lxv, 15 : Servos suos vocabit nomine alio. Et hoc est nomen Christianum, honorabile coram Domino, licet quandoque apud aliquos despicabile sit. Unde Almachius vocabat Urbanum crucicolam, et Julianus vocabat Christum Galilaeum pannosum. Vel, hoc nomen honorabile nomen pauperum est, de quibus hoc ad litteram dicitur, quorum nomen in caelo honorabile est coram Deo. Vel, hoc est nomen diligentium pacem, qui filii Dei vocabuntur .
A. platearum latitudine. De quibus plateis dicitur, Apocal. XXI, 21 : Plateae civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. Platea dicitur a AdminBookmark quod est latitudo, et designat latitudinem charitatis Mariae, qua praesto est omnes illos hilariter recipere, qui prius ambulabant per latam viam quae ducit ad perditionem . Et qui Deo erant incogniti : quia versabantur in plateis, sicut dicitur, Thren.IV, 14, si ad ipsam re fugerint, sicut platea communis est omnibus ingredientibus civitatem. Ponitur autem plateae pluraliter propter dilectionem Dei et proximi. Dicat ergo qui ejusmodi est desiderio et re illud. Canticorum, III, 2 : Surgam, et circuibo civitatem, id est, Mariam : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea, qui in Maria et per Mariam invenitur.
Gom parantur autem hae plateae auro mundo : quia aurum signat sapientiam propter suam pretiositatem, obedientiam propter suam traclabilitatem, constantiam mentis propter suam ponderositatem, munditiam quia non contrahit rubiginem, charitatem quae formam dat virtutibus sicut aurum caeteris metallis. Sed dicitur aurum mundum, ut virtutes custodiantur ab inanis gloriae sordibus, sicut fuerunt in beata Virgine : ideo plateae ejus comparantur auro et vitro propter purissimam ipsius puritatem : vel etiam ideo auro et vitro, quia utrumque suo modo reddit imaginem intuenti, ut in ejus vita velut in speculo possint suorum criminum maculas deprehendere peccatores : quia, sicut dicit Hieronymus, in Maria velut speculo totius virtutis forma refulget.
A securitate et pace. Unde dicitur ei, Psal. cxlvii, 14 : Qui posuit fines tuos pacem. Nam exstincto penitus in ea fomite in conceptu Salvatoris, non fuit in ea guerra inter carnem et spiritum, et ita non habuit bellum intestinum, nec discordiam inter cives, id est, motus interiores. Fuit enim arca Noe, ubi omnia animalia. Nec timebat hostes exteriores, quia Salvator erat ei murus, et Angelica custodia erat antemurale, ut supra dictum est.
Est etiam Tiobis pax et securitas. Unde promittit ei Filius, Isa. liv, 13 : Dabo multitudinem pacis filiis tuis, etc. Item, Isa. lx, 18 : Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis. Defendit enim a malo suos habitatores. Unde dicit, Cantic.VIII, 10 : Ego murus , et ubera mea sicut turris. Item, Propter hoc dicitur, Apocal.XXI, 25 : Portae ejus non claudentur per noctem . Haec est vera littera. Quasi dicatur : Tanta erit ibi securitas, quod nocte quando solent fures incedere et malae bestiae , non claudentur portae : quia nullus hostis ibi timebitur : et hoc pertinet ad personam Mariae. Vel melius convenit hoc civitati supernae, in qua nihil nocivum sentietur. Aliqui libri habent : Portae ejus non claudentur per diem : quia si per noctem deberent claudi, non possent. Unde sequitur : Nox enim non erit ibi. Vel sic : Portae sunt intellectus et affectus, quibus intratur ad amorem boni et cognitionem veri, quae non claudentur per noctem ignorantiae vel peccati in beatis, Gregorius : " Quid est quod non vident, qui videntem omnia vident ? " Nec istae portae clausae fuerunt in Virgine per noctem ignorantiae : quia non. creditur, quod aliquid ignoraverit pertinens ad salutem post Filii conceptionem. Quod dicitur, Matth. xxv, 10 : Clausa est janua, hoc est, quod mali non habebunt accessum ibi, nec patebit tunc ingressus ad. viam paenitentiae, sed ipsi claudentur in carcere inferni.
A transitu eorum qui volunt ad Filium pervenire : non enim patet via veniendi ad Deum, nisi transeatur per hanc urbem. Unde, Isa. xlviii, 2 : De civitate sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt. Unde promittit ei Dominus, Isa. liv, 15 : Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. Item, Isa. lv, 5 :
Ecce gentem quam nesciebas, vocabis: et gentes quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te. Quod quasi exponitur capitulo sequenti, ubi dicit Dominus : Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem faedus meum, adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae . Ecce de custodia sabbati ad honorem Virginis gloriosae.
Ab eo quod quicumque salvari desiderat, necesse habet ipsam quaerere adjutricem. Unde dicit ei Filius, Isa. lxii, 42 : Tu vocaberis quaesita civitas, et non derelicta. Propterea cum anxietate et desiderio videbatur quaerere Propheta : Quis deducet me in civitatem munitam , etc. ?
Ab eo quod per eam reaedificatum est quod per Hevam fuerat dissipatum. Unde, Isa. lviii, 12 : aedificabuntur in te deserta saeculorum : fundamenta generationis et generationis suscitabis. Et haec est una de praecipuis rationibus quare summopere benedicendus est Deus : quia fundavit hanc civitatem per quam reducimur ad primam de exsilio mundi. Unde dicitur ei, Tob, xiii, 46 : Benedicti erunt qui aedificaverunt te, scilicet Pater, et Filius , et Spiritus sanctus.
Aliter : Hanc civitatem quodammodo aedificant, qui doctrina verbi et exempli Iaciunt adamari Mariam ab illis qui prius nesciebant eam.
Ab immunitate peccati. Isa. lx, 18 :
Non audietur ultra iniquitas in terra tua : vastitas, et contritio in terminis tuis, Psal. cxlvii, 14 : Qui posuit fines tuos pacem. Item, Isa. lii, 1 : Non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus, et immundus.
Ab eo quod In ipsa et per ipsam magnificatur Dominus et Laudatur. Unde, Magnus Dominus et laudabilis nimis,in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus . Et ideo tanta est, quod non potest abscondi . Mons iste Christus Dominus .
Ab eo quod fundata est exsultatione universae terrae, id est, per eam exsultet universa terra, id est, triplex terra, scilicet terra viventium quae inde exsultet, quia numerus Angelorum diminutus per casum Luciferi, per ipsam est reparatus : terra morientium, id. est, mundus qui per eam salvatus est et gratia illustratus : terra mortuorum, scilicet infernus quoad detentos in limbo, qui per eam inde extracti sunt et in paradisum introducti : et hoc est quod Dominus dicit, Isa. lxv, 18 : Ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.
Ab eo quod rectores animarum attribuunt ei et ejus gratiae, tam conversionem animarum, quam gloriam propriae conscientiae. Unde dicitur, Apocal, XXI, 24 : Reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Reges terrae, boni praelati solliciti de salute animarum, unde merentur coronam gloriae sempiternae : et qui regunt et juste disponunt terram propriam, id est, motus carnis habitatores ejus, et dissipant omne malum vitiis tentantis intuitu suo . Hi, inquam, reges afferunt gloriam suam, scilicet eos quos convertunt et in bono enutriunt. I ad Thessal.II, 20 : Vos estis gloria nostra, etc, totum attribuentes gratiae matris et Filii : sed quia non sufficit prodesse aliis nisi seipsum servet quis immaculatum, ideo subdit : Et honorem, id est, propriae conscientiae puritalem.
A xenodochiis et nosocomiis quae nos hospitalia et infirmarias nominamus. Est autem AdminBookmark Graece, peregrinorum
susceptio Latine. Ubi autem aegrotantes de plateis colliguntur, AdminBookmark Graece dicitur : quia in eo consumpta languoribus et mediis miserorum membra foventur,
A templis. Ecclesiis, et oratoriis. Est autem oratorium dictum ab oratione cui consecratum est, in quo nihil fieri debet nisi ad quod factum est et institutum.
A coenobiis et monasteriis. Dicitur coenobium a AdminBookmark quod est commune, et est habitatio plurimorum in. commune viventium. AdminBookmark autem Graece, solus,
AdminBookmark statio, inde monasterium, quasi solitarii habitatio.
Item, Haec civitas commendatur ex eo quod omnia reperiuntur in ea excellenter quae solent in nobilissimis urbibus reperiri, quorum pars notatur his verbis : Rex, praesul, populus, defensio, templa, . domus, lex, fons, stola, ludus, opes, commercia, pax, cibus, arma.
In hac civitate est rex justitiae, ut supra de Melchisedech. Ipse enim est civitas regis magni, Christi scilicet, qui est Rex regum et Dominus dominantium .
Praesul, ipse Christus pontifex futurorum bonorum dator , scilicet praebendarum caelestium : quarum scilicet praebendarum multas creditur multis dedisse ad preces et consilium matris suae. Creditur etiam beata Virgo multis procurasse praebendas et dignitates Ecclesiae militantis, qui ei aliquantulum servierant in praesenti, cum ipsos sciret indignos caelestibus praebendis. Multis etiam de gratia et beneplacito, ut ipsis subveniret, et hic et in futuro procurasse creditur beneficia et honores. Christus etiam sacerdos est hujus civitatis, habens in cura omnes cives et habitatores civitatis istius.
Populus. Unde : Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus aethiopum , etc, ut supra. Et quia populus civitatis debet confiteri proprio sacerdoti, dicit Psalmista, Psal. lxvi, 4 : Confiteantur tibi populi, Deus, etc. Populus autem hujus civitatis sunt omnes veri fideles. Unde dicitur huic civitati, Isa. lx, 21 : Populus tuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram. Item, Tob. xiii, 17 : Laetaberis in filiis tuis : quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum. Visceribus enim charitatis tamquam capaci tale murorum continet Ipsa populum suum, unde et dicitur mater misericordiae, sicut Paulus continebat in se populum suum, dicens, ad Philip.I, 7 : Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde meo, etc. : et, ad Galat.IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio. Ergo eos habebat in ventre, quos se dicebat parturire.
Defensio, ut supra.
Templa, Christus. Apocal.XXI, 22 : Dominus Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Illum enim interius habebat, quem mente et spiritu jugiter exorabat, cui merite et spiritu jugiter psallebat, cui sacrificium contriti et humiliati spiritus jugiter immolabat, cui gratiarum actiones et voces laudum assidue decantabat. Habet etiam templa ubique terrarum. Quid ergo est quod ibidem dicit Joannes, Apocal.XXI, 22 : Templum non vidi in ea, etc. Quod sic potest intelligi de Virgine : Templum locus orationis est, et oratio maxime fit pro duobus, pro malis amovendis et bonis adipiscendis : sed quia non oportebat ipsam orare pro istis duobus, cum nullum malum inesset ei quod posset amo-
veri, et nullum bonum deesset ei, cum esset gratia plena, ideo forte dici potest : Templum non vidi in ea. Sed istud magis proprie convenit Jerusalem caelesti : credimus enim beatam Virginem Filium et Patrem sine intermissione orasse et orare, etsi non pro se, tamen pro fidelibus universis quos multos plus diligit quam aliqua alia mater filios uteri sui. Unde dicit Isaias, xlix, 15 : Numquid oblivisci mulier potest, etc. ?
Domus, aula virginalis in qua Christus habitavit, imo palatium regis gloriae. Proverb.IX, 1 : Sapientia aedificavit sibi domum. Vel, domus hujus urbis justi sunt quos ipsa inhabitat. Nam deliciae ejus esse per gratiam cum filiis hominum . Ideo dicitur, Psal. xlvii, 4 : Deus in domibus ejus cognoscetur. Ad hanc enim civitatem pertinent domus religiosorum, et domus hospitalium, In quibus si vera sit ibi religio et charitas, Deus vere cognoscitur, et dicitur illud Genesis, xxviii, 16 : Vere Dominus est in loco isto. Item, haec est domus Dei et porta caeli .
Lex clementiae et benignitatis. Proverb. XXXI, 26 : Lex clementiae in lingua ejus. Item, Psal. XXXVI, 31 : Lex Dei ejus in corde ipsius. Lex hujus civitatis : Non facias alii quod tibi non vis fieri . Item, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis .
In hac civitate est fons misericordiae. Zachar xiii, 1 : In die illa erit fons patens domui David, etc. Cantic.IV, 15 : Fons hortorum, etc. Joel, III, 18 : Fons de domo Domini egredietur. Item, fons Jacob . Ipsa enim est fons ille qui ascendebat de terra . (Quaere titulo, ubi ipsa dicitur fons, puteus, flumen, et hujusmodi). Et aquaeductus. Unde dicit, Eccli.XXIV, 41 : Sicut aquaeductus exivide paradiso, etc. Hujusmodi enim artificia valde sunt civitatibus necessaria : quia per aquaeductus adducuntur ad civitates et bonas villas fontes a superioribus locis. Sic et ad istam civitatem fontes gratiarum de caelestibus merito suae humilitatis quae significatur per concavitatem aquaeductus latentis in terra : humilitas enim dicitur quasi humi latens. (Quaere titulo, quod Maria dicitur aquaeductus) ,
Puteus viventis et videntis . Puteus quem foderunt principes . Puteus aquarum viventium . Puteus altus plenus profunda misericordia . Contra profunditatem cordis peccatoris ,
Cisterna multiplex ad recipiendas aquas pluviales, sicut necesse est civitati sitae in. alto monte. Ipsa enim, si fuerimus cives ejus, velut cisterna nobis recipit stillicidia gratiarum, quae descendunt a Patre luminum, et nobis ea distribuit unicuique secundum propriam virtutem, id. est, humilitatis capacitatem. Ipsa enim est cisterna vetus in solitudine . Ipsa cisterna sita ad portam Bethleem . (Quaere titulo de receptaculis aquarum). Canalis et fistula multiplex, Gallice goutiere. II Regum, v, 8, legitur de fistulis domatum in Jerusalem. Doma, domatis, superior pars domus.
Flumina, id est, donorum et gratiarum multitudo, quae omnia huic civitati necessaria subministrabat, sicut videre est in quibusdam civitatibus nobilissimis, sicut est Parisius, Roma, Rothomagum. Spiritus enim sanctus loco fluminis ab hac civitate omnia superflua exportavit in sua sanctificatione, omnia necessaria sibi et civibus suis apportavit in gratiae adimpletione, quando dictum est ei: Ave, gratia plena, Dominus tecum , qui est plenitudo totius veri boni, fomitem ex toto exstinxit in, ea in conceptione Filii
Dei. Ideo dicitur in Psalmo xlv, .5 : Fluminis impetus, Gallice, laxade cretine, scilicet inundans abundantia gratiae, laetificat civitatem Dei, id est, Mariam. (Quaere titulo, quod Maria dicitur flumen.)
Piscinae. Cantic. vii, 4 : Oculi tui sicut piscinae injlesebon, etc. (Quaere titulo, quod Maria piscina.) Ibi enim est piscina probatica, quae sanat languidos .
Fontes, id est, scaturitiones fluviorum et rivorum : quia circa pedem montis solent fontes frigidi, sapidi, et perspicui scaturire, quibus refocillantur pauperes, animalia, et transeuntes : qui etiam fontes faciunt fluvios. Piscina, stagna, et per convallosa multipliciter se extendunt. Et bene dicuntur fontes circa pedem montis, in quo sita est haec civitas, scaturire : quia ex effectu misericordiae et pietatis ejus procedit jugiter in amatores suos irrigatio gratiarum. Unde, Deuter. VIII, 7, appellatur ipsa terra rivorum, aquarum, et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt . fluviorum abyssi, Ipsa etiam est mons Libanus, ex quo oriuntur hujusmodi fontes ad litteram, quibus irrigatur terra promissionis. Unde et dicitur, Cantic. IV, 15 : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Et quae se extendunt spiritualiter per universum mundum. Item, de istis fontibus dicitur Christo fundatori hujus civitatis, Psal. lxxiii, 15: Tu dirupisti et aperuisti fontes ei torrentes, etc. Et per aquas, id est, gratias horum fontium siccat Dominus fluvios Ethan, id est, illos qui defluunt per luxuriam, unde et fluvii debent dici: sed tales sunt fluvii Ethan, quod interpretatur fortis: quia per luxuriosos multum crescit in terra virtus diaboli. Unde, Job, xl, 11 : Fortitudo ejus in lumbis ejus, virtus illius in umbilico ventris ejus.
In hac civitate sunt vivaria, quae dicentur a vivendo, quia ibi vivunt et multiplicantur pisces, id est, justi multitudine gratiarum velut aquarum abundantia nutriti,
Stagna. Pisces multimodi, id est, marini et fluviales, justi videlicet, quorum quidam tribulationibus velut aquis marinis impinguantur, quibus ipsa patientiam subministrat: alii devotione et gustu gratiarum ejus velut omnimoda dulcedine nutriuntur.
Fluxus maris atque refluxus. Sophon. II,6 : Erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum, etc.
Portus : ibi enim est portus salutis, ubi figenda est anchora nostrae spei, ut navis mentis nostrae contra pericula maris, id est, mundi. firmiter teneatur. Dominus enim per eam illos retinuit, qui antequam ipsa nasceretur, in aeternas amaritudines descendebant velut in fundum maris. Item, navigantes mare viso portu ve hemeuter gaudent: et de ipsa canitur : " Nativitas tua, Dei genitrix Virgo, gaudium annuntiavit universo mundo. " Item, ab omni portu iter navigantium inchoat : quia per fidem. Dominicae incarnationis, cujus fuit ministra, inchoatur iter Christiani versus caelestem Jerusalem : inde enim est motio veniendi ad Deum. Item, portus a mari corroditur: et Mariae detrahunt Judaei, pagani, haeretici, et blasphemi, qui pleni sunt amaritudinibus vitiorum. Item, portus dicitur a deportandis commerciis: veniens enim Dei Filius salvare mundum, appellavit secum ad hunc portum quidquid erat nobis necessarium. Unde, Genes, VI, 21, dicit Pater Filio carnem sumpturo : Tolles tecum ex omnibus escis quae mandi possunt, etc.
Navigia. Unde, isa. lx, 9, promittit ei Filius : Me insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe : argentum eorum, et aurum eorum, id est, eloquentia et sapien- tia, cum eis, nomini Domini Dei tui. Et paulo post, v. 11 : Afferetur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducentur.
Faenum. Unde de ipsa dicitur, Psal, CIII , 14 : Producens faenum jumentis, etc. Faenum, id est, carnem Filii sui. Isa. xl, 6 : Omnis caro faenum. Hoc faenum fuit quasi herba virens quamdiu pullulavit et viruit in terra uteri virginalis, quod produxit terra illa in nativitate, justa illud Genesis, I, 12 : Protulit terra herbam virentem, etc. Crevit haec herba in profectu vitae, excisa est a terra passionis falce, exsiccata et conversa in faenum in ipsius passionis fervore. Sed comeditur a fidelibus animabus in sacramenti Domini susceptione. Ideo hoc faenum positum est in praesepio quo signatur altare. Et bene dicit, jumentis, id est, illis et illis tantum qui suorum et Filii sui deferunt onera mandatorum.
In hac civitate sunt prata. Proverb. xxvii, 25 : Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt faena de montibus. Et dicitur pratum quasi protinus paratum, quia non quaerit magnum laborem culturae.
Virentes herbae. Unde de justis qui sunt oves pascuas Domini, Ezechiel. xxxiv, 14 : Ibi requiescent in herbis virentibus. Virens herba simplex doctrina : vel herbae virentes bonorum operum infinita multitudo, unde promittitur Job, v, 25 : Progenies tua, id est, spirituales filii, erunt quasi herba terrae, id est, multi numero et virentes virtute.
Pascua pinguis: et hoc promiserat Dominus dicens de.ovibus suis: Pascam eas in montibus Israel . Et caetera multa. Item, Isa. xlix, 9: Super vias pascentur , et. in omnibus planis pascua eorum. Istud enim promittitur his qui simpliciter serviunt Virgini gloriosae Mariae : quia in omnibus simplicitas figuratur. Propter hoc dicit habitator hujus civitatis : In loco pascuae, ibi me collocavit .
Arbores omne genus fructuum facientes.
Olivae. Unde, Deuter.viii, 8, dicit, quod ibi est terra in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur.
Vites. Ibi enim invenitur omne genus bonae vitis, ibi vitis vino suo laetificans Deum et homines . Vineae Engaddi . Vineae putatae . Vinea florens et odorifera . Vinea pacifici . Vinea dilecti . Vinea electa seu vinea Soreth . Vinea sub qua secure quiescitur . Vinea crescens ex aquis multis . Vinea plantata in montibus Samariae, id. est, in eminentia Ecclesiae . Vinea plantata dextera Dei Patris .Vinea pastinata . Vinea habens sepem, torcular, et turrim .
Palmae. Hae sunt palmae septuaginta repertae in Elim . Palmae exaltatae in Cades . Palma sub qua vere judicatur .
Ficus, non illa maledicta folia habens sine fructu quae aruit : et quae jussa est abscindi, quasi frustra terram occupans : sed illa quae noluit deserere dulcedinem suam fructusque suavissimos, ut promoveretur inter ligna. Item, illa quae genuit ficus bonas valde . Item, Joel, ii, 22 : Ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Punica mala, id est, malipunicae, scilicet arbores pretiosissimae et fructiferae, quarum flores rubicundi signant desiderium Dominicam passionem imitandi.
Terra ferax. Unde haec civitas dicit, PsaL xlix, 11: Pulchritudo agri mecum est, id est, mihi servit. Pulchritudo agri est gignentium et generatorum ubertas. Haec est terra de qua dicitur, Deuter. vim, 7-10, et quae promittitur amatori
Mariae : Dominus Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarumque et fontium, in cujus campis ei montibus erumpunt fluviorum abyssi: terram frumenti, hordei, ac vinearum, in qua ficus, et malo granata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis : ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, ei de montibus ejus aeris metalla fodiuntur : ut cum comederis, ei saturatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi, etc.
Horti irrigui. Verus enim Salomon fecit ibi hortos et pomaria sibi, id est, ad honorem suum, et ea consevit cuncti generis arboribus, et exstruxit ibi piscinas aquarum ad irrigandam silvam lignorum germinantium . De quibus, scilicet hortis, dicit Balaam, Numer.XXIV, 5 et 6, quasi praecipue loquens illis religiosis qui devote serviunt Mariae : Quam pulchra sunt tabernacula tua, Jacob ! et tentoria tua, Israel Ut valles numerosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas, etc. (Quaere expositionem titulo, quod. Maria tabernaculum.)
Item, De civibus hujus civitatis dicitur, 12 : Venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, ei vino, et oleo, et fetu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, ei ultra non esurient.
Valles nemorosae. Genes.XXI, 33 : Abraham plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeier-ni. Et dicuntur nemora a numinibus :
quia ibi pagani idola sua consecrabant: sunt enim nemora arbores majores umbrosae frondibus.
Arborei montes in quibus crescunt ligna quae congruunt aedificiis. Unde, Isa. xxxv, 2 : Gloria Libani data est ei, decor Carmeli ei Saron. Item, In quibus abundant venationes cervorum, caprearum, bubalorum, et hujusmodi.
Silvae venatibus aptae. Unde ipsa dicit cum Filio, Psal. xlix, 10 : Meae sunt omnes ferae silvarum.
Saltus condensi, ubi apes ineliifleant. Unde, I Regum, XIV, 26 : Ingressus est populus saltum, et apparuit fluens mel, etc.
Volucrum genus omne. Unde haec civitas dicit cum Filio, Psal. xlix, 11: Cognovi omnia volatilia caeli, etc.
Lacunae gurgitibus plenis. Ezechiel. xlvii, 10: Plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
Animalia pinguia quaeque. Quaere, III Regum. IV, 22 et seq., ubi agitur de cibo Salomonis et populi Israel.
Terra metallorum, de qua, Deuter. viii, 9 : Cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus aeris metalla fodiuntur. Isa. lx, 17 : Pro aere afferam aurum, etc. II Paralip. I, 15 : Praebuit rex Salomon argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, etc. Per aurum sapientia, per argentum eloquentia, per electrum conjunctio deitatis et humanitatis, per aes perseverantia propter aeris durabilitatem, vel gratiarum actio propter sonoritatem : per ferrum abstinentia, quae sicut ferrum metalla, sic domat carnis desideria. Aurichalcum et stannum, imitatores bonorum qui sunt aurum et argentum. Plumbum, qui attendunt foeditates suas et ponderositatem, ut inde liquefiant per lacrimarum effusionem, Isa, xli, 7 : Confortavit faber aerarius percutiens malleo, etc.
In hac civitate est quaevis pretiosa mo- neta. Moneta hujus civitatis similitudo Dei, drachma scilicet regis habens imaginem et superscriptionem : quia Christianus a Christo. De Maria enim potest exponi illud Lucae, xv, 3 : Quae mulier habens drachmas decem, etc. Genes.XXIII, 16 : Appendit Abraham Ephron quadringentos siclos agenti probatae monetae publicae.
Electi lapides. Unde promittitur servo Mariae vel incolae hujus civitatis, Job, v, 23 : Cum lapidibus regionum erit pactum tuum. Hos lapides appellat Glossa electos regionum, id est, qui de omni regione sunt electi et congregati, de quibus, Psal. CVI, 2 : De regionibus congregavit eos. Unde Dominus, Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, etc. Promittit etiam ei, Isa. xliii, o : Ab Oriente adducam semen tuum, etc. Hi sunt tunsionibus et pressuris expoliti lapides, de quibus dicitur, Zachar, IX, 16: Lapides sancti elevabuntur super terram. I Petri, II, 5 : Ipsi tamquam lapides vivi, etc. Pactum illud erit firmum et aeternum. Cum talibus est pactum sanctorum quia mutuo se diligunt, et orant pro invicem, ut salventur.
Lapidicinae pretiosae. Ex quibus scilicet ad opus omnis spiritualis aedificii assumuntur marmora et lapides gypsei et porphyretici.
Agricolae, vinitores, pecorumque magistri, id est, pastores. Ideo Dominus promittit incolis et ovibus illius civitatis, Isa. lxi, 5 : Stabunt alieni, et pascent pecora nostra, et filii peregrinorum agricolae ei vinitores vestri erunt, Jerem.VI, 2 et 3 : Speciosae ei delicatae assimilavi filiam Sion, id est Mariam. Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, etc.
Architecti. Isa. lxi, 4:aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, etc, quae scilicet acciderunt a peccato primae mulieris. Isti architecti, dona Spiritus sancti, vel praedicatores sancti.
Mercatores. Ezechiel. xxvii, passim, quaere multa de hujusmodi. Luc, XIX,
13 : Negotiamini dum venio, Id est, dare temporalia pro aeternis.
Isti sunt illi institores, de quibus, Ezechiel.XXVII, 17 : Juda ei terra Israel ipsi institores tui in frumento primo. Isti institores Prophetae, quorum filii Apostoli. Frumentum primum, doctrina prophetica, quasi ratione temporis vel dignitatis apostolicae: vel institores Apostoli, quorum filii sequentes Praedicatores, quibus dicitur: Negotiamini dum venio , id est, dare temporalia pro aeternis. Vel, institor hujus civitatis ipse Christus, cujus navis Maria. Unde facta est quasi navis institoris , etc. Medicique. Unde, Jerem. viii, 22 : Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? Ibi medici incantantes sapienter.
Omnimodae species. Unde dicitur, Eccli, XXIV , 21 : Ego quasi slorax, et g albanus, et ungula, et gutta, etc.
Aromata. Unde dicit, Eccli.XXIV, 20 : Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans, etc. Item, Cantic.VI, 1, dicit ipsa : Dilectus meus descendit in hortum suum ad, areolam aromatum.
Medicinae, Unde, Eccli.XXXVIII, 4 : Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. Altissimus, id est, Deus Pater, de terra, terra virginali, creavit medicamenta, id est, Christum hominem,vel carnem Christi in qua tulit peccata nostra, sicut dicit Petrus, I Canon.II, 24 : Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Et hoc necesse erat: quia a planta pedis usque ad verticem non erat sanitas in mundanis. Ergo qui infirmus est, currat ad hanc civitatem, nec in sua intirmitate despiciat seipsum , sed oret Dominam, et curabitur. Unde et ipsa dicit, Eccli, XXIV, 41 : Ego quasi fluvii dioryx, quod, interpretatur medicamentum generatio-nis. Ipsa autem medicamentum est
generationis humanae. Et cum hoc medicamentum sit tam. efficax, miratur Jeremias, viii, 2, dicens : Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? Galaad, acervus testimonii: Maria cui testimonium perhibent Patriarchae, Prophetae, Angeli.
Resina, Filius Dei, quem quasi offert omnibus, sicut figurat ejus imago. Sed propter hoc non sanantur multi, quia nolunt accedere ad Mariam, nec meditari de exemplis, verbis, et operibus ejus. Quibus autem ipsa medeatur, ostenditur, Isa. lvi, 1, ubi dicitur de matre et Filio: Spiritus Domini super me, etc, ut mederer contritis corde, etc. Simile in Psalmo cxlvi., 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Potest dici: Qui sanat, etc, sicut fecit Theophilum paenitentem, etc.
Omne genus vestis, id est, omnimodae vestes et omnia indumenta necessaria sibi et familiaribus suis. Unde et ei dicitur, Isa. LII , 1 : Induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti, etc. Proverb.XXXI, 24 : Sindonem fecit. Ibidem, v. 22 : Byssus et purpura indumentum ejus. Ibidem, v. 22 : Stragulatum vestem, etc. (Quaere causa decima quarta.) Ideo dicit venienti ad servitium suum, Zachar. iii, 4 : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
Omnia subtilia texens, id est, omnis textor subtilium. Isa. XIX, 9, de habitatoribus hujus urbis : Operabantur linum, plectentes et texentes subtilia, etc. Item, I Paralip.IV, 21 Hae cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. Item, Exod. xxxv, 25 et 26 : Mulieres doctae quae nev erant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum , et pilos caprarum, etc.
CAPUTII.
Maria castrum.
Castrum vel castellum, de quo, Luc. x, 38 : Intravit Jesus in quoddam castellum, etc.
Maria dicitur castellum triplici ratione : quia castellum principaliter tria significat. Primum est humilitas ratione diminuti vi I quia sicut a flabro flagellum, sic per diminutionem venit a castro castellum. Castrum quidem quoddam, id est, singulare et privilegiatum fuit, et est uterus virginalis, vel ipsa beata Virgo : sed tamen magis appellatur castellum quam castrum, quia virtus humilitatis fuit hujus castri specialissimum, potissimum., et firmissimum munimentum, Secundum est charitas : quia in communi acceptione castrum significat fortitudinem, et fortis est ut mors dilectio . Tertium est castitas: castrum enim dicitur, eo quod castrati, id est, casti in eis, scilicet in castris soleant conservari. Mulieres enim solent a castris sequestrari, ne per earum contubernium mollesceret animus bellatorum. Bene ergo Maria castellum, quia casta et humilis et in charitate fundata et firmata.
Item, Maria castellum propter uteri virginalis diversorium angustissimum, contra impetus inimicitiae et tyrannidis munitissimum, fundatum supra firmam petram quae est Christus. Unde, Cantic. VIII, 5, dicitur: Innixa super dilectum suum. Et ita est castellum quoad se.
Castrum etiam quoad nos : quia omnibus impugnatis a triplici concupiscentia, vel ab hoste multiplici, fidele est et inexpugnabile refugium, si ad ipsam refugerint sapienter. Castellum etiam fuit ipsi Christo, in quod ipse se recepit propugnator veniens ad salvandum , ad depellendum fortem qui custodiebat atrium suum . Consuetudo enim guerrariorum est, quod quando aliquis cupit invadere regnum alienum, vel sibi ablatum regnum acquirere, primo sibi quaerit vel praeparat refugium opportunum. Sic et Christus Virginem gloriosam, de cujus securitate dicit Salomon, Proverb.XXXI, 11 : Confidit in ea cor viri sui, etc. Et hoc est quod Psalmista, Psal. xc, 9 et 10, dicit Christo : Altissimum posuisti refugium tuum : non accedet ad te malum, etc. Ipsa etiam dicit: Ego in altissimis habitavi , etc. Rogaverat enim Propheta quasi ex persona Ecclesiae antiquorum propugnatorem caelestem. Psal. xxxiv, 2 : Apprehende arma ei scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Et exaudita est ab eo in ingressu hujus castelli : apprehendit enim tunc arma et scutum , id est, animam et carnem, ut contra diabolum nobis exsurgeret ad adjutorium. Et hoc est quod dicitur, Isa. lix, 17 : Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus. Induit enim quasi pro lorica sanctae conversationis justitiam : et sicut caput desuper armatur
galea, sic et mentem suam quae figuratur per caput, armavit desuper salutari munimine spiritualium chari smatum : quia spiritus sapientiae et caeteri requieverunt super eum .
De cujus etiam armatura statim subjungitur : Indutus est vestimentis ultionis, ei opertus est quasi pallio zeli. Zelus amor, zelus indignatio: et sub utroque sensu Dominus zelo dilectionis zelabat animas seductas et sibi ablatas a diabolo. Zelo quoque indignationis zelabat et indignabatur contra diabolum, quod hominem Dei creatura fraudulenter seduxerat, ei rem alienam detinebat injuste. Utroque igitur modo zelo succensus Dominus carnis accepit pallium, quae ratione praedicta dicitur pallium zeli- Alia etiam ratione dicitur caro ejus pallium zeli: quia sicut vir zelotes sub alieno pallio explorat fidem, vel adulteria uxoris : sic scilicet Christus fidem vel adulteria animarum. Et etiam ad hoc velat se in sacramento speciebus panis et viiii, Opertus est autem hoc pallio ut serpentis astutiam per prudentiam superaret: quia incarnationem suam prudenter occultavit diabolo: et per hoc prudentia ejus percussit superbum . Indutus est vestimentis ultionis: quia carnem et animam ad hoc sumpsit, ut se de diabolo vindicaret.
Unde sequitur in textu Isaiae, lix, 18 : Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis, Armavit enim se Dominus sicut ad vindictam faciendam, et vindictam accepit in hunc modum. Retribuit enim indignationem pro indignatione, et vicem reddidit pro vice : nam sicut diabolus indignatus, quod homo locum haberet a quo ceciderat, duxit ipsum in perditionem. Sic Dominus indignatus, quod homo locum haberet ad quem ceciderat diabolus, ipsum a perditione reduxit ad salutem, vicem quoque pro vice reddi- dit, quia depraedatus est diabolum, hominem de potestate ejus eripiendo, sicut diabolus ipsum fuerat depraedatus. Unde, Isa. xxxiii, 1 : Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis, etc. ? Sic igitur Christus in Virgine gloriosa velut in castello tabernaculum suum posuit contra diabolum pugnaturus, cum ex ejus substantia carnem gloriosam assumpsit, in qua diabolum expugnavit.
Et bene dicitur castellum quoddam, id est singulare : quia singulariter mater et virgo est. Unde canitur ei : " Virgo singularis. " Castellum propter universarum munitionem virtutum. Dicunt autem quidam, quod castellum dictum est Magdalum a quo Magdalena, quod bene competit : quoniam Magdalum interpretatur turris, et significat humilitatem.
Beatus Anselmus Cantuariensis in hujus Evangelii explanatione : " Castellum dicitur quaelibet turris et murus in circuitu ejus: quae duo sese invicem defendunt, ita ut hostes per murum ab arce, et a muro per arcem arceantur. Tale castellum beata Virgo quam virginitas corporis et mentis quasi murus ita vallavit undique, ut nullus umquam esset libidini accessus, nec sensus ejus aliqua corrumperetur illecebra. Et quia virginitatem cum libido non possit, solet impugnare superbiam, fuit in eadem Virgine turris humilitatis, quae a muro virginitatis omnem repellebat superbiam. Et quia humilitatem cum superbia non possit, solet impugnare libido, murus virginitatis a turre humilitatis omnem repellebat libidinem. Itaque haec duo, murus videlicet virginitatis, et turris humilitatis ab alterutro muniuntur, ut numquam in humili Virgine fuerit aut superba virginitas, aut humilitas inquinata, sed semper in ea permanserit et humilis virginitas et virginea humilitas. " In hoc ergo castellum intravit Jesus, id est salvator in sua in-
carnatione. Et bene cum hoc narratur, apponitur hoc nomen, Jesus, quod Interpretatur salvator, vel salus, vel salutaris, id. est, medicus, aut salutare, id est, medicina: quia ad hoc venit in sanctam Virginem in sua incarnatione, ut populum suum salvaret a peccatis eorum, sicut dicitur, Matth. I 21, et esset salus populi, sicut dicit: Salus populi ego sum, etc. Et quasi medicus sanaret mundum languidum, in quo a planta pedis usque ad. verticem non erat sanitas . Et de singulis membris suis veluti ex herbis medicinalibus, cum distemperamento liquoris sanguinis sui, in mortariolo omnimodae tribulationis patienter perpessae, singula faceret emplastra singulis nostris morbis.
De modo intrandi invenies titulo, quod Maria dicitur porta clausa. Ezechiel. xliv, 2 et 3, qui scilicet modus ineffabilis est. Unde sic ibi legitur : Porta haec clausa erit et non aperietur, et vir non transibit per eam : quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam : eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, etc. Ecce ineffabilis intrandi modus.
Aliter: Intravit Jesus, etc, sed modum intrandi nemo explicat: quia ipsum dicit se Salomon penitus ignorare. Unde dicit, Proverb.xxx, 18 et 19: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro, etc. : et de illo quarto dicit: Viam viri, id est, Christi in adolescentia sua, id est, in beata Virgine quae tunc erat, ut creditur quasi quatuordecim annorum, et tota erat sua.
Item, De hac via dicit Psalmista, Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, oCh riste, et semitae tuae in aquis multis. Sed subdit: Et vestigia tua non cognoscentur. Mare Maria, quae interpretatur mare amarum, ad quam venit Gabriel tamquam praecursor Domini sui, adducens eum ad melius hospitium quod posset in mundo inve- niri, et honestius tanto principi, et dominam hospitii prius pacifice salutavit dicens : Ave, gratia plena, Et subjunxit: Dominus tecum , scilicet hospitabitur. Quae de pravitate domus suae sibi conscia respectu excellentiae tanti hospitis, respondit: Quomodo fiet istud , etc? Sed tandem audiens multiplex beneficium hujus hospitis, confortata respondit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi , etc. Quasi diceret: Nolo esse ut domina, sed volo ei ministrare ut ancilla. Quo concesso rex gloriae velut de prope subsequens camerarium suum, de altitudine suae majestatis descendit in domum uteri virginalis, non relinquens quod erat, sed assumpturus quod non habebat, scilicet carnem. Ideo sequitur : Et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam.
Item, Intravit Jesus, etc. Sed. quomodo intravit ? sicut radius solaris fenestram vitream, ut dicit Augustinus, sicut lux solis oculum sanum quem non excaecat, sed magis illuminat, sicut verbum aurem, sicut vox locum conclusum, sicut facies intravit speculum.
Sequitur : Et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et quodlibet verbum pondus habet proprium. Maria mulier : quia Deum mollivit, nec cessat adhuc emollire. Et bene cum Evangelista tractat de incarnatione Dominica, appellat Mariam mulierem : quia tunc Dominus prius durus emollitus est per eam. (Quaere titulo, quod Maria mulier.)Quaedam, id est, singularis, pare carens et simili : quia nec primam similem visa est, nec habere sequentem.
Martha nomine. Martha secundum Isidorum interpretatur irritam vel provocans. Syro autem sermone interpretatur dominans, et signat Mariani quae Syriace interpretatur Domina, quae cum Filio suo
dominatur in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Interpretatur etiam provocans : quia merito humilitatis et voto virginitatis provocavit, id. est, porro, hoc est, certe vocavit specie sua et pulchritudine divinos adspectus,quando videlicet altissimus Dominus respexit humilitatem ancillae suae. Unde dicit ei, Isa. lxii, 4 : Complacuit Domino in te. Vel ideo provocans : quia merito humilitatis suae provocavit Deum ad carnis assumptionem, quando visus est ei dixisse : " Tu mihi sola places. " Provocavit etiam Angelos ad admirationem. Unde dicebant videntes eam ascendentem, Cantic. viii, 5 : Quae est ista quae ascendit de deserto, etc? Provocat etiam homines ad imitationem virginitatis, humilitatis, paupertatis, et caeterarum virtutum. Interpretatur etiam irritaris, et est irritare idem quod evacuare : suis enim orationibus et meritis evacuat, et evertit iram Dei a creaturis suis. Est etiam irritare idem quod provocare ad iram sub alia verbi significantia : quia beneficiis quae nobis impendit, daemones provocat ad latratum et rictum sicut canes : nam ipsa ille fons est, qui per aquaeductum fluebat in civitatem Bethuliae, id est, Ecclesiam et fidelem animam, quem Holofernes praecepit incidi . (Hoc melius invenies titulo, quod Maria aquaeductus.) Merito siquidem harum virtutum elegit eam Deus et praeelegit, et in ea posuit tabernaculum suum.
Excepit illum, eo modo quo auris excipit verbum, vitrum vel aer solem, locus conclusus vocem, et oculus sanus solis radium et claritatem. Excepit, inquam, illum venientem de supernis in domum suam, id est, in uterum virginalem, qui est illa domus quam sapientia aedificavit sibi : et hoc quando faemir circumdedit virum , et quando Maria gyrum caeli sola circuivit .
Et nota, quod litteraliter dicitur domus fuisse Marthae : quia Martha magis erat operosa et vicinis utilior et magis nota. Ei huic erat soror, nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audie bat verbum illius , et audiendo verbum vitae aeternae Christum recipiebat in corde quem Martha receperat in domo. Martha autem satagebat, id est, omnem curam adhibebat. Ipsa dico, frequens, id est, assidua, circa ministerium, ut scilicet ministraret et, praepararet necessaria hospitibus suis, Christo scilicet, et sociis suis. Aliter : Martha autem satagebat circa, frequens ministerium, id est, circa assiduum et consuetum domus officium.
Quae stetit. Attende, quod Maria sedere dicitur, Martha stare. Qui sedet, a renibus et, infra quiescit, et supra erigitur, et laborat, quia contemplativus a cura saecularium et vitiis per sanctum, quiescit otium, mente tamen laborat, quam erigit ad contemplationem caelestium. Qui stat, totus ad pugnam erigitur et laborem. Martha ergo stat : quia vita activa in laboribus desudat et certamine.
Ei ait : Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet. De superflua familia nos arguunt sorores istae, quae nec servum nec ancillam habebant, sed sola Martha serviebat. Dominus quoque nec co quum nec servientem alium secum adduxerat. In his figurat eos Martha qui non experti dulcedinem contemplationis divinae, Deo magis placere aestimant officia fraternae diiectio-
Et respondens dixit illi Dominus. Dominus respondet pro Maria : et qui judex fuerat, interpellatus a Martha, factus est advocatus pro M aria. Martha, Martha, repetitio nominis indicium est dilectionis. Sollicita es et turbaris erga plurima. Non enim est sine turbatione sollicitudo quae versatur erga plurima. Et qui circa plurima sollicitus est, divisus est, Porro unum, scilicet Deo jugiter inhaerere, est
necessarium, Maria optimam partem elegit. Ecce sententia judicis. Nec reprehenditur pars Marthae, sed laudatur pars Mariae. Et quare pars Mariae optima dieatur, declaratur cum subditur : Quae non auferatur ab ea. Hic enim incipit contemplativa et perficietur in caelesti patria : quae enim nunc contemplativa speculatur per fidem tunc videbit per speciem : opera enim activae necessaria non erunt in patria. Activa ergo quam elegit Martha, in futuro auferetur ab ea quando activae cessabunt opera : sed contemplativa numquam auferetur a Maria.
Intravit Jesus in quoddam castellum . Quoniam beata Virgo perfecta fuit in activa et contemplativa, quae signantur per has duas sorores : ideo hoc Evangelium legitur in sua assumptione, quando Filius Dei recepit eam in castro suo, de quo dicit ei Psalmista, Psal. xc, 9 et 10 : Altissimum posuisti refugium tuum : non accedet ad te malum, etc, quae eum in incarnatione receperat, ut dictum est, in castello suo.
Alia ratio : Quoniam in hoc Evangelio beata Virgo multipliciter et a multis commendatur, et omnis laus in fine canitur : ideo in fine ejus hoc Evangelium legitur, quando gloria ipsius perfecte est consummata.
Alia ratio : Quoniam Maria verissime optimam partem elegit, scilicet de statu virginum puritatem, relinquens sterilitatem, de statu sponsarum foecunditatem, relinquens corruptionem. Gratia hujus clausulae : Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea, legitur de ea hoc Evangelium. (Expositionem invenies titulo, Benedicta tu, etc, ante medium capituli.)