CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De adjunctis fortitudini.
Dicuntur autem et aliae fortitudines secundum quinque modos in unum modum fortitudinis imitantes. Secundum autem primum modum dicitur fortitudo politica : haec enim vere fortitudini maxime assimilatur. Cives enim pericula sustinent politica, forte ut evitent eas qui ex legibus sunt increpationes et opprobria, et fortes sunt aggrediendo ardua et sustinendo terribilia propter honores qui fortibus in civitatibus attribuuntur : et propter hoc, scilicet verecundiam increpationis et appetitum honoris cives fortissimi videntur esse. Apud cives enim inhonorati et exprobrati sunt illi qui sunt timidi : fortes autem in aggrediendo et sustinendo, sunt honorati in urbanitatibus. Tales enim civili fortitudine fortes Homerus probat Diomedem et Hectorem, qui propter timorem increpationis in bello audaces in aggrediendo et perseverantes in sustinendo fuerunt. Hector enim dixit cum a quibusdam adhortationem reciperet ut a bello recederet, " Polydamas si a bello recessero, mihi primum redargutionem reponet : " et Diomedes dixit, " Hector,si a bello recessero, dicet condonans in Trojanis, id est, inter Trojanos, Tydides a me tractus est ad naves ." Hector enim, Priami filius, fuit Phrygius genere, qui Graecis coiitrapugiiabat Phrygiam invadentibus. Diomedes autem, qui alio nomine Tydides vocabatur, Graecus fuit de magna Graecia, hoc est, de parte Italiae quae magna Graecia vocabatur, natus : ubi etiam palatium Agamemnonis est, cujus ruinae demonstrantur in Italia. Hector ergo contrapugnans Graecis ingravescente bello suasus a bello recede excusationem sui dixit, quod a bello impossibile esset discedere : quia increpationes Polydamantis qui Phrygius erat, sustinere non posset. Diomedes autem qui et Tydides, praevalentibus Phrygiis contra Graecos, suasus a bello discedere, idem excusationis praetendit, dicens se a bello non posse discedere, ne Hector qui Phrygius erat, insultaret Graecis, dicens quia Tydides a me tractus est usque ad naves, quibus in captivitatem ducebatur : hoc enim videbatur ei maximum oppro-
brium si ab Hectore traheretur. Et sunt isti versus Homeri hexametri in heroicis secundum proprietatem Graeci idiomatis. Patet autem quod isti non sustinebant terribilia propter bonum, sed propter vitationem turpitudinis et verecundiae, et vitationem exprobrationis quam sustinuissent a patriis legibus et concivibus suis, si a bello discessissent. Fortis autem propter bonum patitur, sicut est libertas civium, salus patriae, observantia legum, et status virtutis, et caetera hujusmodi. Exprobrationem autem non timet nisi ex consequenti, scilicet si cedat : sicut et medicus timet aegritudinem si non sanet. Haec autem cui sunt fortitudo, maxime inter omnes assimilatur verae fortitudini, de qua prius dictum est. Haec enim est et fit propter virtutem. Fit enim propter verecundiam turpis, et propter boni desiderium : honoris enim gratia fit : et desiderium honoris desiderium boni est. Fit etiam propter opprobrium quod sustinent fugientes quod opprobrium turpe existit. Quamvis vero verecundia passio sit seeundum sui essentiam, tamen modum virtutis habet, medium habens extremum, sicut in secundo libro determinatum est, et propter modum virtutis aliquando virtus dicitur. Et ita qui fugit turpe ut turpe est, aliquem respectum habet ad virtutem. Adhuc autem quamvis honor non virtus, sed praemium virtutis sit : tamen amare honorem contingit secundum medium et extrema : et sic materia virtutis fit. Et qui sustinet terribilia et audet ardua propter honorem qui fortibus in civitatibus fit in titulis et laudibus et praemiis et statuis et fornicibus, aliquem respectum habet ad virtutem. Magnanimus enim est, ut dicit Aristoteles, in IV Ethicorum , qui seipsum dignificat dignis dignus existens. Quamvis ergo cives non directe sustineant terribilia propter bonum patriae et amorem virtutis : tamen quia sustinent ad vitandum turpe, et consequendum honorem civium in urbanitate, ad eumdem morem respiciunt cum vere forti. Ejusdem enim moris est amare bonum honestum, et timere turpe inhonesti. Et ejusdem moris est amare bonum honestum, et amare honesti proprium praemium, quamvis non sit ejusdem intentionis et ejusdem habitus. Patet igitur quod civilis fortitudo veram fortitudinem imitatur in fine, et in eo secundum quod fortius est bonum : et ideo vicinissima est verae fortitudini. Ejusdem enim moris est et vicinissirni finis.
Juxta hanc autem est et alia fortitudo in idem reducta, aggrediens et sustinens terribilia ex solius paenae timore quam incurreret non aggrediens et non sustinens : sicut sunt qui coacti sunt a principibus dominis suis ad aggrediendum et sustinendum. Hi tamen deteriores sunt quam sint civiliter fortes, quando hoc non faciunt propter verecundiam turpitudinis vel exprobrationis : si id quod operantur, ideo operantur ne incurrant paenam comminatam, quam incurrerent si non operarentur. Tales igitur non fugiunt turpe in vitiis sed fugiunt triste in paenis sensibilibus. Deinde enim coercitivam potentiam habentes super subjectos metu paenarum cogunt eos : sicut Hector, ut refert Homerus, suos coegit comminans et dicens : "Quemcumque ego sine bello et imbellem timentem formidolosum intelligam, non sibi sufficiens erit effugere canes : quia fugientem interficiam et canibus cadaver tradam ". Tales enim pugnacissimi efficiuntur metu poenarum commutatarum. Ad idem etiam referantur omnes qui suis praecipiunt metu paenarum : et si recedatur a bellis, percutiunt eos. Adhuc eodem modo cogunt qui foveas faciunt post exercitum,
et foveas praeordinant postquam exercitum de muris civitatis eduxerunt : illi enim pugnantes efficiuntur ne in foveas cadant et interimantur. Et omnes isti coactione et metu poenae magna aggrediuntur et terribilia sustinent. Omnia enim ista coactivam habent virtutem. Eum autem qui vere fortis est, fortem esse oportet non propter necessitatis coactionem, sed libere propter bonum quod defendere intendit.
Ex dictis autem patet, quod civilis fortitudo propinquissima est : paenam enim quam timet, ejusdem moris est cum virtute. Juxta illam autem coactiva fortitudo est poenam timens corporalem, quam timere molle est: quia non est ejusdem moris cum virtutis amore.