In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et alius Angelus, " id est, Christus qui est Angelus magni consilii secundum aliam translationem . Et dicitur Angelus, quia Patrem nobis nun- tiavit. Joan.I, 18 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, etc. Item, quia ad salvandum nobis missus. Joan. III, 17 : Non enim misit Deus Filium in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
" Venit, " scilicet in carnem. Joan. I, 14 : Verbum caro factum est. Psal. xxxix, 8 : Tunc dixi : Ecce venio. Qui ubique habet esse per deitatem. Jerem. xxiii, 24 : Caelum et terram ego impleo.
Et dicitur " alius, " quia ab aliis in natura diversus. Iste Creator, alii creatura. Iste cunctis Praedicatoribus melior, et gratia sanctitatis, et potentia virtutis, et excellentia dignitatis.
" Et stetit ante altare, habens thuribulum aureum. "
Hic dicit, quod Christus paratus fuit seipsum offerre in cruce.
Et dicuntur tria. Primo, ipsius promptitudo ad immolandum se pro nobis in cruce. Secundo, quod orationes Sanctorum sunt ei commissae, ibi, " Et data sunt ei incensa multa. " Tertio, quod per eum Deo Patri sunt oblatae, ibi, v 4 : " Et ascendit fumus incensi. "