PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Et ecce plus quam Salomon hic. "
Plus, inquam, scilicet sapientia Salomone est in me apparens in isto loco. Et ideo non oporteret fatigationem longi itineris assumere, quibus summa offertur sapientia sine labore. Ad Coloss. II, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scieniiae, scilicet Dei, absconditi. Proverb. I, 20 : Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, et ideo non longe oportet eam quaerere. Act. XVII, 27 et 28 : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic. "
Secundum judicium comparationis secundum invitationem ad paenitentiam sumptum.
" Viri Ninivitae, " qui viriliter fecerunt in assumendo paenitentiam ad praedicationem Prophetae. Jonae, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
"Surgent, " conparatione melioris facti, et sanioris consilii ostendendo. Job, XXI, 29 : Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis.
" In judicio, " comparationis. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum.
" Cum generatione hac, " cujus professionis sunt discipuli et Christus, cujus linguae, cujus legis : cum Jonas nec ejusdem professionis, nec ejusdem dignitatis fuerit cum Christo. Ezechiel. III, 6 et 7 : Non mitto te ad populos multos profundi sermonis, et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audient te: domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.
" Quia paenitentiam egerunt, " sicut boni pueri de quibus supra dictum est, quod planxerunt praelamentante eis Jona . Judaei autem neque saltaverunt ad praecentum Salomonis, nec planxerunt ad lamentum Jonae . Paenitentia autem Ninivitarum scribitur, Jonae, iIII, 8 et 9 : Convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus.
" Et ideo condemnabunt eam," facti melioris comparatione : cum tamen essent gentiles, notitiam Dei per legem non habentes. Job, XII, 7 : Nimiruminterroga jumenta, et docebunt te : et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
" Quia paenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, " qui ignotae linguae, et ignotae fuit professionis, et signa non ostendit. Joan. xv, 24, 22 : Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent :... nunc autem excusationem non habent de peccato suo." Et ecce plus quam Jonas hic. "
Demonstratus per testimonium Prophetarum, vocis patris,et operum.
" Plus, " in efficacia facti, et sapientia verbi, " quam Jonas hic, " in hoc loco inter vos existens. Joan. I, 27 : Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Psal. XLIV, 3 : Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Ad Philip. II, 9 et 10 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur. Ad Hebr. I, 4 : Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.
" Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant."
Ostendit hic Dominus quod merito malo blasphemiae Judaeorum, lumen doctrinae suae ad Gentes est derivandum.
Et in hac doctrina tangit duo . quorum unum est, quod lux notitiae suae sub unius gentis terminis non est cobibenda : sed ad fines orbis terrae in Gentes extendenda. Secundum autem est, quod docet cum quanta sinceritate verbum Dei a Presbyteris est praedicandum.
In primo horum tria facit. Dicit enim ubi lucerna non est ponenda : secundo, tangit ubi ponenda est: et tertio, determinat ad quem usum ponitur in loco candelabri.
In primo praemittit generale exemplum, sumptum ab usibus et consuetudine hominum, dicens : " Nemo, " hoc est, nullus rationabilis homo, " accendit, " hoc est,. accendere consuevit, " lucernam, " scilicet ecclesiasticae dignitatis in officio dignitatis Episcopalis vel Presbyteralis : quae, inquam, lucerna pervia est, concava est, flamma lucente et ardente perfecta est. Pervia per castitatem, concava per humilitatem, ardens per charitatem, lucens per veritatem.
De primo dicitur, Matth. xxv, 7 : Ornaverunt lampades suas. Job, XXVIII, 17 : Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Quia pretio debet esse castitas super aurum, et puritate debet excedere vitrum.
De secundo, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
De his duobus simul dicitur, Eccli. XXVI, 22 : Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. Splendens enim lucerna, est lucerna pervia castitatis honestate : est speciosae faciei ex gratia pudicitiae. Sapient. IV, 1 : 0 quam pulchra est casta generatio cum claritate ! Est super aetatem stabilem morum maturitate, quia incontinentia instabilis est. Et hoc sanctum candelabrum, perfecta munditia mentis et corporis.
Ardens autem est cum charitate et luminosa veritate, sicut dicitur, Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Sic mulier sapiens, Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter donec invenat,scilicet drachmam perditam. Quia multi per tales Praelatos inveniuntur advitam. Sic, Sophoniae, I,
12, dicit Dominus : Scrutabor Jerusalem in lucernis. Nihil enim remanet tenebrosum ubi tales lucernae accenduntur. Isa. lxii, 1 : Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam : donec egrediatur ut splmdor justus ejus, et salvator ejus velut lampas accendatur.
Talem ergo lucernam nemo sapiens accendit ardore charitatis, et lumine scientiae divinae veritatis, et perpicuam facit claritate castitatis, et concavam sensu humilitatis, " et, " sic praeparatam,
" In abscondito ponit. "
Est enim, sicut dicitur, Job. XII, 5, parata ad tempus statutum : quamvis derideatur et contemnatur apud cogitationes divitum. Est autem absconditum tenebrosum, vita opaca et intellectu nubiloso non videntium. Sic officium praedicationis non est committendum opacam vitam habentibus, quorum sunt tenebrosa opera, ut malis. Thren. III, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Debet enim Praelatus confidenter dicere illud Joannis, VIII, 12 : Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Similiter non est committendum his, qui carnalem et tenebrosum habent intellectum, sicut Judaeis : de quibus dicit Apostolus 1, quod tenebris habent obscuratum intellectum, ut non fulgeat in eis claritas Evangelii Chisti. Haec enim duo sunt abscondita. Genes. III, 10 : Vocem tuam audivi in paradiso : et timui eo quod nudus essem, et abscondi me.
" Neque sub modio."
Modius est aridorum mensura. Modius eliam secundum usum est, quo solvitur census terrarum locatarum ad cultum. Et primo quidem modo secundum Hieronymum vult dicere, quod sub mensura legis unius gentis non est lux cohibenda sacrae praedicationis. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terrae. Et praemittit dicens : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Quod enim intra faeces Israel cohibeatur gratia praedicationis parum est Deo : sed oportet ut lux usque ad ultimum terrae perveniat. Ad Roman. III, 29 et 30 : An Judaeorum Deus tantum ? Nonne et Gentium ? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus qui justificat circumcisionem ex fide,ct praeputium per fidem.
Modius etiam est, quo solvitur census : et secundum hoc sensus est, quod praedicatio non est ponenda sub pretio.I ad Corinth. IX, 18 : Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Act. VIII, 20 : Pecunia tua tecum sit in per ditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Matth. X, 8 : Graiis accepistis, gratis date.
Sic ergo neque in abscondito neque sub modio est ponenda lncerna.
" Sed super candelabrum, "
Hoc est, proprium ejus retinaculum. Candelabrum autem aureum cum lucernis septem, est homo ecclesiasticae vitae cum fulgore intellectus, in quo est virtutis conversatio charitate informata, auri fulgor et pretium. Pes, ecclesiastica dignitas. Lucernae septem, fulgores intellectus : quos requirit potestas ecclesiastica ex quatuor sacrae Scripturae intellectibus : Historiali, Allegorico, Morali et Anagogico, et intellectu aliarum scientiarum : quae, ut dicit Hieronymus, sunt Physica, Ethica, et scientia loquendi congrue et ornate.
Vel melius dicatur, quod septem lucernae sunt dona Spiritus sancti. Septem autem hastilia sunt septem virtutes : tres quae dicuntur theologicae, et quatuor quae vocantur cardinales. Et tales Praelati septem, hoc est, Vicarius Christi, Car- dinales, Patriarchae. Archiepiscopi, Episcopi, inferiorum dignitatum Praelati, et Presbyteri simplices, sunt septem candelabra, in quorum medio ambulat Dominus, Apocal. I, 16, habens septem stellas, quibus quodlibet illuminat candeiabrum ad exsecutionem officii propriae dignitatis. Et hoc significatum est, Exod. xxv, 31, ubi tale candeiabrum ex auro mundissimo fieri praecipitur. Et similiter, Zachar. IV, 2, ubi de simili loquitur candelabro.
"Ut qui ingrediuntur lumen videant."
Tangit hic lucernae proprium usum. Matth. v, 15, dicitur: Ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sensus ergo est : U t qui ingrediuntur in domo, vel in domum, videant lumen.
Lumen autem videtur dupliciter : in se, et diffusum in rebus quas demonstrat, quando cadit super illas. Et sic dicitur se demonstrare Doctor Ecclesiasticus ingredientibus in domum Ecclesiae, quod in ipso non appareat nisi lumen : et quod ab ipso omnia alia quae sunt in domo illustrentur et ostendantur. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Joan. VIII, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in latebris, sed habebit lumen vilae. Joan. XI, 9 : Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. Proverb. XXXI, 18 : Non exstinguetur in nocle lucerna ejus.
" Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. "
Hic tangit lucernae de qua dixit, dispositionem et proprietatem.
Et ista est intentio istius partis, quod ostendat Doctorem de quo dixit, debere esse siraplicem secundum intentionem.
Tangit autem tria : lucernae determinationem, divisionem, et cautelae doctrinam.
Determinationem tangit per hoc : " Lucerna corporis tui, etc. " Quasi dicat : Quamvis dixerit Doctorem et Sacerdotem lucernam, tamen ratione cujusdam quod est in ipso, lucerna vocatnr : et hoc est oculus. Et est hoc quod dicit:
" Lucerna corporis tui, est oculus tuus. "
Quamvis autem secundum Aristotelem et secundum rei veritatem oculus componatur ex aqua et tunicis perspicuis, tamen secundum formam eiiciendi actum videndi, componitur ex lumine : et ideo dicit Plato, quod componitur ex igne claro. Et sic oculus hominis est intellectus ejus et ratio.
Et sunt duo oculi : unus agnitio veri, et alter agnitio boni operabilis : qui praecedere debent omnes vias hominis. Et intentio est quae finem praefigit, quo per opera perveniatur. Psal. XII, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte, Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.
De talibus ergo dicit: " Lucerna corporis. "
Corpus dupliciter sumitur. Est enim corpus dictum a corporeitate communi: et hoc modo non sumilur hic corpus. Alio modo dicitur corpus organicum, quod est per membra instrumentum animae ad opera exercenda. Sic congeries membrorum operantium dicitur corpus. Et sic duces totius corporis et omnium operum animae et corporis sunt oculi. Et sic sumitur hic corpus. I ad Thessal. v,
23 : Ut integer spiritns vester, et anima, et corpus servetur.
Sic, " Lucerna corporis tui est oculus tuus. " Psal. XVII, 29 : Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine : Deus meus, illumina tenebras meas. Lumen autem in hac lucerna fides est, et scientia Scripturarum. De fide, Act. xv, 9: Fide purificans corda ?orum. De scientia Scripturarum, II ad Corinth. IV, 6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Sic enim illuminatus intellectus, et intentio rationis scit quo pergere debeat. Et est lucerna lumen spargens per illuminationem verbi Dei in ipso. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
" Si oculus, etc. "
Dat oculi divisionem penes bonum et malum oculum.
Et primo dicit dispositionem boni oculi, dicens : " Si oculus tuus fuerit simplex, " hoc est, adunatus ad unum verum finem omnium operum tuorum. Si enim vis oculi non sit adunata, numquam secundum naturam recte et bene videt oculus : sed dirigit in diversa, et confundit opera quod homo nescit quo pergat. Cantic. IV, 9: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa,... in uno oculorum tuorum, hoc est, in adunationcet simplicitate oculorum tuorum, ut supra. Matth. x, 16 : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cantic. i, 14 : Oculi tui columbarum. Simplex autem est, quando non respicit ad modum temporalis retributionis: sed sine omni plica respicit ad aeterna. Conversa enim est in lapidem uxor Loth respiciens retrosum . Luc, IX, 62 : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Proverb. VI. 12 et 13, de homine apostata quod annuit oculis : et ideo vir est inutilis.
" Totum corpus tuum, "
In omni congerie operum suorum, " lucidum erit : " quia tunc opera a luce eliciuntur, et luce vestiuntur, et luce diriguntur, et ad lucem terminantur. Eliciuntur quidem a luce : quialumemquod intellectus est veritatis et virtutis elicit ea. Vestiuntur autem a luce: quia formam induunt veritatis et virtutis. Diriguntur a luce : quia lumine intellectus et rationis ordinantur. Terminantur ad lucem : quia aeternae luci per intentionem conjunguntur. De primo horum dicitur, Job, XXXVIII, 18 et 24 : Indica mihi. . per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram. Per viam enim lucis eliciuntur. De secundo dicitur, Apocal. XII, 1, quod mulier, quae sigmim est Ecclesiasticorum honorum, amicta est sole propter splendores operum suorum. Ad Roman. XIII, 12 et 13 : Induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus. De tertio dicitur, Sapient. XVIII, 1 : Sanctis tuis maxima erat lux, quia dirigebantur omnia opera eorum. De quarto dicitur in apocryphis Esdrae : " Lux perpetua luceat eis. "
Sic ergo totum corpus cum universitate operum suorum lucidum erit. Ut verum sit quod dicitur, Proverb. IV, 18: Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. Daniel. XII, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae erunt in perpetuas aeternitates.
"Si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. "
Tangit dispositionem oculi mali. Nequam enim vocatur qui nequit in malo plus, et plus vult mali quam pot- est: sicut oculus lividi semper respicit ad nocumentum. Eccli. XXXI, 14 et 15: Memento quoniam malus est oculus nequam. Nequius oculo quid creatum est ? Matth. xx, 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
Nequitia oculi istius est duplicitas : quod recte quidem docet, male autem appetendo agit. Et haec nequitia dicitur oculi, quia mala nuntiat cordi. Genes. III, 6 : Vidit igitur mulier quod esset lignum pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Ideo dicit Psalmista, Psal. CXVIII, 37 : Averte oculos meos ne videant vanitatem. Sapient. IV 12 : Fascinatio nugacitatis obscurat bona. Fascinatio autem maxime fit per oculum. II Pet. II. 14: Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Adulter enim oculus contempto vero animae sponso, sponsum respicit, strabonizando adulterum.
Si ergo sic nequam fuerit oculus,
" Etiam corpus tuum, "
Instrumentum operationum, cum congerie suorum operum, " tenebrosum erit: " quia illicitur opus tenebris, veslitur tenebris, et stat in tenebrosis, et dirigitur ad tenebras aeternas. De primo, Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. De secundo, Ibidem, vv. 6 et 4 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, .. et non illustretur lumine. Ista ab Apostolo, ad Roman.XIII, 12, vocantur opera tenebrarum. De tertio dicitur, Sapient. XVII, 20 : Solis aegyptiis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura illis erat. De quarto dicitur, Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Ideo dicitur, Matth. XXII, 13 : Mittite cum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. Proverb. IV, 19 : Via impiorum latebrosa : nesciunt ubi corruant.
" Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. "
Ecce instruclio ad cautelam ex praemissis assumpta.
Dicit autem duo : instructionem caventem a malo, et eonclusionem de ulilitate oculi boni.
Dicit ergo: " Vide ergo, " hoc est, cave ergo, " ne lumen, " intellectus et rationis, " quod in te est, " hoc est, quod in te debet esse. Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, hoc est, ne industriam et sagacitatem et scicntiain intellectus et rationis ad malum convertas : sicut diabolus qui tanto pejor est, quanto est ad agendum malum sagacior Jerem. IV, 22: Sapientes sunt ut faciant mala : bene autem facere nescierunt. Isa. v, 20 : Vae qui dicitis malum bonum, et honum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ! Quia si eliciens, et formans, et dirigens opera tenebrosum est, non egredietur nisi opus tenebrarum.
" Si ergo corpus tuum lucidum, etc."
Ecce conclusio de utilitate oculi boni: quia si beneficio oculi clari totum corpus tuum cum omni congerie suorum operum " lucidum fuerit, " eritis vos sicut filii lucis. Ad Ephes. v, 8 : Ut filii lucis a m bu late . Psal. lxxxviii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt : et in nomine tuo exsultabunt tota die, hoc est, in plena luce.
" Non habens aliquam partem tenebrarum, "
Neque in eliciente, neque in informan- te, neque in dirigente, neque in terminante : tuno nihil habet oommune cum tenebris. Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendent, ita rutilent. Cantic. VI, 9 : Progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol.
" Erit lucidum totum. "
Non sicut luna menstruos cupiens defectus lucis, sed totus coruscans lumine. Eccli. XXVII, 12 : Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
" Et sicut lucerna fulgoris, "
Hoc est, quae undique tulgorem emittit. Joan. v, 35 : Erat lucerna ardens et lucens. Isa. lviii, 11 : Implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberahil.
" Illuminabit te, "
Et hic, et in futuro. Psal. lxxv, 5: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Ecoli. xliii, 10: Mundum illuminans in excelsis Dominus. Ista sunt vasa lucis: luminare majus, quod est verbi irradiatio : luminare minus, quod est serena conscientiae ratio : quae ab initio mundi fecit Dominus . Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
" Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. "
Hic incipit quod omnia virtus potestatis ecclesiasticae ab inierinti procedit. Et illa etiam quae videtur esse in exteriori honestate, sic fundatur in interiori spiritus virtute.
Dividitur enim pars ista in duas : in quarum prima per quamdam historiam, veniendi ad hanc doctrinam accipit occasionem : in secunda autem ipsam ponit (alias, paenitentiae) doctrinam.
In prima harum tria dicuntur: vocatio ad prandium, et recubitus: secundo autem in recubitu, discipulorum iilotis manibus ad mensam accessus: tertio. Pharisaei murmur de omissione traditionis seniorum.
Et haec plana sunt in littera.
Dicit ergo : " Et cum loqueretur " adhuc de materia inductae disputationis contra Pharisaeos, et confutasset eos, " rogavit illum, " devotionem simulans, " quidam Pharisaeus, " ut per hoc confusionem alionim declinaret,sicutqui specialem devotionem haberet ad Chr istum. Simile aliquid fecerunt, Matth. XXII, 16: Magister, sciinus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Eccli. I, 40 : Accessisti maligne ad Dominum : et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Rogavit autem, " ut pranderet apud se. "
" Et ingressus "
In domum Pharisaei, " recubuit. " Volebat enim exteriori familiaritate hanc Pharisaeum de paenitentia convincere, qui jam exterius per verba se vidil confutatum. Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et operuerit mihi januam, intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ipse mecum. Est enim convivatio causa familiaritatis, et mutuae charitatis et confidcnliae. Psal. liv, 14 et 15: Tu homo unanimis, dux meus, et notus meus : qui s imul mecum dulces capiebas cibos. reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. "
Hic ostenditur dolus et observatio et insidiae Pharisaei.
Dicit ergo : " Pharisaeus, " de exteriorimunditia carnali inflammatus et insidians. Psal. x sec. Hebr.,8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Psalmo eodem, v. 9 : Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
" Coepit, " cogitando, "intra se reputans. " Exterius ostendere non audebat: eo quod viderat qualiter alii fuerunt confutati. Matth. IX, 4: Ut quidcogitatis mala in cordibus vestris ? I Reg. XVI, 7: Dominus intuetur cor. Eccli. XXIII, 28: Oculi Domini circumspiciunt omnes vias hominum.
" Dicere, " iu corde. Psal. XI, 3 : Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Psal. XIII, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
" Quare non baptizatus esset, "
Hoc est, lotus, " ante prandium. " Matth. xv, 2 : Quare discipuli tui transgrediuntur mandata seniorum ? Non enim lavant manus suas cum panem manducant. Marc. VII, 3 et 4: Pharisaei et omnes Judaei nisi crebro laverint manus suas non munducant: ... et a foro, scilicet venientes, nisi baptizentur, non comedunt. Traditionibus insidiabantur Christo, quia in mandatis Dei nullam reprehendendi invencrunt occasionem.Plus enim curabant de suis traditionibus quam de mandatis Dei. Matth. xv, 6: Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Ad Roman.X, 3: Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Matth. xv, 29: Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem.
" Et ait Dominus ad illum : Nunc vos Pharisaei, quod deforis est calicis, et catini mundatis : quod autem intus est Vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Slulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit? "
Hic incipit secunda pars, in qua accepta occasione docet omnem virtutem de interiori munditia procedere, et nihil esse curandum de exteriori, nisi in quantum in interiori radicatur. Psal. XLIV, 1 i : Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Isa. LII, 11 : Mundamini, qui feriis vasa Domini.
" Nunc vos Pharisaei. "
Haec pars dividitur in duas: in quarum prima ostendit quid munditiam faciat interiorem: in secunda, occasione accepta, ostendit quantae maledictionis sit exterior munditia absque interiori.
In prima harum tria facit : in quorum primo ostendit quantum Pharisaei exteriori studebant munditiae : in secundo, ostendit quod hoc stultum est, deserta interiori munditia: in tertio, ostendit quid potissimum munditiam faciat inferiorem.
In prima harum duo facit. Primo enim munditiae exterioris ostendit studium : secundo, ostendit interioris munditiae negligentiam ctconceptum.
Dicit ergo: " Nunc vos, " in hoc tempore. Quia apud Patriarchas et Prophetas hoc non fuit: sed est adinventio eorum. Sumebant autem, Levit. XI, passim, occasionem: ubi dicitur, quod qui tetigerit aliquid immundum, lavetur aqua. Et, Numer. XIX, 18 : Vas, quod non habuerit operculum,... immundum erit." Pharisaei, " ab aliis per observantiam exterioris munditiae divisi.
" Mundatis quod deforis estcaliois, "
Hoc est, exteriora calicis, hoc est, vasis in quo bibitur, " et catini. " Magnum vas rotundum in quo cibi reponuntur catinus vocatur, quod aliquando dicitur paropsis, a paribus absidibus dictum. Et est sensus quod curant multum de exteriori munditia, neglecta interiori. Et ideo, Matth. I, 44 et 45, dicuntur domus ad quam revertitur diabolus cum septem spiritibus nequioribus se: quam invenit scopis mundatam, et ornatam : vacantem,hoc est, ab interiori studio torpentem. Isti sunt de quibus dicitur, Matth. VII, 15, quod extrinsecus sunt in restituentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Et hoc est quod dicit :
" Quod autem intus est vestrum, "
Hoc est, cor et studium cordis, " plenum est rapina. " Isa. iii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Isti enim studebant quod sub specie pietatis prae imperent pauperibus eleemosynas, et parentibus subventiones debitas et praeceptas a Domino. Et ideo semper rapere conabantur. Tsa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. Dicentes cum filiis Heli, I Reg. ii, 16: Nunc enim dabis : alioquin Iuliam vi, et iniquitate. Quia ad iniquitatem inclinabant animas subditorum. Isa. v, 23 : Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Osee, IV, 8 : Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
" Stulti. "
Ostendit stultum esse studere exteriori munditiae, neglecta interiori.
Et hoc est quod dicit : " Stulti, " non considerantes quid primum et principale: et quid secundarium. Ad Roman. I, 22 : Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Isa. XIX, 11 : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium iusipiens.
" Nonne qui fecit quod deforis est, "
Hoc est, corpus quoad exteriorem hominem, " fecit et quod deintus est, " hoc est animam secundum hominem interiorem. Et quia unus utriusque naturae auctor mundissimus est, utramque naturam mundari voluit: et illam magis quae sibi similior est, hoc est, inferiorem. Levit. XIX, 2 : Sancti estote : quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester, qui sanctifico vos. Jerem. IV, 14: Leva a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
" Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. "
Hic Iungit qualiter exteriorum secundum veritatem sit emundatio. Non enim fit per baptismata et loturas aquarum, sed per immundantis abdicationem.
Duo autem sunt immundantia : injuste scilicet acquisitum, et superfluum. Injuste acceptum vel acquisitum oportet restitui. Tob. II, 21 : Videte, ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere de furto aliquid, aut contingere. Furtum autem hic dicitur omne quod fraude, vel dolo, vel mendacio est acquisitum, vel ablatum alicui,vel quocumque modo alicui illicite abstractum. Exod. xx, 15 : Non furium facies. Luc. XIX, 8 : Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Superiluum est dupliciter dictum : est enim superfluum naturae, et superfluum personae. Superfluum naturae est, quod est ultra sufticiens naturae, et honae habitudini, et operi si est operarius: et quod estultra continentiam naturae in tali esse, et bona habitudine, et opere. Potest enim homo providere sibi facultates, quod se sic contineat continuo sine defectu : et ideo quod superfluum est diei, non superest vitae sic continuandae et continendae. Superfluum autem personae est, praeter quod persona secundum suum gradum et familiam conservati potest. Et ideo plura necessaria sunt Episcopo quam clerico, et plura Regi quam militi, et plura patrifamilias quam privato homini. Superfluum igitur utroque istorum modorum dandum est in pios usus : et tunc exteriora munda fiunt. Luc. XIX, 8 : Dimidium honorum meorum do pauperibus. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit,abundanter tribite : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem litum, et egenos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Ille enim panem frangit qui superfluum a necessario dividit, et pauperi porrigit. Nehemiae seu II Esdrae, VIII, 10 : Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi.
" Date eleemosynam. "
Eleemosyna dicitur ab AdminBookmark quod est misericordia : quia miseris est distribuenda. Job, XXXI, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Et ante, v. 17 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
" Et ecce omnia, "
Hoc est, residua ad usum, " munda sunt vobis. " Ad Titum, I, 15 : Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum. Quando enim homo mundus mundat exteriora ad usum necessitatis concessa, omnia fiunt sibi munda. Et haec munditia exterior ab interiori procedit munditia. Act. X, 15 : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. Pharisaei autem praesu- mentes de sua justitia putabant interiorem munditiam ab exteriori causari et dependere : et ideo redarguuntur. Isa. lxiv, 6 : facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Sic enim a peccato fit omnis immunditia.
" Sed vae vobis Pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, etpraeteritis judicium, et charitatem Dei : haec autem oportuit facere, et illa non omittere. "
Dixerat qualiter omnia munda efficiuntur. Et per contrarium etiam illa quae munda esse videbantur, immunda efficiuntur per malam avaritiamet ingluviem. Habacuc, ii, 6 : Vae ei qui multiplicat non sua : usquequo et aggravat contra se densum lutum ? Isa. v, 8 : Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad ter minum loci: numquid habitabitis nos soli in medio terrae ?
Circa autem hoc tangit hic tria : maledictionem avaritiae, et maledictionem superbiae, et hypocrisis per quam et superbiam et avaritiam venabantur.
Circa avaritiam autem duo dicit : avaritiam, et mandatorum Dei omissionem quae ex avaritia causatur. Ethoc est secundum Hieronymum et Glossarum expositionem. Secundum Chrysostomum autem in prima maledictione non condemnat avaritiam, sed superstitionem : et in secunda, superbiam : et in tertia, hypocrisim. Et haec est expositio litteralis.
Et tunc aliter continuatur littera sic : Ita dixi, quod mundantur exteriora non per ablutionem aquae, sed per superfluorum in eleemosynas erogationem. Sed hoc quidem vos Pharisaei non facitis, qui justificari quaeritis coram hominibus. Et ideo, " vobis, o Pharisaei, v ae" aeternae imminet maledictionis. Matth. XXIII, 5 : Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.
" Quia decimatis, " hoc est, decimas datis, ut dicit Chrysostomus, " mentham, et rutam, " et hujusmodi minuta, quae non in magno erant damno, " et omne olus, " parvulum olusculum. Ut per hoc etiam alia viderentur declinasse : cum tamen majorum frugum decimas ubi poterant retinerent. Luc. XVIII, 12 : Decimas do omnium quae possideo. Malach. III, 10 : Inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibiis in domo mea. Numer. XVIII, 26, enim, praecepit Dominus ut Levitis decimae darentur. Et in hoc justi volentes esse Pharisaei decimas minutorum solvebant: et in hoc non male faciebant. Hieronymus autem dicit, quod Pharisaei praecipue erant Clerici et Sacerdotes Judaeorum. Et ideo aliter exponit " decimatis, " hoc est, decimas exigitis de mentha, et ruta, et quolibet parvo olusculo quod aliquod lucrum potest inferre. Sapient. xv, 12 : aestimaverunt lusum esse vitam hominis, et conversationem vitae compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque eliam ex malo acquirere.Et reliquistis quae graviora sunt legis, dicit Matthaeus . Lucas autem,
" Et praeteritis omne judicium, et charitatem Dei. "
Judicium quidem in reddenda justitia: de qua dicitur, Deuter. I, 17 : Ita parvum audietis ut magnum,... quia Dei judicium est. Isa. XVI, 5 : Praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est. Haec enim graviora sunt : quia negligentibus ea gravius imputabuntur. Inter mandata enim quaedam sunt ponderis gravioris, et quaedam levioris. Unde, Matth. XXII, 35 et 36, quaerebat tentuns, quod esset magnum mandatum in lege ? Charitatem autem negligit qui misericordiam in pauperibus non facit. 1 Joan. III, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, elviderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ? Michaeae, VI, 8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a le : Utique diligere judicium, et facere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Deinde facit horum conparationem, dicens:
" Haec autem oportuit facere, "
Scilicet judicium et charitatem. In causis quidem judicium : ad omnes autem charitatem, quia charitas Dei malum non operatur. ''Qui enim diligit proximum, legem implevit .
" Et illa, " decimarum dationem vel exactionem, " non omittere. " Et ideo sunt graviora praecepta legis, quae oportet facere. Matth. v, 18 : Iota unum aut linus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Haec autem minima legis non omissa, sunt fimbriae in veste sponsae adhibitae. Psal. XLIV, 14 et 15: Fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Has fimbrias tetigit mulier haemorrhoissa, et sanata est : quia istae bonae sunt dummodo de majoribus major cura adhibeatur. I ad Corinth. XIV,40 : Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Qui autem curam istam pervertunt, derisibiles et condemnandi sunt. Mali enim sunt rerum aestimatores qui magnam de minimis, et nullam vel parvam de maximis curam gerunt. Matth. XXIII, 24 : Excolentes culicem, camelum autem gluttientes. Tales fuerunt Pharisaei, qui in die sabbati adaquabant pecora redimentes ea in necessitate sitis, et infirmos dicebant non debere solvi in die sabbati a necessitate infirmitatis . Magna ergo principaliter oportet facere, et minora non omittere. Quia, sicut dicit Augustinus, " Qui minima negligit, paulatim defluit. "
" Vae vobis Pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Vae vobis, quia estis ut monumenta quae non apparent, et homines ambulantes supra nesciunt. "
Condemnatio est superbiae, et ambilionis, et fastus.
Tangit autem hic duplicem ambitionem : scilicet, magistratus, et favoris popularis. Et pro utraque istarum dicit jam eos esse condemnatos : quia jam causam suae condemnationis apud se perfecerunt: sicut dicitur, Joan. III, 18 : Qui non credit, jam judicatus est. I ad Timoth. v, 24 : Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium .
Hoc est igitur quod dicitur : " Vae vobis Pharisaeis. " 11 ad Timoth. III, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus penitus abnegantes. Apocal. iii, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es.
" Quia diligitis. "
Non enim amor docendae veritatis, et necessitas vos ad docendum invitat : sed amor dignitatis magistralis. Jacob. iii, 1: Nolite plures magistri fieri, scientes quoniam judicium sumitis. Ad Roman. ii, 19 et 20 : Confidis teipsum esse... eruditorem insipientrum, magistrum infantium. Qui enim diligit calhedram, hunc necessitas ad cathedram non vocat.
" Primas cathedras, "
Propter dignitatem. Hae autem sunt cathedrae quae dicuntur catechizantium, hoc est, docentium aedes. Et est cathedra aedes, hoc est, soleinnis sedes docentis, qui auctoritatem et officium docendi accepit. Et hanc sedem suscipere in doctrinam veritatis non debet nisi idoneus ex vita, et potens in opere et sermone. Tales enim sunt sedes Episcoporum et Magistrorum Theologiae.Undc inidouei vita et scientia et eloquentia, idola quaedam sunt Doctorum et magistri erroris. Isa. XXII, 15 et 16 : Ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ad eum : Quid tu hic ? aut quasi quis hic ? Zachar. XI, 17 : 0 pastor, et idolum, derelinquens gregem : gladius super brachium ejus, et super oculum dexterum ejus. Isti sunt qui docent errores. Jerem. v, 31 : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia. Psal. I, 1, de sancto viro dicit quod in cathedra pestilentiae non sedit.
Simile aliud faciunt saeculares, nihil religionis praetendentes, et honos persequentes Christi discipulos : et tamen cathedras ascendere praesumentes. Psal. XLIX, 16 et 17 : Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum. Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
" In synagogis, "
Hoc est, quo conveniunt hi qui verbum Dei discere et audire intendunt, ubi non debent incathedrari nisi digni. Psal. XVI, 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Eccli. xv, 5 : In medio ecclesiae operiet os ejus. In locis ergo sanctorum Pontificum et Doctorum isti hostes omnis boni sedere cupiebant. Daniel. XI, 20:
Stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio.
" Et salutationes in foro. "
Ecce favor popularis. Quaerebant enim applausum et acclamationem populi. Tunc enim consuetum fuit, sicut adhuc est in quibusdam terris, salutari praepotentes ab inferioribus. Contra quod dicit Psalmista, Psal. lii, 6 : Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat.I 10 : Si adhuc hominibus placerem, hoc est, placere quaererem, Christi servus non essem. De talibus salutationibus dicitur, IV Reg. IV,20 : Si occurrerit tibi homo, non salutes eum. Luc. x, 4 : Neminem per viam salutaveritis. Isti non attendunt quod dicitur, Act. XII, 22 et 23, quod cum populus acclamaret Herodi voces Dei et non hominum, confestimpercussit eum Angelus Domini,... et consumptus a vermibus, exspiravit.
" In foro " autem dicit : quia in foris et theatris voces populorum extolluntur cum tumultu : et talis turba forensis magis ducitur tumultu erroris, quam attentione veritatis. Isa. iii, 12 : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
Dicit etiam : " In foro, " quia ibi sunt venales laudes. Matth. xxv, 9 : Ite potius ad vendentes oleum laudis vanae, et emite vobis. Psal. cxl, 5 : Oleum peccatoris non impinguet capul meum.
" Vae vobis, "
Pharisaeis scilicet. Isa. iii, II : Vae impio in malum : retributio enim manuum ejus fiet ei. Eccli. II, 14 : Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis.
Causam autem subjungit maledictionis esse hypocrisim, dicens :
" Quia estis ut monumenta. "
Matth. XXIII, 27 : Similes estis sepulcris dealbatis. Monumentum autem vocatur quasi monimentum, quia monet transeuntes de eo qui ibi sepultus est, ne a memoria pereat. Et ideo sepulcra aedificata et picta memoriis defunctorum, monumenta vocantur. Et illa, sicut dicitur, Matth. xxiii, 27, a foris parent hominibus speciosa. In qua parte pulchrae imagines et magna facta defunctorum, et qualiter in coelum recipiantur ab Angelis : in eo autem quod occultum est, faetor est, et corruptio, et horror ossium defunctorum.
Et hoc est quod dicit : " Quia estis ut monumenta. " Act. xxiii, 9 : Percutiet te Deus, paries dealbate." Quae non apparent, " extra secundum spurcitiam quam intus continent : quia exteriora videntur, quae picta sunt. I Reg.XVI, 7 : Homo videt ea quae parent.
a Et homines, " adhuc vivi, " ambulantes supra, " praetereuntes sepulcra, nesciunt quid foetoris intus concludatur. Sic est hypocrita extra pictus simulata et falsa pietate : et intus plenus foetore peccatorum, quae in occultis facit, vel facere concupiscit. Psal. XIII, 3 : Sepulcrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum. Isa. XIV, 19 : Tu projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, sicut sanie pollutus, et obvolutus. Ideo dicitur, Ezechiel. XXXII, 27, de sepultis, quod iniquitates eorum sunt in ossibus eorum. Matth. xxiii, 28 : Intus pleni estis hypocrisi et iniquitate.
" Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.
At ille ait. "
Hic incipit reprehensio Legisperitorum qui praesumebant de falsi nominis scien- tia, et caeteros simplices aspernabantur.
Dicuntur autem in ista parte duo : in quorum primo ponitur qualiter fastum cordis in zelo laudis prodidit Legisperitus : in secundo autem qualiter occasione accepta Dominus Legisperitis maledicit, et justam ostendit eorum maledictionem.
In prima dicit sic : " Respondens autem, " ad ea quae ad alios dicebantur propter conscientiam similis delicti. Proverb. XVIII, 13 : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
" Quidam, " qui exceptos reputabat prae aliis promptulus ad loquendum. Pioverb. XII, 16 : Fatuus statim indicat iram snam : qui autem dissimulat injuriam suam, callidus est.
" Ex Legisperitis, " qui verum intellectum legis non habuit : sed apud Judaeos, narratores mendaciorum impossibilium, Legisperiti vocantur. Matth. XXII, 29 : Erratis nescientes Scripturam, neque virtutem Dei. II ad Corinth. iii, 15 : Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
" Ait illi, " manifestans cordis sui stultitiam. Job, IV, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit? Matth. XII, 34 et 35 : Ex abundantia cordis os loquitur... Malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum.
" Magister. "
Magistrum vocat, ut dicit Chrysostomus, cujus non vult esse discipulus. Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, etc.
" Haec dicens. "
Tu qui videris authenticus, eo quod verba tua sunt sicut potestatem habentis: et ideo attendit tibi populus. Joan. Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
" Etiam nobis. " Quasi dicat : Laude sumus dignissimi, et principes populi. Exod. XXII, 28 : Principi populi tui non maledices. Quasi dicat : Tolerabile esset de aliis : sed cum etiam nobis facis contumeliam, amplius non est tolerandum.
" Contumeliam nobis facis. "
Talis enim est fastus magnorum, quod mala licenter facere volunt, etargui de malis dedignantur : dicentes ea quibus arguuntur in contumeliam honoris sui dici, et non ad emendationem delicti. Unde, Joan. XVIII, 22 : Unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes Pontifici ? Act. XXIII, 2 : Princeps Sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os Pauli. Quasi dicat : Magnam meruisti paenam, ex quo et nobis facis contumeliam. Tales enim valde parati sunt contumeliam bonis facere, sed increpationes nolunt sustiuere : non attendentes quod in laudem Eliae dicit Ecclesiasticus, XLVIII, 13 et 14: In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum : nec superavit illum verbum aliquod. . Et ideo sequitur : " At ille, " imperterritus, " ait. " Ezechiel. III, 8 : Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum.
" Et vobis legisperitis vae : quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. "
Hic incipit interminatio maledictionis.
. Et dividitur in tres para graphos, quorum primus continet maledictionem de duritia, quam habebant in commissos : secundus autem, maledictionem quam meruerunt, verbo quidem colentes Sancto,et actu imitatores eorum qui Sanctos interfecerunt : tertius autem continet maledictionem, eo quod legis intellectum verum perverterunt.
In primo horum duo continentur, quorum primum est, quod aliis dura imponebant : secundum autem, quod sibi eliam parva non imponenda dixe runt.