CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De sexta regula docente consequentiam eligendorum.
Quando autem duo fuerint opposita, sicut a et B, ita quod a sit eligendum et b fugiendum. Similiter alia duo sint opposita, scilicet c et D sit eligendum, et c fugiendum. Adhuc detur quod magis eligenda sint a c conjuncta quam b d, si tali positione facta magis eligenda sint a c conjuncta quam b d conjuncta, sequitur quod a magis est eligendum per se solum quam d. Hoc autem probatur per ad impossibile deductionem: detur enim quod a non est magis eligendum quam d : hoc autem ex duabus potest esse causis, scilicet vel ex hoc quod aequaliter eligenda sunt a et D, vel quia a minus eligendum quam d. Siquidem aequaliter sint eligenda a et D, sed jam datum est in hypothesi quod similiter sive aequaliter eligendum est a sive sequendum, sicut b fugiendum: haec enim dicta sunt esse opposita: et c et D similiter dicta sunt esse opposita : quia et haec quae sunt c d opponuntur, sicut a et B. Si ergo detur quod a ei quod est D similiter est eligendum : et ei quod est c dicatur similiter fugiendum esse b, ita quod cet b aequaliter fugienda sint: datum est enim, quod utrumque, scilicet a et D et c et B utrique suorum oppositorum, similiter est sive aequaliter fugiendum et sequendum sive eligendum: propter quod relinquitur quod etiam conjuncta ambo simul, a scilicet cum b et b cum d sint aequaliter eligenda vel fugienda : magis enim eligendo magis fugiendum opponitur, et aequaliter eligendo opponitur aequaliter fugiendum, et minus eligendo minus fugiendum: cum ergo c et b sint fugienda, sequitur quod aggregatum ex a et c erit similiter eligendum, sicut aggregatum ex b et d cujus oppositum datum est in hypothesi quae dixit conjunctum ex a et c magis esse eligendum, quam conjunctum ex b et d : quando enim datum est quod magis aliquid alicui eligendum est, tunc non est possibile quod similiter eligendum sit illi. Si enim a similiter sit eligendum sicut d, et a c similiter erunt eligenda, sequitur quod etiam B D similiter erunt eligenda sicut a c, quod est contra hypothesim.
Si autem detur secundum, quod scilicet ideo non sequitur quod a c sit magis eligendum quam c d, ideo quia d est magis eligendum quam a, tunc sequitur quod B sit minus fugiendum quam c, quia magis eligendo magis fugiendum opponitur, et minus eligendo minus fugiendum, et aequaliter eligendo aequaliter fugien-
dum : et ita quod minus est eligendum, minus fugiendo opponitur: constat autem quod magis eligendum est magis bonum et minus malum conjuncta, quam minus bonum et magis malum conjuncta: universum igitur B d conjunctum magis erit eligendum, quam universum a c ex ambobus conjunctum. Nunc autem non est sic : quia hoc est contra hypothesim quae dixit a c magis esse eligendum. Si autem hoc est impossibile : tunc sequitur conclusio prima, quod scilicet a sit magis eligendum quam d, et quod c minus sit fugiendum quam b.
Hoc autem patet in exemplo determinato : sit enim a velle concedere, b autem sit nolle concedere, d autem sit concedere secundum actum, c autem sit non concedere: ita quod concedere sit agere secundum amorem, velle autem concedere sit de hoc habere voluntatem agendi secundum amorem sine actu, et d sit agere sine voluntate, c autem non concedere sive non agere secundum amorem, et tamen agendi habere voluntatem. Si ergo magis est expetendum ab amico ut amicus velit agere, quamvis non agat, quam nolle agere cum tamen agat, patet quod magis est eligenda bona voluntas sine actione, quam actio sine bona voluntate. Ad terminos autem transcendentes hoc reducitur sic. Si enim eligat omnis amans ab amico secundum amorem sic se habere, ut concedere velit quamvis non agat: non concedere autem sit in quo c, concedere autem sit in quo d, et non talem esse ut secundum amorem concedere velit, sit in quo est b : tunc enim manifestum est ex dictis, quoniam a quod est hujusmodi, ut concedere velit secundum amorem, magis est eligendum quam d quod est concedere et non velle.
Ex hoc ulterius infertur quod diligere (quod est secundum amorem velle bonum) magis est eligendum quam coitus qui est agere secundum amorem actione corporali. Et ulterius patet quod amor magis est dilectionis sicut finis, quam coitus sit finis amoris. Si autem maxime est hujus sicut finis : tunc sequitur quod dilectio finis est amicitiae et non coire. Et ulterius concluditur, quod hujus quod est coire, aut omnino non est amor amicitiae sicut finis : aut si est ejus quod est coire, tunc est ejus sicut gratia alterius quod est causa diligendi : quia ex coitu dilectio inducitur. Nam et aliae concupiscentiae et artes sic sunt, quod sunt propter ultimum et optimum sicut propter finem.
Ex dictis igitur manifestum est, quomodo se habent et habere debent termini secundum conversionem. Et adhuc ulterius manifestum est quomodo se habent in consequentiis in eo quod magis fugiendi vel magis eligendi sunt. Attendendum autem est hic, quod quamvis ista scientia generalis sit rectificans in omnibus, tamen quia in moribus eligenda et fugienda non omnino sequuntur regulas universales, ut dicit Aristoteles in Ethicis, ideo oportuit hic aliquid addere communi arti, quod non est necesse in physicis, mathematicis, vel metaphysicis, quae generales sequuntur regulas.
Adhuc tamen potest opponi contra hoc quod dictum est, quod scilicet magis eligendo opponitur magis fugiendum, et aeque eligendo aeque fugiendum, et minus eligendo minus fugiendum. Hoc enim instantiam habere videtur : quia bene vivere, magis est eligendum quam vivere: et tamen non bene vivere, non est magis fugiendum quam non vivere. Adhuc esse perfecte bonum, magis eligendum est quam esse bonum : et tamen esse imperfecte bonum, minus est fugiendum quam non esse bonum. Sed ad haec et similia dicendum est, quod ea quae dicta sunt, intelliguntur de his ubi unum eligendorum non est in. altero, nec est pars alterius, sicut se habent virtus et scientia: cum enim virtus magis sit eligenda quam scientia, vitium magis est fugiendum quam ignorantia.