CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra primum articulum arguo sic. Hic Doctor intendit probare, quod voluntas potest frui et non frui ultimo fine in universali obscure viso ; et ratio stat in hoc, quod si est in potestate voluntatis frui ultimo fine et non frui illo, mediante aliquo, quod est in potestate illius, sequitur quod erit in potestate illius immediate frui tali fine vel non frui ; et hoc patet, quia si immediate non est in potestate ejus, sequeretur quod posset necessitari ad fruendum mediante illo quod est in potestate illius. Sed voluntas mediante actu intellectus potest frui ultimo fine, puta imperando intellectionem ultimi finis, vel firmando intellectum in tali cognitione, ut patet. Et similiter est in potestate illius non frui, mediante illo quod est in potestate ejus, quia potest avertere intellectum a cognitione ultimi finis, et per consequens non frui eo ; ergo sequitur quod ostenso ultimo fine in universali et obscure, est in potestate voluntatis frui et non frui.
Secundo probat idem ibi : Confirmatur ista ratio, et confirmatio stat in hoc quod volens de necessitate finem, necessario removet omne prohibens si potest ; sed prohibens volitionem finis, est non consideratio finis, quia voluntas non fertur nisi in praecognitum; cum ergo voluntas possit removere hujusmodi non considerationem, sequitur quod de necessitate removebit, et sic de necessitate faciet intellectum semper stare in consideratione finis, cujus oppositum saepe experimur.
Contra conclusionem et rationes Doctoris arguit Occham distinct. 1. quaest. 6. et Alphonsus Toletanus in 1. distinct. 1. et Capreolus, et .quidam novi expositores
Sancti Thomae et mulli alii. Et quia rationes eorum et responsiones quodammodo in idem incidunt, pro nunc adduco rationes Occham, qui sic dicit : Quamvis conclusiones Doctoris (ut credo) sint tenendae, tamen rationes ejus non videntur probare sufficienter, ideo arguo contra eas. Et primo contra rationem factam in principio quaestionis ibi : Ad oppositum, necessitas naturalis non stat cum libertate, quae ratio satis clara est ; cum ergo voluntas velit finem contingenter, sequitur quod nullo modo necessario. Quod autem velit contingenter probat sic : Ea quae sunt ad finem vult contingenter ; ergo et finem, quia eadem potentia non potest velle libere aliquid et aliud necessario, quia necessitas naturalis non stat cum libertate in eadem potentia ; ergo volens finem de necessitate esset alia potentia, a volente contingenter ordinata ad finem. Et sic nulla est potentia quae posset velle aliquid propter finem, patet, quia velle propter finem praesupponit volitionem ipsius finis.
Contra hanc rationem arguit Occham, et principaliter contra hoc quod necessitas naturalis agendi non stat cum libertate, et dicit ipse quod eadem res omnino indistincta ex parte rei, potest agere de necessitate et libere et contingenter. Et patet primo de voluntate divina quae de necessitate vult essentiam divinam, et creaturas vult mere contingenter.
Sed brevitatis causa singillatim respondebo ad rationes ipsius. Et dico primo, quod non est simile de voluntate divina et creata, et prius declaro aliqua. Primo, quod voluntas divina est de necessitate absoluta rectissima, ut patet. Secundo quod essentia divina, ex quo est formaliter infinita, est diligibilis, etiam amore infinito. Tertio, quod si voluntas divina posset deficere ab uno gradu rectitudinis,
posset non esse Deus, quod est impossibile. Ex his sequitur quod ex quo voluntas divina est infinita; ergo tenetur diligere essentiam divinam amore infinito, quia sic est diligibilis a tali voluntate. Si ergo voluntas divina posset non diligere, posset deficere a rectitudine quam tenetur habere; quod ergo diligat essentiam de necessitate, hoc non est ex ratione voluntatis ut voluntas, sed ex hoc quod ipsa est formaliter infinita et respicit objectum formaliter infinitum. Et haec est ratio, quam facit Doctor infra dist. 10. Et quod eadem voluntas velit creaturas contingenter ex hoc est, quia creaturae sunt formaliter finitae, et nullo modo tenetur illas diligere, ut dicit Doctor infra dist. 10. et 4. et alibi saepe. Non est ergo simile de voluntate creata, quia cum non sit infinita, non habet necessario omnem perfectionem quam potest habere, similiter omnem rectitudinem, et quamvis teneatur diligere Deum, si tamen non diligit, licet deficiat a rectitudine quam tenetur habere, non tamen deficit a suo esse quidditativo, sicut voluntas divina deficeret, ut exposui supra.
Secundo principaliter dico, quod non est simile, quia essentia divina ut cognita ab intellectu divino, de necessitate absoluta suo modo causat amorem sui in voluntate divina, licet partialiter, sed tamen forte principaliter, ut possit elici a Doctore infra dist. 2. 6. 7. et in 2. dist. 1. quaest. 1. et in Quodlib. Et ex alia parte ipsa voluntas tenetur de necessitate habere omnem rectitudinem quam potest habere, et de facto habet illam ; quod ergo diligat de necessitate, non est simpliciter ex ratione voluntatis ut voluntas, sed quia tenetur habere omnem rectitudinem quam potest habere, ut dixi supra et ultra, quod essentia divina de necessitate absoluta movet eam ad sui amorem. Sed ut comparatur ad creaturas mere contingenter diligit illas, quia nulla creatura quantumcumque perfecta, potest de se movere ad sui amorem, ut probat Doctor infra dist. 41. Sed in proposito ultimus finis quamvis sit objectum diligibile super omnia, non tamen immediate movet aliquam voluntatem ad sui amorem, quia tunc de necessitate moveret: sed voluntas ultimi finis est illa quae movet, et si movet, contingenter movet. Multae aliae rationes possent addi, quas nunc transeo.
Secundo arguit ad idem probando, quod idem omnino indistinctum potest de necessitate agere et libere, quia voluntas secundum Scotum vult libere, et intellectus necessario causat intellectionem: et tamen intellectus et voluntas secundum ipsum Occham, sunt penitus indistincta ex parte rei, ut asserit se velle probare infra ; ergo idem omnino ex parte rei potest agere per modum naturae, et per modum libertatis.
Dico, quod intellectus et voluntas non tantum distinguuntur ex natura rei ad invicem, sed etiam formaliter, licet non realiter, ut patet a Doctore in 2. distinct. 10. et potest elici ex multis dictis ejus, ut in 1. distinct. 2. 3. 6. 7. 17. 39. 42. et alibi.
Tertio arguit probando, quod non tantum idem potest esse causa diversorum specie, unius per modum naturae, et alterius per modum voluntatis, sed etiam potest esse causa plurium solum numero differentium, unius scilicet per modum naturae, et alterius per modum contingentiae. Et probat ex dictis Doctoris, qui vult quod voluntas creata causat contingenter volilionem quam ipsa recipit, et in voluntate alterius causat volilionem suimet de necessitate, et per modum naturae, patet, quia vult in 2. dist. 25. quod objectum est causa partialis non tantum actus intelligendi, sed etiam actus ipsius volendi.
Pono ergo casum, quod voluntas sit praesens alicui intellectui in ratione objecti, certum est quod ipsa erit causa partialis intellectionis suae, ut potest elici a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 7. et in 2. dist. 3. et 25. et sic cognita potest esse praesens voluntati alterius, et sic partialiter causabit dilectionem sui in illa voluntate. Et non est dicendum quod libere, quia objectum ut objectum, non videtur concurrere libere ad aliquem actum ; ergo per modum naturae; nam si causaret illam volitionem contingenter, tunc illa volitio esset in potestate sua, et per consequens esset in potestate sua non diligi ab illa voluntate secundum suum libitum, quod est falsum.
Respondeo et dico primo, quod non habetur expresse a Doctore quod objectum sit causa partialis volitionis, nec etiam quod intellectio actualis sit causa partialis ejusdem ; nam in 2. dist. 25. ubi diffuse pertractat istam materiam, tandem dicit, quod si objectum concurrit ad volitionem, quod tantum partialiter concurrit.
Secundo dico, quod quando Doctor loquitur de objecto respectu volitionis, forte loquitur de intelleclione illius objecti, quod talis intellectio actualis est partialis causa. Sed quidquid sit saltem, ut dicit Occham, ipsa volunlas ut in se praesens intellectui, erit causa partialis intellectionis suae et non nisi necessario, et erit causa libera volitionis ; ergo idem indistinctum ex parte rei potest agere per modum naturae, et per modum libertatis. Dico quod si loquamur de cognitione abstractiva, ipsa voluntas non est causa talis cognitionis, sed aliqua species intelligibilis, ut patet a Doctore infra dist. 3. quaest. 6. et 7. et dist. 17. et in 2. dist. 3.
Si dicatur, quod saltem ipsa voluntas erit causa partialis speciei intelligibilis et non nisi naturalis, et hoc ut comparatur intellectui separato, quia vult Doctor in 2.
dist. 3. quaest. 11. quod objectum respectu intellectus separati, potest esse causa partialis immediata speciei intelligibilis; dico, quod non semper species intelligibilis alicujus objecti causatur a tali objecto, sed aliquando causatur ab alio continente illud, vel virtualiter, vel essentialiter, vel saltem per identitatem realem, ut patet a Doctore ex intentione dist. 3. primi. Et sic in proposito talis species intelligibilis esset immediate causata ab anima intellectiva, continente potentias suo modo virtualiter et per realem identitatem, ut patet a Doctore in 2. dist. 16. Utrum modo sit tamen una species animae, et intellectus, et voluntatis? an plures? non est praesentis speculationis, quia hoc non facit ad principale intentum. Si vero loquamur de cognitione intuitiva, dico breviter quod talis cognitio non potest immediate causari a voluntate ut voluntas, sed immediate causatur ab anima intellectiva, quia ex quo cognitio intuitiva immediate causatur, saltem partialiter ab objecto ut existente et praesente, sequitur quod cum anima dicat totam existentiam ipsius voluntatis, quod ipsa immediate causabit talem cognitionem.
Si adhuc quaeratur, si voluntas esset realiter distincta ab anima ; ergo posset immediate causare cognitionem inluilivam, quia tunc haberet propriam existentiam: ergo saltem secundum rationem, licet sit idem realiter cum anima, poterit causare. Patet consequentia per unam propositionem Doctoris quaest. 1. et 4. Quodl. videlicet : Qualis est ordo inter aliqua si essent distincta realiter, talis est ubi solum ratione distinguuntur.
Respondeo, quod posito tali casu, licet hoc sit impossibile, ipsa voluntas potest dupliciter considerari. Uno modo ut est potentia libera et individuum potentiae liberae. Alio modo ut est individuum entis vel individuum substantiae ; isto secundo modo causaret cognitionem sui, non primo.
Dico ultimo pro omnibus istis, quod adhuc non est probatum evidenter, quod ipsa voluntas ut est objectum intellectus vel alterius voluntatis agat de necessitate; possumus enim dicere et faciliter persuadere, quod ipsa voluntas respectu cujuscumque actionis propriae, sive receptae in se sive in alio, quod tantum habet unum modum agendi, scilicet libere.
Et quando dicit Occham, quod si est in potestate voluntatis meae causare amorem in alia voluntate, tunc esset in potestate mea posse diligi ad libitum et non diligi: dico, quod hoc concluderet si voluntas mea esset causa totalis, cujus oppositum tenet Doctor et etiam ipse Occham. Posito enim quod voluntas mea, ut cognita, sit perfecte praesens alii voluntati, et quod velit causare dilectionem in alia voluntate, tamen si alia voluntas non causat partialiter, nunquam sequitur talis dilectio. Et non est mirum, quod eadem voluntas et ut voluntas, et ut objectum libere agat, quia et voluntas divina et ut voluntas, et ut objectum sive quomodocumque comparetur intellectui creato vel voluntati creatae, semper libere et contingenter agit. Potest etiam dici quod posito quod voluntas sit totalis causa sui actus, et quod causaret ut totalis causa actum amoris in alia voluntate, ita quod illa alia voluntas se tantum habeat in potentia passiva sive receptiva, adhuc nullum videtur sequi inconveniens. Et cum dicitur quod tunc esset in potestate voluntatis talis diligi et non diligi ab illa alia voluntate, dico, quod diligi et non diligi ab illa alia, potest dupliciter intelligi. Primo, quod illa alia diligat formaliter actum receptum a voluntate illa, et non diligat formaliter, quia non habet ab illa actum receptum, et hoc modo nullum est inconveniens. Secundo, quod sit in potestate voluntatis causantis actum diligi libere ab illa alia voluntate, ita quod illa dicatur libere diligere, et quod faciat illam elicere actum quo libere diligat, et hoc esset inconveniens. De hac tamen materia vide quae diffuse exposui in 2. d. q. 9. de locutione Angelorum, ubi multa singularia notavi.
Nunc Occham respondet ad argumenta Doctoris, et primo negat illam propositionem, quod si voluntas potest velle aliquid contingenter, mediante actu suo, hoc idem potest immediate. Et dicit quod si voluntas vult aliquod antecedens, de necessitate vult consequens, scitum esse consequens, ita quod stante volitione antecedentis, licet contingenter eliciatur necessario stabit volitio consequentis; licet ergo habeat in potestate sua velle consequens, mediante volitione antecedentis, non tamen sequitur quod possit velle illud contingenter immediate, et hoc stante volitione antecedentis. Sic ad propositum quamvis sit in potestate voluntatis velle finem ultimum, mediante actu suo, puta mediante cognitione finis ; tamen stante tali cognitione de necessitate vult finem, sicut est in potestate voluntatis velle potionem amaram et non velle, mediante volitione efficaci sanitatis vel volitione, tamen stante volitione sanitatis, de necessitate vult ipsam potionem amaram. Dico breviter quod haec non sunt ad propositum, quia in volitione alicujus finis efficaci virtualiter includitur volitio eorum quae sunt ad finem, et similiter in volitione alicujus antecedentis virtualiter includitur volitio consequentis, si scitur esse consequens. et praecipue si. vult efficaciter antecedens. Nec est simpliciter veram, quod volens antecedens necessario velit consequens, etiam forte posito quod consequens sit de intellectu antecedentis, et non loquor de volitione efficaci, et de hoc vide Doctorem in 2. distinct. 6. quaest. 2. in responsione ad ultimum argumentum principale. Sed in cognitione alicujus objecti non includitur virtualiter volitio ejusdem, aliter voluntas de necessitate vellet omne objectum sibi praesens in ratione objecti. Quando ergo Doctor dicit, si aliqua voluntas potest velle aliquid, mediante actu suo, potest etiam illud velle immediate ; hoc debet intelligi, nisi talis volitio virtualiter et de necessitate includatur in tali actu. Dico secundo quod Doctor loquitur absolute de necessitate, quia isti dicunt quod fine sic apprehenso de necessitate voluntas fruitur illo, ita quod sit sibi simpliciter impossibile non frui illo ; si sic, tunc sequeretur quod voluntas de necessitate firmaret intellectum in cognitione talis finis, ita quod non esset in facultate ejus quovis modo avertere intellectum a tali consideratione, ut ipse declarat in confirillatione sequenti, et sic talis actus intellectus non esset plene in potestate voluntatis. Stat ergo ratio Doctoris quod si voluntas potest mediante actu suo, etc.
Et ex his patent sequentia Occham parum valere contra rationem Doctoris. Omitto nunc quasdam rationes factas ab Alphonso Toletano in 1. distinct. 1. contra hoc quod dicit Doctor de fruitione beatorum, quae licet faciliter solvi possint, quia tamen magis pertinent ad materiam de beatitudine, ideo Deo duce solventur ibi.