IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Relationem filiationis distingui realiter a natura creata genita, quia potest natura manere deperdita filiatione ; de quo late actum est 2. distinct. 1. quaest. 4. Ponit circa hoc duos vel tres dicendi modos, de quo modo manere potest filiatio eadem, si corrumpatur natura per generationem accepta.
Sed est unum dubium (a), utrum ista filiatio realis sit eadem fundamento, scilicet naturae acceptae per generationem. Et videtur quod sic, quia respectus creaturae ad Deum, ut ad causam efficientem, est idem fundamento, ex dist: I . 2. lib. ergo et respectus ad proximum efficiens est idem effectui. Consequentia probatur, quia omnes causae efficientes ordinatae habent Talionem unius causae totalis ; una et eadem relatio non est eidem consubstantialis; igitur, etc.
Respondeo (h), quod ista relatio non est eadem fundamento, quia sicut contradictio est aliquid manere idem in re, non manente illo quod est sibi idem realiter, ita contradictio est, aliquid esse realiter idem alicui, sine quo manente potest illud manere idem ergo sicut relatio prima alicujus ad illud, sine quo ipsum non potest esse, est idem relato, ita relatio ad quodcumque, sine qua relatum potest esse, est non eadem relato. Sed ista natura potest esse eadem numero sine habitudine ista ad matrem, et sine matre ut termino, quia posset eadem natura fuisse creata immediate a Deo, (quia quidquid mediante causa secunda potest, immediate per se posset) etiam eadem natura posset fuisse habita per generationem temporalem alterius matris, sicut tactum fuit 2. lib. ubi dictum est, quod idem, qui est filius unius patris, potuit fuisse filius alterius patris ; ergo, etc.
Si objicias, (c) quia licet natura potuisset produci in esse, ita quod non fundaretur in ea illa filiatio, tamen ex quo ipsa filiatio fundata est, non videtur natura posse manere sine hac filiatione, imo videtur quod sit contradictio, quia habentem hanc naturam esse filium, est ipsum esse genitum ab hac matre in hac natura ; sed qui genitus est ab hac matre in hac natura non potest esse non genitus ab hac matre in hac natura, (quodcumque enim praeteritum non fuisse, includit contradictionem ;) ergo habentem hanc naturam a generante acceptam, non esse hunc filium hac filiatione, includit contradictionem ; quod non esset, si filiatio accideret huic naturae.
Respondeo (d), aut filiatio est praecise relatio fundata super generationem passivam, quae jam praeteriit, ut sive in re sive in intellectu dicatur aliquis esse filius, quia aliquando fuit genitus, ita quod esse filium non praedicet aliquid de praesenti realiter, licet vocaliter, sed tantum aliquid de praeterito, sicut Socratem esse cursurum, licet compositio videatur esse de praesenti, tamen realiter non praedicatur aliquid nisi pro futuro, quia aequivalet isti : Socrates curret ; ita hic : Socrates est genitus, aequivalet isti : Socrates fuit genitus ; et secundum istum intellectum aequivalet isti : Socrates est filius ; et hoc modo filius dicit relationem realem, sed non secundum esse simpliciter, scilicet actualis existentiae, sed secundum esse praeteritum, quod est esse reale secundum quid, sicut Socratem esse futurum.
Vel magis, quemadmodum potentia ante actum in natura potentiali dicit relationem realem uno modo, sed secundum diminutam entitatem rei. Secundum hunc modum videtur objectio illa procedere, quia secundum istam viam quicumque fuit aliquando filius, nunquam potest non esse filius, sicut quod fuit non potest non fuisse ; quemadmodum etiam quod quandoque est possibile, non potest non esse possibile, quamvis non sit actu praesens. Secundum istam viam oporteret dicere, quod Joannes si esset annihilatus, adhuc esset filius Zebedaei, nec Deus posset destruere istam relationem, quantumcumque fundamentum annihilaretur secundum existentiam actualem, nec plus realitatis diceret filiatio de filio existente quam non existente.
Alio modo posset dici quod filiatio dicit relationem producti passive complete, manente existentia actuali naturae acceptae per generationem sine interruptione ; et hoc modo Christus usque ad mortem fuisset filius Mariae, sed post resurrectionem non, quia existentia actualis naturae humanae acceptae per generationem Mariae fuit interrupta per mortem, et ipsam existentiam ut secundo acceptam per resurrectionem consequebatur alia relatio ad Deum resuscitantem ; secundum hoc etiam nullus esset filius alicujus post resurrectionem generalem, et haec opinio videtur absurda.