REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum ponenda sit fides infusa respectu credibilium 1
Alens. 3. p. quaest. 78. m. I. D. Thom. 1. 2. quaest. 62. a . I. et 2. et quaest, I. art . 3. Ricbard. hic art. 3. quaest. 1. Gabr. quaest. 2. ori. 2. Vasq. I. 2. d . 186. cap. I. et d . 187. cap. 2. D. Thom. Anselm. Theophyl. in illud Hebr. 11. Sine fide impossibile est placere Deo. Vega. lib. 9. de justific. cap. 3. Aliqua habentur in hac quaestione, quae non sunt in scripto Oxoniensi.
Circa distinctionem vigesimam tertiam quaeritur: An in nobis Christianis credentibus necesse sit ponere respectu credibilium revelatorum fidem infusam ? Quod non videtur. Ad omnem certitudinem actus quam experimur de istis creditis, sufficit fides acquisita, quia historias conditas a famosis, ut chronica, et hujusmodi, certitudinaliter fide acquisita credimus veras, quia credimus historiographos esse veros et sollicitos fuisse circa hujusmodi ; ergo cum revelata nobis, ut Evangelium, et Scriptura sit famosa historia, et a famosis tradita, videtur quod sufficiat nobis habere tantum fidem acquisitam sine fide infusa, respectu credibilium revelatorum.
Praeterea, magis est supra inclinationem intellectus, imo contra ejus inclinationem, impossibilius oppositis principiorum assentire, quam assentire veris creditis, quae evidentiam ex terminis non habent, etsi vera sint ; sed intellectus habitu acquisito potest assentire hujusmodi impossibilibus, quia per syllogismum falsigraphum potest assentire opposito conclusionis demonstrabilis, et opposito principii non primi, sicut habens ignorantiam dispositionis, quae est in errore, firmiter adhaeret falso et impossibili ; ergo multo fortius videtur quod intellectus sine habitu infuso per habitum tamen acquisitum firmiter adhaerere potest credibilibus, quae non sunt nobis nota ex sensu ; ergo superfluum est ponere habitum infusum respectu eorum ad credendum.
Tamen dices forte quod talis non assentit propter evidentiam terminorum, sed propter rationem probabilem, quam non potest intellectus naturaliter habere de credibilibus revelatis, sed magis oppositum.
Contra, ex hoc videtur sequi propositum. Haereticus enim assentit alicui falso audito, quod ex terminis evidens esse non potest, nec habet rationem probabilem ad illud, sed credit dicenti illud, vel forte propriae conceptioni, quia ita firmiter credit quod pro illo paratus est mori prius quam negare. Si ergo per habitum acquisitum, potest intellectus assentire alicui haeresi, vel alicui falso, in cujus oppositum inclinatur intellectus naturaliter, et hoc non propter probabilem rationem persuasus sine omni objecti evidentia, quia credit auditui istorum, vel propriae conceptioni, multo fortius potest intellectus alicuicredibili fide acquisita sine fide infusa firmiter adhaerere et acquiescere propter auditum, ubi credit dicentibus hoc.
Praeterea, si fides esset a Deo infusa, tanquam necessaria ad credendum, non potest quis actu suo fidem corrumpere, consequens est falsum. Consequentia probatur, quia cum talis fides sit tantum a Deo, et non ab actibus nostris, non poterit per actus nostros annihilari, nec aliquo modo corrumpi, nec etiam demerendo etiam per maximum peccatum, ut per odium Dei potest quis fidem suam corrumpere, unde et daemones credunt fide informi) ergo si ponatur talis fides infusa, nullo modo posset corrumpi, quod non videtur.
Praeterea, si aliquis habitus est ad fidem, quam non potest tota natura, nec tota coordinatio agentium naturalium attingere, ille erit simpliciter perfectior omni habitu, quem potest homo ex puris naturalibus acquirere. Sed fides si ponatur infusa, est hujusmodi, quia non potest ex omnibus naturalibus suis, ut ex coordinatione agentium omnium naturalium et actuum suorum eum in se gignere, nec causare; ergohujusmodi fides, si ponatur, erit habitus nobilior omni habitu acquisito, ut habitu scientiae conclusionum, et intellectu principiorum ; sed hoc videtur falsum, quia sic actus fidei esset perfectior actu sciendi et intelligendi, cum perfectior actus correspondeat perfectiori habitui ; sed hoc falsum est.
Contra, ad Heb. 11. Sine fide impossibile est placere Deo. Nihil autem acquisitum ex puris naturalibus reddit hominem placentem Deo, nec gratum ; et quod loquatur etiam de fide infusa, patet per illud. 1. Corinth. 12. Ad haec excellentiorem viam vobis demonstro ; postea loquitur de virtutibus Theologicis infusis.