Et hoc totum est ex eo quia, et praecinxisti.
Hic agit de eorum totali derelictione: et commemorat duo. Primo divinum beneficium; secundo finale eorum exterminium, ibi, et comminuam eos etc.. Et quia ea quae dixit, videntur ad gloriam suam pertinere, ideo attribuit ea deo. Et primo excludit propriam virtutem; secundo ostendit inimicorum dejectionem, supplantasti; tertio eorum auxilii destitutionem, ibi, clamaverunt. Dicit ergo: o domine, tu fecisti hoc mihi, et praecinxisti me virtute ad bellum, idest tota virtus quam habeo ad bellandum, est a te, non a me. Isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem multiplicat, et robur. Et supplantasti insurgentes in me subtus me. Ponit dejectionem inimicorum, de qua tria dixit: scilicet fugam, dedisti dorsum: diminutionem, confringam: et eorum casum, quia cadent; et hoc deo attribuit, non eodem ordine.
Primo ponit casum inimicorum suorum; quasi dicat, inimici mei cadent, subtus me. Isa. 40: deficient pueri et laborabunt; et juvenes de infirmitate cadent; sed tu hoc fecisti: et supplantasti insurgentes in me, subtus me, idest virtutem abstulisti, ne possent mihi resistere. Levit. 26: persequentur quinque de vestris centum alienos. Secundo ponit fugam inimicorum, et inimicos meos dedisti mihi dorsum. Isa. 45: dorsa regum vertam. Tertio agit de fractione: et odientes me disperdidisti, in gentibus quas non noverunt. Clamaverunt. Hic ostendit, quod omnino sunt desolati; unde dicit, clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, quia nec auxilium hominum habebant; nec etiam deorum, quos ipsi dicebant creatores rerum. Hier. 2: ubi sunt dii tui quos fecisti? surgant, et liberent te in die afflictionis tuae; unde sequitur: clamaverunt ad dominum, nec exaudivit eos. Isa. 1: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam vos.
Sed contra. Isa. Penul.: antequam clament, ego exaudiam. Psalm. 90: clamabit ad me, et ego exaudiam eum.
Et dicendum, quando recta intentione quis clamat, sive orat, tunc exauditur; et deus suam orationem adprobat et exaudit. Joan. 9: si quis dei cultor est, scilicet recta intentione, hunc exaudit; sed quando simulata oratione et ficta clamat ad deum, non exaudit. Jac. 4: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, idest mala intentione, vel injusta petitione. Prov. 1: tunc invocabunt, et non exaudiam: mane consurgent et non invenient.
Consequenter ostendit eorum totalem destructionem; unde dicit, et comminuam eos. Quando pulvis projicitur, nullum vestigium remanet, quia ventus ipsum dispergit; sic quando mali destruuntur, nullo modo remanent; ideo dicit, et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti. Psal. 2: impii tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae, scilicet sunt dispersi. Psalm. 9: periit memoria eorum etc.. Sed quia aliqui destruuntur aliquando cum honore, ostendit quod mali sive peccatores viliter consumuntur et inhoneste; unde dicit, ut lutum platearum delebo eos. Job 20: si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, scilicet peccatoris, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.
Psal. 68: deleantur de libro viventium. Isa. 17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti (scilicet peccator) et sicut turbo coram tempestate.
Job 13: redigentur in lutum cervices vestrae.