Secundo autem qui secundum aliam virtutem etc..
Postquam philosophus ostendit quod perfecta felicitas est et principalis secundum speculationem intellectus, hic inducit quamdam aliam secundariam felicitatem, quae consistit in operatione Moralium virtutum.
Et primo proponit quod intendit; dicens, quod cum ille qui vacat speculationi veritatis sit felicissimus, secundario est felix ille qui vivit secundum aliam virtutem, scilicet secundum prudentiam, quae dirigit omnes morales virtutes. Sicut enim felicitas speculativa attribuitur sapientiae, quae comprehendit in se alios habitus speculativos tamquam principalior existens, ita etiam felicitas activa, quae est secundum operationes Moralium virtutum, attribuitur prudentiae, quae est perfectiva omnium Moralium virtutum, ut in sexto ostensum est.
Secundo ibi, secundum ipsam enim etc., ostendit propositum quatuor rationibus.
Quarum prima est, quia operationes quae sunt secundum alias virtutes activas sunt operationes humanae. Sunt enim circa res humanas.
Primo quidem circa res exteriores, quae in usum hominis veniunt. Opera enim iustitiae et fortitudinis et aliarum virtutum, quae adinvicem agimus existunt in commutationibus, prout secundum iustitiam homines invicem sua bona commutant. Existunt etiam in necessitatibus, prout scilicet unus homo alteri subvenit in sua necessitate. Existunt etiam in quibuscumque actionibus et passionibus humanis, circa quas secundum virtutes morales conservatur id quod convenit unicuique. Omnia autem praedicta videntur esse quaedam humana.
Secundo autem, quaedam ad virtutes pertinentia videntur pertinere ad corpus et ad animae passiones, quibus virtus moralis, secundum quamdam affinitatem, appropriatur.
Multae enim Moralium virtutum sunt circa passiones, sicut ex praedictis patet. Sic igitur virtus moralis est circa humana bona in quantum est circa bona exteriora, et circa bona corporis et circa animae passiones.
Morali autem virtuti coniungitur prudentia intellectualis virtus existens, secundum quamdam affinitatem, et e converso, quia principia prudentiae accipiuntur secundum virtutes morales, quarum fines sunt principia prudentiae. Rectitudo autem Moralium virtutum accipitur secundum prudentiam, quae facit rectam electionem eorum quae sunt ad finem, ut patet ex his quae in sexto dicta sunt. Ea autem, scilicet virtus moralis et prudentia, simul copulantur cum passionibus, quia scilicet secundum utramque modificantur passiones. Passiones autem sunt communes totius compositi ex anima et corpore, cum pertineant ad partem sensitivam.
Unde patet, quod tam virtus moralis quam prudentia sunt circa compositum.
Virtutes autem compositi proprie loquendo sunt humanae, inquantum homo est compositus ex anima et corpore, unde et vita quae secundum has, id est secundum prudentiam et virtutem moralem, est humana, quae dicitur vita activa. Et per consequens felicitas, quae in hac vita consistit, est humana. Sed vita et felicitas speculativa, quae est propria intellectus, est separata et divina.
Et tantum dicere ad praesens de ipsa sufficiat. Quod autem magis per certitudinem explicetur, est aliquid maius quam pertineat ad propositum. Agitur enim de hoc in tertio de anima, ubi ostenditur, quod intellectus est separatus. Sic igitur patet, quod felicitas speculativa est potior quam activa, quanto aliquid separatum et divinum est potius quam id quod est compositum et humanum.
Secundam rationem ponit ibi: videbitur autem utique etc..
Et dicit, quod speculativa vita et felicitas videtur parum, vel saltem minus quam moralis, indigere quod homini largiantur exteriora bona. Verum est enim quod ambobus, idest tam speculativo quam morali, opus est habere necessaria vitae, puta cibum et potum et alia huiusmodi; quamvis circa corpus magis laboret activus quam speculativus, quia exteriores actiones per corpus aguntur; tamen quantum ad hoc non est magna differentia, quin aequaliter necessariis uterque indigeat. Sed quantum ad operationes utriusque, magna est quantum ad hoc differentia, quia virtuosus multis indiget ad suas operationes, sicut patet quod liberali opus est pecuniis ad agendum liberaliter, et similiter iustus indiget pecuniis ad hoc quod reddat illa quae debet.
Et si quis dicat, quod actus liberalitatis est etiam velle dare, et actus iustitiae velle reddere, quod potest esse etiam sine pecuniis; considerandum est, quod voluntates hominum non sunt manifestae sine operationibus exterioribus. Multi enim qui non sunt iusti simulant se velle iuste agere. Sed ad hoc, quod sit manifestum de aliquo an sit fortis, indiget aliquo exteriori, si debet aliquod opus exterius fortitudinis perficere. Et similiter, temperatus indiget potestate utendi delectabilibus ad hoc quod manifestetur temperantia.
Aliter enim, nisi adsit facultas operandi, non poterit esse manifestus neque iste virtuosus, scilicet temperatus vel fortis, neque aliquis alius.
Et ideo potest quaeri, quid sit principalius in virtute morali: utrum electio interior vel actiones exteriores, cum utrumque ad virtutem exigatur. Et quamvis electio sit principalior in virtute morali, ut supra dictum est, tamen manifestum est quod ad omnimodam perfectionem virtutis moralis requiritur non solum electio, sed etiam operatio exterior.
Ad actiones autem exteriores opus est homini quod habeat multa, et tanto plura quanto actiones debent esse maiores et meliores.
Sed ille qui vacat speculationi, nullo talium indiget ad suam operationem.
Quinimmo potest dici, quod exteriora bona impediunt hominem a speculatione, propter sollicitudinem quae ex eis ingeritur homini, distrahens animum hominis ne totaliter possit speculationi vacare. Sed si homo speculativus indigeat exterioribus rebus, hoc erit inquantum est homo indigens necessariis, et inquantum convivit pluribus hominibus, quos interdum oportet iuvare; et inquantum homo contemplativus eligit vivere secundum virtutem moralem.
Et sic indigebit talibus ad hoc quod humaniter conversetur. Sic igitur patet, quod felicitas speculativa est potior quam activa, quae est secundum virtutem moralem.
Tertiam rationem ponit ibi, perfecta autem felicitas etc..
Et dicit, quod hoc, quod felicitas perfecta consistat in quadam speculativa operatione, ex hoc apparet, quod diis, idest substantiis separatis, maxime videtur competere quod sint felices et beati. Nec tamen possumus eis attribuere actiones Moralium virtutum. Si quis enim attribueret eis iustitiae operationes, apparerent deridendi, utpote commutationes facientes, vel etiam sua bona apud alios deponentes, vel quaecumque alia opera iustitiae facientes.
Et similiter non potest eis attribui fortitudo, ut scilicet sustineant terribilia et pericula propter bonum commune. Similiter etiam non competit eis liberalitas prout est virtus humana.
Non enim erit assignare cui mortalium dent huiusmodi bona quae dant homines liberaliter, quia inconveniens est quod aliquis dicat eos uti ad dandum denarium vel aliquid huiusmodi. Si autem aliquis attribuat eis temperantiam, huiusmodi laus magis erit onerosa deo quam grata. Non enim est laudabile deo, quod non habeat pravas concupiscentias, quia non est natus eas habere. Sic igitur pertranseundo, omnes actiones Moralium virtutum, apparet, quod sunt parva, et indigna diis, idest substantiis superioribus.
Sed tamen omnes opinantur quod vivant et per consequens quod operentur. Non enim convenit eis quod nihil operentur, sicut dormientes, sicut dicitur de quodam philosopho qui diu vixit dormiens. Si igitur a vita divina auferamus agere Moralium virtutum et prudentiae, et adhuc multo magis auferamus a divina vita facere, quod est proprium artis, nulla alia operatio relinquitur deo praeter speculationem.
Et sic patet quod operatio dei, quae excellit in beatitudine, est speculativa et per speculationem sapientiae suae omnia fecit. Ex quo patet quod inter operationes humanas illa quae est simillima divinae speculationi est felicissima.
Quartam rationem ponit ibi: signum autem etc..
Et dicit, quod signum huius, quod perfecta felicitas consistat in contemplatione sapientiae, est quod animalia irrationabilia, quae carent felicitate, omnino sunt privata tali operatione; quia non habent intellectum, quo nos speculamur veritatem. Aliquo autem modo participant operatione virtutum Moralium, sicut leo actu fortitudinis et liberalitatis et ciconia actu pietatis ad parentes. Et hoc rationabiliter.
Diis enim, idest substantiis separatis, quia habent solam intellectualem vitam, tota eorum vita est beata, homines autem in tantum sunt beati, inquantum existit in eis quaedam similitudo talis operationis, scilicet speculativae. Sed nullum aliorum animalium est felix, quia in nullo communicant speculatione.
Et sic patet, quod quantum se extendit speculatio, tantum se extendit felicitas. Et quibus magis competit speculari, magis competit esse felices, non secundum accidens, sed secundum speculationem, quae est secundum se honorabilis.
Unde sequitur, quod felicitas principaliter sit quaedam speculatio.