Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis.
Sed quia huic positioni Averroes praestare robur auctoritatis nititur propter hoc quod dicit Aristotelem ita sensisse, ostendemus manifeste quod praedicta opinio est contra sententiam Aristotelis.
Primo quidem, quia Aristoteles in II de anima, definit animam dicens quod est actus primus physici corporis organici potentia vitam habentis: et postea subiungit quod haec est definitio universaliter dicta de omni anima; non sicut praedictus Averroes fingit, sub dubitatione hoc proferens; ut patet ex exemplaribus Graecis et translatione boetii.
Postmodum autem, in eodem capitulo, subiungit esse quasdam partes animae separabiles. Quae non sunt nisi intellectivae.
Relinquitur igitur quod illae partes sunt actus corporis.
Nec est contra hoc quod postea subiungit: de intellectu autem et perspectiva potentia nihil est adhuc manifestum, sed videtur animae alterum genus esse. Non enim per hoc vult intellectum alienare a communi definitione animae, sed a propriis naturis aliarum partium: sicut qui dicit quod alterum genus animalis est volatile a gressibili, non aufert a volatili communem definitionem animalis. Unde, ut ostenderet in quo dixerit alterum, subiungit: et hoc solum contingit separari sicut perpetuum a corruptibili.
Nec est intentio Aristotelis ut Commentator praedictus fingit, dicere quod nondum est manifestum de intellectu utrum intellectus sit anima, sicut de aliis principiis.
Non enim textus verus habet, nihil est declaratum sive, nihil est dictum, sed, nihil est manifestum: quod intelligendum est quantum ad id quod est proprium ei, non quantum ad communem definitionem.
Si autem, ut ipse dicit, anima aequivoce dicitur de intellectu et aliis, primo distinxisset aequivocationem, postea definivisset, sicut est consuetudo sua. Alias procederet in aequivoco. Quod non est in scientiis demonstrativis.
Item. In II de anima intellectum numerat inter potentias animae. Et in auctoritate etiam praedicta nominat perspectivam potentiam. Non est igitur intellectus extra animam humanam, sed est quaedam potentia eius.
Item. In III de anima, incipiens loqui de intellectu possibili, nominat eum partem animae, dicens: de parte autem animae qua cognoscit anima et sapit. In quo manifeste ostendit quod intellectus possibilis sit aliquid animae.
Adhuc autem manifestius per id quod postea subiungit, declarans naturam intellectus possibilis, dicens: dico autem intellectum quo opinatur et intelligit anima.
In quo manifeste ostenditur intellectum esse aliquid animae humanae, quo anima humana intelligit.
Est igitur praedicta positio contra sententiam Aristotelis, et contra veritatem.
Unde tanquam fictitia repudianda est.